Supra Psalmista orationem proposuit contra persequentes manifeste; hic contra dolosos orat, ne decipiatur. Et circa hoc duo facit. Primo ponit petitionem contra dolosos, ne decipiatur. Secundo, ut lapsus reparetur, ibi, domine ne in furore etc..
Hic Psalmus habet titulum in quo est aliquid novi, qui talis est; in finem pro ea quae consequitur hereditatem. Ubi tangitur figura et mysterium.
Figura quidem intelligi potest dupliciter. Primo, secundum quod Glossa exponit, et habetur in historia Genesis 21, quod Sara videns ludentem Ismaelem cum Isaac filio suo, turbata est, et dixit ad Abraham: ejice ancillam hanc et filium ejus: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac. Intellexit quidem Sara ludum illum persecutionem esse contra Isaac; Abraham autem dure accepit quod dixerat Sara de filio suo Ismaele; sed dixit ei deus: non tibi videatur asperum super puero et ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus, quia in Isaac vocabitur tibi semen, etc.: quasi dicat: Isaac tibi haeres erit tuus, non Ismael. Unde infra 25, dicitur: dedit Abraham cuncta quae possederat filio suo Isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera etc.. Potest ergo hic Psalmus referri ad hoc: quod populus Judaeorum secundum figuram consequebatur hereditatem promissam Abrahae, cujus erat caput David, et rex.
Secundum mysterium vero populus christianus: Gal. 4: nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Ergo Psalmus iste tendit in finem, idest in christum quem laudat pro ea, scilicet pro ecclesia, quae consequitur hereditatem, reprobata synagoga. Alio modo, secundum litteram Hieronymi, titulus est, victori pro heredibus canticum David: et sic potest intelligi, quod iste Psalmus factus est pro victoria quam David habuit ad litteram.
Et sciendum, quod David fugiens haereditatem amisit per Absalonem, sicut habetur 2 Reg. 16.
Unde sicut praecedens Psalmus fuit pro liberatione et victoria contra Absalonem, ita hunc fecit pro recuperatione hereditatis: quia David reverso in hierusalem, adhuc malitiose insurrexerant sibi et quidam alii contra eum. Unde 2 Reg. 20, mandavit David Amasae, quod usque in diem tertium convocaret omnes viros Juda, ut persequeretur siba filium bochri: quia magis afflicturus est nos filius bochri quam Absalon. Pertransiverat enim omnes tribus Israel usque Abelam, omnesque electi congregati erant ad eum: quo decapitato regnavit David super omnem Israelem. In hoc ergo Psalmo secundum litteram tria considerantur. Primo petit exaudiri. Secundo ostendit fiduciam suae exauditionis, ibi, mane exaudies. Tertio proponit petitionem, ibi, domine deduc me. Circa primum duo facit.
Primo petit exaudiri. Secundo signat rationem exauditionis, ibi, rex meus. Notandum, quod qui vult petere aliquid ab aliquo, sic procedit. Primo desiderat quod vult petere. Secundo meditatur verba proponenda. Tertio proponit ea apud exaudientem.
Et e converso auditor. Primo percipit verba auditu. Secundo intellectu capit sensum verborum.
Tertio inclinatur ad implendum desiderium petentis.
Loquitur ergo David ad deum, secundum similitudinem hanc. Et primo petit primum, scilicet ut audiat verba ejus exteriori auditu, cum dicit, verba mea auribus percipe, domine. Secundo petit sensum, scilicet intellectum verborum, cum dicit, intellige clamorem meum, non exteriorem, sed interiorem affectum: Ps. 17: clamor meus in conspectu ejus: Hieronymus: intellige murmur meum, quod cogitavi proponendum: et consonat illi translationi quae dicit meditationem. Tertio petit tertium, scilicet exauditionem: intende voci orationis meae, idest velis exaudire orationem meam: Psal. 69: deus in adjutorium meum intende.
Sed numquid deus haec seorsum facit, audit, intendit, exaudit? dicendum, quod metaphorice loquitur: scilicet ut omnia haec approbet, verba exteriora, meditationem interiorem, et quae proponit.
Secundo ponit rationem exauditionis, cum dicit, rex meus. Et est hoc principium versus secundum Graecum.
Ponitur autem triplex ratio exauditionis, scilicet ex parte dei. Quarum una est rex meus. Regis enim est gubernare. Ex quo ergo ad deum pertinet, pertinet ad eum necessaria providere: Hier. 10: quis non timebit te o rex gentium? alia ratio est, quia deus: deus enim finis est voluntatum nostrarum et conservator: Ps. 27: in deo speravit cor meum, et adjutus sum etc.. Et ideo dicit deus meus: isa. 8: numquid non populus a deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis etc.. Tertia ratio sumitur ex parte orantis, cum dicit: quoniam ad te orabo, domine; quasi dicat: conveniens est, quia promisisti orantibus exauditionem. Matth. 7: omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Nec refertur quod dicit Hieronymus, deprecor, et hic dicitur, orabo: quia hoc designat continuationem orationis sine intermissione: quasi dicat: ita orabo, quod tamen semper deprecor: Luc. 18: oportet semper orare, et non deficere.