DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria super omnes ordines Angelorum fuit exaltata.
Undecima, quod in assumptione exaltata est super omnes ordines Angelorum et sanctarum animarum. Unde canitur in sua assumptione : " Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum. " Aquae istae, sicut dicit beatus Bernardus, sunt virtutes angelicae et caelestes populi. Aquae istae invitantur ad laudes creatoris in Psalmo cxlviii, 4 et 5. Unde : Aquae omnes, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini. Duo rivi Angeli et animae sanctae. Vel, rivi aquarum ordines Angelorum, scilicet Angeli, Archangeli, Principatus, Virtutes, Potestates, Dominationes, Throni, Cherubim, et Seraphim.
Item, Debent ordinari et enumerari Virtutes caelorum, et ordines sanctorum, scilicet Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, et omnes hujusmodi justi. Propter privilegium enim suae ascensionis super ordines sanctorum universos gloriatur ipsa, Cantic. II, 4, ubi dicit : Introduxit me rex in cellam vinariam. Contentus est enim suo cellario quilibet ordo sanctorum et Angelorum, id est, sua mansione : sed Maria speciali privilegio in omnia est introducta, quae sicut merita, ita et praemia omnium creditur assecuta , utpote cui nec continentia Virginum, nec sobrietas Confessorum, nec patientia Martyrum, nec
zelus Apostolorum, nec scientia Prophetarum, nec fides Patriarcharum, nec puritas Angelorum creditur defuisse : imo etiam sicut meritis, sic et praemiis supergressa est sanctorum ordines universos. Hieronymus : " Quantum in terris adepta est Maria gratiae prae caeteris, tantum in caelis obtinet gloriae singularis. " Quod si oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor homiliis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum , quid praeparavit gignenti se, et quod certum est diligenti prae omnibus? Item, Hieronymus : " Si in domo Patris mansiones multae sunt, credimus splendidiorem in sua assumptione matri Filium concessisse , " Beatus Bernardus : " Nec in terris locus dignior virginalis uteri templo in quo Filium Dei Maria suscepit, nec in caelis regali solio in quo Mariam Mariae Filius sublimavit . "
Et propter hoc de assumptione matris congrue potest exponi quod de ascensione Filii dicit Psalmus XVII, 11 : Ascendit super Cherubim, et volavit, volavit super pennas ventorum, Ascendit super Cherubim, quod interpretatur plenitudo scientiae : quia nulla humana scientia attingere potest quantam ascenderit, vel ad quantam gloriam. Nec dicit super Seraphim, licet verum sit quod super illum ordinem exaltata sit ad dexteram Filii : unde , Adstitit regina a dextris tuis , etc, quia super Seraphim non est aliud nisi hierothesia, id est, sacer ordo Trinitatis, cui Virgo subdita est. Sequitur: Et volavit, hoc est, velociter ascendit. Vel, volavit, id est, avolavit ab humano intellectu. Volavit super pennas ventorum, et hoc dupliciter. In praesenti super virtutes et merita sanctarum animarum, in assumptione super praemia Angelorum et sanctorum. Animae dicuntur venti. Unde, Job, xxviii, 25 : Qui fecitventis pondus, id est, animabus corpus. Et forte propter hoc ponitur bis volavit. Dicitur ergo : " Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum. " Nec tantum super eos, sed in altiorem quemdam recessum desuper eos innuitur ascendisse. Nec determinat quo ascendit, sed unde : usque eo enim eam prosequi potuit qui hoc dicit, ex tunc quasi evanuit ex oculis ejus, ut quo ascenderet, vel capere non potuerit, vel dicere ei non licuerit. Nam super Angelos exaltatam se testatur ipsa cum ait, Cantic.III 3: Paululum cum per transissem eos, scilicet Angelos, inveni quem diligit anima mea. Tenui eum, nec dimittam. Ibi enim dilectum invenit, ubi positus est thronus matri regis juxta regem, ubi jam ab eo audit cum gaudio : Maria, ecce Filius tuus. Quasi diceret: Ecce quem genuisti, quem in tanta vides majestate fulgentem. Nam aliquando ab eodem audivit in statu longe alio sibi dici : Mulier, ecce Filius tuus . Quis enim ibi esset gaudii locus, ubi non tantum dissimulabatur mater cum ei supponebatur alienus, et proprius Filius tollebatur, imo dissimulabatur et nota, cum non Maria sed mulier vocabatur ? Sed haec prima jam abierunt. Ideo in sua assumptione cum multo fervore restituta est ei et praesentia. Filii et notitia et affectus, et dicitur ei. : Maria, ecce Filius tuus.
Si autem quaeratur, utrum majorem gloriam habuerit Maria in sua assumptone, quando caro ejus tota sole amicta est, sicut dicitur, Apocal.XII, 1, an in conceptione Filii et impraegnatione sua, quando ipsa carne sua totum Solem justitiae amplectebatur : unde, Jerem.XXXI, 12 : Foemina circumdabit virum? fateor me ignorare : mihi tamen videtur, salva majorum sententia, gloriosius esse susci-
pere regem hospitem, quam hospitari apud regem. Illa tamen gloria occultior fuit, quando regem suscepit, et omnis gloria filiae regis fuit ab intus : ista ma- nifestior, quando a rege cum regia magnificentia suscepta est : illa secretior, ista solemnior.