DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria in caelis coronata,
Duodecima Mariae praerogativa attenditur in corona gloriae ineffabilis, qua coronata est in caelis in sua assumptione, quando verus Assuerus, qui interpretatur beatus sive beatitudo, et signat Christum, dixit Esther reginae, quae interpretatur elevata in populis, et signat Mariam, quae exaltata est etiam super choros Angelorum et omnium beatorum ad caelestia regna. Dixit, inquam, ei sicut legitur, Esther, xv, 14 : Accede, et tange sceptrum. Accede huc, et tene sceptrum, accipe regiam dignitatem, esto domina cccli et terrae, esto regina et imperairix Angelorum et hominum, sede a dextris meis in gloria, quae semper adstitisti a dextris meis serviens pro aetenis , in vestitu deaurato, id. est, corpore immaculato. Iustissimum enim erat cum Christus Verbum Patris factus esset caro de carne ejus, et os de ossibus ejus, ut ubi esset Filius, ibi esset mater ejus.
Item, De coronatione Mariae dicit ei Filius, Cantic.IV, 7 et 8 : Tota pulchra es, amica mea, etc. (Hoc totum habes expositum titulo de pulchritudine Mariae). Ergo veni, coronaberis, multiplici victoria videlicet : quia triumphasti de capite Amano, de vertice Sanir ei Hermon, id est, de malitia diaboli, quae si- gnatur per caput Amaria : de mundana sapientia, qua) per verticem Sanir : de perfidia haeretica, quae per verticem Hermon. Amana siquidem dicitur Deus vigiliarum: et designat omnium daemonum collegium, qui dente tentationis hominem rodunt, et semper ad ejus subversionem vigilant, sicut dicit Job, xxx, 17 et 18 : Nocte os meum per fotatur doloribus. Ac si dicat : Nocte dum videlicet mihi non provideo, os meum, id est, robur virtutis meae, perforatur doloribus, id est, tentationibus quae sunt causae dolorum. Et subdit: Qui me comedunt, scilicet tentatores, non dormiunt, sed in multitudine eorum consumitur vestimentum meum , bonae scilicet conversationis ornamentum. Huic concordat Petrus dicens : Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret . Hujus autem coll egii quod perA manade signatur, caput est ille princeps daemonum, cujus caput beata Virgo contrivit. Sanir interpretatur avis nocturna, quae de nocte volat, et videt, et caecatur ad solem. Eli sunt Philosophi et sapientes hujus mundi, qui ad lucem divinae sapientiae caeci sunt, ad sapientiam vero hujus mundi et ad malitiam subtiliter vident. De quibus
dicit Jeremias, iv, 22 : Filii insipientes sunt et vecordes : sapientes sunt ut faciant mala : bene autem facere nescierunt, De his triumphat beata Virgo, et pro hac victoria coronatur : quia peperit sapientiam per quam sapientia hujus mundi stultitia comprobatur. Ipsa quoque coronatur de vertice Hermon, id est, de capitaneis haereticorum : quia ipsa universas haereses interemit in universo mundo. Hermon interpretatur anathema, vel separatus. Iii sunt haeretici, de quibus sub nomine Ephraim dicit Osee ad Judam. id est, ad viros fideles et Catholicos participes idolorum, Osee. xv, 17 et 18 : Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. Separatam est convivium eorum. Ac si dicat: Haeretica perfidia participat cum idololatria. Tu ergo, vir Catholice, dimitte eum, ne communices cum haereticis : separatum est enim convivium eorum : nam anathematizata est haereticorum doctrina, perfidia, et falsa religio.
Coronatur quoque de cubilibus leonum, de montibus pardorum . Signant autem cubilia torporem et mollitiem luxuriae. Fer leones intelliguntur superbi, iracundi, potentes hujus saeculi, quos tamen velut leones sic emollit luxuria, ut in cubilibus libidinum suarum torpeant et marcescant. Unde de muliere meretrice dicitur in Proverbiis, VII, 26: Multos vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Pardus est diversicolor, et quibusdam notis distinctus sive maculis. Illos designat, qui bonis operibus mala commiscent quos pro colore diverso Dominus arguit per Jeremiam, xii, D, dicens : Numquid avis discolor haereditas mea mihi ? Tales cum deberent humiliari ex opere malo, per quod bonum opus inficitur, ex ipso tamen opere bono in superbiam extolluntur, quae superbia per montes exprimitur, cum dicitur : De montibus pardorum.
Et quoniam tam his per beatam Virginem subvenitur, quam illis qui per leones signantur, ideo ipsa de cubilibus leonum et de montibus pardorum dicitur coronari. Et nota, quod. Apocal.XII, 1, dicitur Maria coronari de stellis, hic promittit ei Filius, quod coronabitur de feris vel montibus. Et quid est hoc, nisi quod ferae per gratiam et orationes Mariae fiunt stellae, ut conveniant capiti tantae reginae, ut de stellis corona ei videatur exhibita, quae de feris fuerat promissa. Et haec est mutatio dexterae Excelsi .
De capite Amana, id est, non solum de his qui inveniuntur in peccato cum caeteris, sed qui prae caeteris peccatores existunt. Saepe enim ubi superabundavit peccatum, per eam superabundat gratia , et ita de nobis peccatoribus novam coronam sibi praeparat in caelis. Sanir quod sonat avis nocturna vel faetor, signat luxuriosos, quia oculus adulteri observat caliginem : et de nocte volat luxuriosus ad cadaver meretricis, amans tenebras, et odiens lucem : et tales fetent Deo et hominibus. Unde, Isa. XXXIV, 3 : De cadaveribus eorum ascendet faetor. Amana interpretatur inquietum vel turbulentum. H i sunt impatientes et inquieti. Hermon interpretatur anathematizatio. H i sunt sacrilegi excommunicati : tamen si paenituerint, possunt per eam reconciliari. Horum caput et vertex, qui in hujusmodi sceleribus alios excellunt. Cubilia leonum, hi quibus placet crudelitas et superbia, qui caedibus inhiant et rapinis. Montes pardorum, magni haereticorum et hypocritarum doctores. Ubi nos habemus Sanir habent quidam libri Seir, quod interpretatur pilosus, et signat carnis appetitum. Sicut ergo ex lapidibus suscitantur filii Abrahae , sic ex bestiis creantur stellae. Quod ergo promittitur eis ex impiis, solvitur ex justificatis. Sic et David corona tur de corona regis Rabba , Et Machabaeus pugnat in gladio Apollonii .
Item, Ratione victoriae et pugnae qua dimicat incessanter contra adversarios nostros, dicitur ipsa terribilis, scilicet ipsis malignis spiritibus ut castrorum acies ordinata . Ipsi enim tamquam reginam sequuntur omnes sanctorum acies ordinatae secundum status suos, secundum proprias dignitates et merita, ut sub ipsa et cum ipsa pro nobis contra diabolum militent precibus et patrociniis. Unde, Cantic. VII, 1 : Quid videbis in Sulamite nisi choros castrorum ? (Quaere quare Maria Sulamitis, titulo de appellationibus suis.) In ipsa enim videmus choros castrorum ei adhaerentes, id est, beatas sanctorum acies. Unde de ipsa, Eccli. xliii, 9 : Vas castrorum in excelsis.
Item, Iustissimum erat ut quia mater Filium coronaverat in exsilio, ab eodem coronaretur in regno, de qua scilicet coronatione dicitur, Cantic. III, 11 : Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem, etc. Triplex egressus malus : primo, de veris ad erronea. Hoc egredimur a Deo per superbiam. Hic est haereticorum. Unde, Cantic.I, 7 : Si ignoras te, etc. Secundo, de permanentibus ad caduca. Hoc a proximo per avaritiam. Hic avarorum. Hoc Judas . Tertio, de honestis ad turpia. Hoc homo a seipso per luxuriam. Hic est voluptuosorum. Triplex egressus bonus : primo, de carne ad speciem per contritionem. Hic est dolor et labor. Hoc deducimur de virtute in virtutem. Secundo, de natura ad ea quae super naturam per divinae legis meditationem. Hic decor et sapor. Hoc de mansione in mansionem. Tertio, de mundo ad caelum per corporis et animae dissolutionem, vel per contemplationem. Hic gloria et honor. Hoc de labore ad requiem.
Filia? Sum, Hic sermo dirigitur ad om- nes clericos, principaliter ad theologos, maxime ad religiosos qui dicuntur filiae, propter amoris privilegium et contemplationis fastigium, filiae non propter sexum, sed propter prolis foecunditatem. Non filii, quod nomen sonat in virtutem. Egredimini de tenebris ignorantiae, de carnalium oculorum consuetudine, filiae Sion.
Et videte regem Salomonem, id est, Christum verum pacificum, in diademate quo coronavit eum mater sua beata Virgo. Aliae siquidem matres vinculo originalis servitutis filios suos alligant: ista autem magno decore originalis puritatis et innocentiae istum filium coronavit, id est, coronatum concepit et peperit. Vel, mater ejus gratia. Illum enim, ut ait Augustinus, non mater concupiscentia, sed gratia generavit.
Diadema quo eum mater ista coronavit ex auro nobilissimae sapientiae et gemmis virtutum pretiosissimis, quibus nullae aliae comparandae, caput ejus, id est, mentem decore admirabili, instar coronae seu diadematis circumcinxit. Vel, aurum divinitatis, argentum candida et pura humanitas, argentum scilicet igne Spiritus sancti multipliciter examinatum, lapides pretiosi virtutum universitas. Vel, diadema ex auro purissimo, caro Christi per Spiritum sanctum fabricata ex auro substantiae virginalis : lapides pretiosi, virtutes creatae. Vel, per aurum mixtum argento divina sapientia quae se immiscuit argento, id est, sibi aptavit corpus de substantia Virginis, quae fuit argentum igne Spiritus sancti multipliciter examinatum : et sic facta est corona de electro propter aurum divinitatis scilicet et argentum candidae humanitatis . Nam fulgor divinitatis candore humanitatis quodammodo expalluit, non utique diminutione, aut alia laesione, sed nostrae cognitionis contemperatione.
Et nota, quod humanitas Salvatoris
congrue d icitur diadema, quasi duo demens, scilicet principium et finem, id est, originale quod est principium omnis mali, et paenam aeternam quae est finis ad quem tendit omne mortale peccatum. Unde Apostolus ad Romanos, VI, 21 : Finis illorum, id est, peccatorum, mors est, aeterna scilicet. Ad Hom an. v, 19 : Sicut per inobedientiam, etc. Ratione hujus coronationis dicit Salomon de Maria, Proverb.XII, 4 : Mulier diligens corona est viro suo. Et ipse Christus, Isa. lxi, 10, secundum aliam litteram ubi nos habemus : Quasi sponsum decoratum corona, alligavit mihi mitram, etc. Caput mitratum, Verbum incarnatum. Vel, mater haec synagoga, quae ipsum diademate spineo coronavit . Vel, mater haec tota Ecclesia sanctorum, de qua, Apocal, XII, 2 : Mulier in utero habens, quae nunc eum quasi coronat de justis, sed in judicio coronabit gloria et honore.
Quod autem sequitur : In die desponsationis suae, quatuor his lectionibus convenienter adaptatur. Dies enim desponsationis ejus est dies conceptionis sive nativitatis ejus secundum carnem : in utero enim virginali nupsit ei humana natura, sicut dicit Augustinus. Unde dictum est in Psalmo xviii, 6 : Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Potest etiam intelligi dies desponsationis beatae Virginis : et hoc vult Glossula quaedam, ibi, Cum esset desponsata, etc. , Angelo nuntiante concepit.
Vel, Quia illam sibi tunc spiritualiter desponsavit, cum illa tanta se gratia sociavit, ut de carne ejus sacratissimam sibi carnem assumeret. Illa etiam dies laetitiae cordis ejus fuit, id est, tam ipsius sponsi quam ipsius beatae Virginis. Quis enim dubitet de tam dilecta humana natura, tam desiderata salute ipsi sponso secundum hominem, ex ipsa ejus unionis copula, in qua erat certissima salutis ejusdem securitas, ex isto suavissimo osculo inenarrabilem laetitiam evenisse? Quis autem digne exprimere verbis sufficiat ipsius sacratissimae Virginis gaudium, quae matrem Dei se factam ipso die et novit et sensit, quae nostrae redemptionis thesaurum, Angelorum gloriam, et totius humani generis singulare gaudium, et ut uno verbo omnia concludamus, Deum et Dei Filium in utero se habere cognovit ?
Vel, Dies desponsationis dies passionis, quando et Ecclesiae et synagogae sponsus sanguinum factus est : factus est enim Ecclesiae sponsus sanguinum dum aspersus est sanguis ejus super filios Ecclesiae, et super propria vestimenta carnis suae, scilicet pro redemptione filiorum ejus : unde et dicitur pelicanus. Ipsi etiam synagogae factus est sponsus sanguinum, id est, sanguinis et sanguinis, scilicet propter stragem de eis factam per Titum et Vespasianum quoad stragem corporum, et quoad stragem animarum per culpam et paenam aeternam quae est duplex mors. Et est passio desponsatio, quia pacti conjugalis firmatio. Tunc enim testamentum ejus confirmatum est in morte ejus . Fuit etiam haec dies laetitiae cordis synagogae : quia de morte ejus insanissime laetata est. Fuit ipsi sponso dies laetitiae de hoste triumphato, de nobilissima praeda generis humani erepta de manu hostili, de dilectissima sponsa, scilicet Ecclesia sibi confirmata. Unde dicit, Luc. XII, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor, desiderio scilicet, etc. ? Ideo debebat perfici in gaudio. Gaudium enim nihil aliud est quam desiderati obtentio. Et invitantur filiae istae eum videre in crucis ludibrio, et diademate spineo, ut admirentur ejus humilitatem, patientiam, charitatem, et abhorreant peccata pro quibus occidendis occisus est, et erubescant tantae gratiae se ingratas, et quod
non calefiant tanto amoris incendio, nec assecurantur per tantum pignus de obtinendo quod promissum est.
Item, Dies desponsationis, dies judicii, quando filia vel mater Ecclesia ipsum coronabit omnibus electis: et tunc erit ipsa Ecclesia diadema regni in manu Dei sui . Et tunc erit dies laetitiae et sponso et sponsae, et glorificationis charissimorum suorum. Beatus Bernardus sic exponit: " Egredimini, filiae Sion, animae saeculares, debiles, et delicatae, nihil fortitudinis aut utilitatis habentes, et ideo filiae, non filii: egredimini de sensu carnis ad intellectum mentis : et videte regem Salomonem, non dicit regem Ecclesiasten, vel regem Ididarn. Haec tria nomina habet ille rex qui signat Christum, qui fuit Salomon, id est, pacificus in exsilio : vel Ecclesiastes, id est, concionator erit in judicio. Idida, id est, dilectus Domini erit in regno, ubique rex, In exsilio rector morum, in judicio dis- cretor meritorum, in regno distributor praemiorum. In exsilio mansuetus, in judicio justus, in regno gloriosus. In exsilio amabilis, in judicio terribilis, in regno admirabilis. Egredimini igitur ut videatis regem Salomonem in exsilio, ut secure videre possitis Ecclesiasten in judicio, et tandem Ididarn in regno. Videte autem eum in diademate, id est, in corona misericordiae, quo coronavit eum maler, scilicet Maria: quia cum corona misericordiae natus est ex ea. Unde dicit Job, XXXI, 18 : Ab infantia crevit mecum miseratio, etc. Et propter hanc coronam est ipse amabilis. In judicio coronabitur corona justitiae, et tunc terribilis. Tandem in regno corona gloriae, et tunc admirabilis. Videte ergo eum in corona misericordiae imitando, ut postea videatis eum in corona justitiae non timendo, tandem in corona gloriae cum eo perenniter gloriando. "