DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DE EFFECTIBUS SUMPTIS
EX TRIBUS ALIIS CORPORIS CHRISTI VOCABULIS.
Venite, comedite panem meum, etc. Prov. IX, 5. Seu alia ut supra.
Effectus Dominici corporis possunt sumi ex tribus aliis nominibus suis, quam supra. Dicitur enim
I. Quandoque medicina spiritualis.II. Quandoque manna, id est, panis coeleslis.
III. Quandoque Eucharistia, id est, bona gratia animatfidelis.
De primo, Eccli. xxxviii, 4 : Altissimus de terra creavit medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. Augustinus: " Suscepit Christus de terra terram : " quia caro de terra est, et de carne maxime carnem accepit, et ipsam nobis " ad salutem manducandam dedit. "
De secundo, Apoc. II, 17 : Vincenti dabo manna absconditum. Quasi diceret: Qui se praeparat per victoriam, illi dabo manna, idest, coelestem panem, scilicet corpus meum, in quo secrete reconditum est multiplex bonum. Joan. VI, 59: Hic est panis, qui de coelo descendit.
De tertio, Eccli. xxxii, 9: Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Quasi diceret: Praepara te per auditum verbi Dei et obediente,qua taceas, id est, cesses a malo et serves reverentiam in benefaciendo. Tunc dabitur tibi bona gratia, quas graece dicitur Eucharistia AdminBookmark id est, corpus Christi.
Magister Sententiarum: " Sacramentum altaris excellenter dicitur Eucha- " ristia, id est, bona gratia, quia in eo non solum est augmentum virtutum et " gratiae: sed ille totus ibi sumitur, qui est fons et origo totius gratiae. "
I.
]. Primo, corpus Domini dicitur medicina spiritualis, et secundum hoc tres habet effectus. Serpens quippe malignus, etc. Ut supra .1. Ignorantiae enim tenebras illuminat, 2. Morbum pravae concupiscentias sanat, 3. et Mortem destruendo triumphat.
1. De primo, Psalm, CXXXI, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Lucerna est lumen in diaphano, id est, perlucido corpore : sic corpus Christi est Verbum Dei, quod est lux vera in munda carne, qua scilicet pelluntur a nobis tenebrae ignorantiae. Luc. II, 30 et seq.: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem Gentium. Psalm, XXVI, 1: Dominus illuminatio mea, et salus mea. Et xxxiii, 6 : Acccedite ad eum, et illuminamini.
2. De secundo, Isa. XXXVIII, 21. Item, IV Reg. xx, 7, jussit Isaias, ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus regis, ut sanaretur. Vulnus sive ulcus regis est concupiscentia carnis. Psal. VI, 3 : Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: sana me Domine.
3. De tertio, Luc. i, 42: Benedictus fructus ventris tui, scilicet corpus Christi quod est fructus vitas valens ad cura- tionem mortis aeternae. Prov. III, 18: Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam: scilicet sapientiam Dei incarnatam. Osee, xiii, 14 : Ero mors tua o mors. De hac triplici corruptione et medicina, supra Serm. VI post principium .
II.
Secundo, corpus Domini dicitur manna, id est, panis coelestis, quod manna habuit similitudinem saporis frumenti, mellis, et olei. De duobus primis, Exod. XVI, 31 : Gustus ejus quasi similae cum melle. De tertio, Num. XI, 8: Fecerunt ex eo tortullas saporis quasi panis oleati. De tribus simul, Ezech. XVI, 13: Similam, et mel, et oleum comedisti.
Et secundum haec tria habet corpus Domini triplicem effectum: 1. Operatur enim morum honestatem, 2. Cordis suavitatem, 3. Proximi pietatem. Primum signatur in frumento, secundum in melle, tertium in oleo.
1. De primo, Zach. IX, 17 : Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, etc. Panis de frumento bonus et pulcher est in se, et etiam in effectu: quia facit pulchrum. Sic corpus Christi bonum et pulchrum facit honestatem morum. Dan. I, 15 : Apparuerunt vultus eorum, etc. Ut supra. Vultus eorum quod panis satiabat, qui de coelo descendit.
2. De secundo, Prov. XXIV, 13: Comede, fili mi, mel, quia bonum est. Sap. XVI, 20 : Paratum de collo panem praestitisti, etc.
3. De tertio, Job, XXIX, 2 et seq.: Quis mihi tribuat, ut sim secundum dies, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, et petra fundebat mihi rivos olei? id est, gratiam pietatis ad bonum proximi. Prov. XXI, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. IV Reg. IV, 5, 7 : Offerebant vasa, et mulier infundebat oleum... Et ait Eliseus, Vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui, vivite de reliquo. Ecce, oleum in opus pietatis proximum reficit, debita solvit, nos ipsos pascit. Primum intelligitur in eo quod fundebat oleum in vasa proximorum, secundum in eo quod reddidit per oleum debita creditori, tertium in eo quod ipsa et filii de oleo vixerunt.
III.
Tertio corpus Domini dicitur Eucharistia, id est, bona gratia. Gratia est influentia divinae bonitatis in animam, per quam assimilata Deo, fit ei grata, et vitae aeternae digna. Et secundum hoc corpus Domini habet tres effectus: 1. Similem Deo animam efficit, 2. Gratam et charam
Deo reddit, 3. Vitam aeternam tribuit.
1. De primo, II Pet. i, 3 et 4: Christus vocavit nos propria gloria et virtute, per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturas, id est, similes Deo per veram bonitatem.
2. De secundo, Cant. VII, 6 : Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis ! Quasi diceret : Quia delicato cibo et potu corporis et sanguinis Christi es enutrita : facta es multum decora, et idcirco grata Deo.
3. De tertio, Joan. VI, 55: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam (eternam.
Item, corpus Domini dicitur Eucharistia, id est, bona gratia, et secundum hoc valde bonum habet effectum, scilicet, quod cum illud manducamus, non ipsum ut alius cibus mutatur in nos, sed nos in illud mutamur. Ut jam dictum est, gratia est influentia divinae bonitatis in animam, per quam assimilamur Deo. Hac bona gratia, scilicet corpus Christi, influit nobis bonitatem suam, per quam non ipsum nobis, sed nos illi assimilamur et in ejus bonitatem mutamur.
Hae c nostra in Christum mutatio potest probari similitudine triplici. Prima sumitur de virtute nostri amoris, secunda de virtute rei majoris, tertia de virtute surculi arboris, etc. ut supra Serm. XX ante finem .