Relatio potentiae operantis, quae quidem relatio consequitur formam operantis per quam operatur: sicut imaginatio per formam relictam a sensu habet operationem propriam in imaginatione consistentem, ad rem vero exteriorem quam imaginatur, habet relationem per formam qua informatur, et ex hac relatione contingit quod imaginando cognoscit rem imaginatam. Et similiter intellectus per formam intelligibilem qua intelligit, refertur quadam similitudinis relatione ad rem extra quam / cognoscendo / intelligendo cognoscit. Unde et dicitur quod scientia est assimilatio scientis ad rem scitam. Forma igitur quae est in intelligente non / est / se habet ad intelligere ut quod intelligitur, sed ut quo intelligitur, quod enim intelligitur extra est: si autem sit ut quod intelligitur, hoc est per quandam reflexionem, inquantum intellectus intelligendo rem intelligit se intelligere et ulterius redit ad cognoscendam speciem qua intelligit. Ex hac autem specie intelligibili qua primo intellectus informatur, procedit, componendo vel dividendo vel qualitercumque conferendo, ad inveniendum aliquam formam intelligibilem / quae se habet ad intellectum ut q- / quae dicitur per intellectum formata. Et hoc patet tam in intellectu speculativo quam practico. Intellectus enim speculativus ex aliquibus communibus quae cognoscit,/ utpote / per hoc quod est eorum speciebus informatus, definitionem investigat, quandam formam intelligibilem formans quam / intell- / accipit quasi essentiam definiti. Similiter intellectus practicus formam artificiati excogitat ex aliquibus praeconceptis quae per aliquarum specierum informationem cognovit. Sic etiam et imaginatio, informata speciebus a sensu secundum actum relictis, novam formam adinvenit componendo vel dividendo, quam nunquam sensu percepit, sicut montes aureos vel chimaeram. Huiusmodi autem forma se habet primo quidem, ut intellecta, secundum quod intelligentis operatio ad eam intelligitur per relationem aliquam terminari; secundo vero ut quo intelligitur, prout per huiusmodi formam excogitatam relatio quaedam similitudinis innascitur intelligenti ad rem exteriorem quae per huiusmodi formam cognoscitur.
Sic igitur respectu secundorum cognitorum in intelligente duplex intelligibilis forma consideratur, una qua intelligit tantum, utpote per eam ad intelligendum formata, alia qua intelligit et quae intelligitur simul, utpote per intellectum formata et intellectum rei exteriori conformans.
Respectu vero primorum intellectorum est una tantum forma qua intelligitur, quae / non / habet se ut quo intelligitur in prima intellectus operatione, sed in secunda, per quam intellectus supra seipsum redit, se habet etiam ut quod intelligitur. Sic igitur quilibet intellectus per hoc intelligit quod ex specie qua intelligit consequitur ipsum quaedam relatio conformitatis ad rem intellectam. Intellectus autem divinus non alia specie intelligit quam essentia sua, ut probatum est. Ex hoc ergo differt a nostro, qui specie intelligit quae non est sua essentia, et simplicitate et ordine. Simplicitate quidem, quia secundum unum et idem, scilicet suam essentiam, rebus omnibus conformatur, noster vero diversis secundum diversa: unde multitudo intellectorum compositionem nostro / intellectui / inducit intellectui, non divino. Ordine vero, quia ad illud intellectum primo respectus intelligentis consequitur cuius species per quam intelligitur est propria similitudo. Species autem per quam intellectus noster intelligit, est similitudo rei exterioris intellectae, unde primo ipsa intelligitur; se vero intellectus intelligit supra se redeundo, quia inquantum ei species rei intellectae unitur, fit etiam species eius, et sic etiam ad seipsum ex ea respectus aliquis secundario consideratur.
Species autem per quam deus intelligit est ipsa essentia sua, quae primo habet respectum ad ipsum, per posterius vero ad alia; et ideo ipse primo seipsum intelligit, et in se intelligit alia, secundum quod, intelligendo essentiam suam, intelligit respectus qui eius ad alia sunt vel esse possunt; non enim intelligit aliquid aliud a se quasi primo et in se intellectum, ut supra probatum est. Cum autem aliquid in alio intelligitur et non per seipsum, ex specie intelligibili qua intellectus informatur, consequitur quaedam habitudo intelligentis ad primum intellectum non solum prout secundum se consideratur, sed prout habet habitudinem ad ea quae in ipso cognoscuntur: aliter habitudo illius primi cogniti ad ea quae / p- / in ipso cognoscuntur, ignota remaneret; sicut ex specie intelligibili totius et partis cognoscitur non solum / hab- / hoc principium, omne totum est maius sua parte, sed etiam habitudo eius ad conclusiones quae in illo cognoscuntur. Deus igitur per essentiam suam non solum suam essentiam cognoscit, sed respectus eius ad omnia quae sunt. Ipsa igitur essentia divina, considerata / ut est / prout est, accipitur ut prima species qua intelligitur; ut autem ipsamet est intellecta secundum se, consideratur ut res cuius cognitio / natural- / habetur;