LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quid autem fluat et in quid, consequenter est determinare. Ex quo enim fluens non alio movente fluit, sed propria communicabilitate, constat quod nihil fluit quod est susceptibile actionis vel passionis : et sic id quod materiale est, proprie loquendo fluere non habet: hoc enim quodam agente in materiam et dissolvente eam fluere incipit : et ex hoc propria virtute fluere non habet, sed per accidens fluit : ergo quod secundum seipsum se extendit in sui multiplicationem, sicut Plato dixit de formis per se existentibus, hoc autem non est nisi primum quoddam lumen intelligibile, et intellectus agentis. Et secundum lumen corporale quod luminis intellectualis in corporibus est exemplum, sicut id quod fluidum est, ad sui fluxum non exigit nisi declivitatem : ita etiam quod spiritualiter fluidum est.
Adhuc quod fluat non exigit nisi inimpedicntia communicabilitatem, nec impediri potest nisi per alienum terminum circumpositum. Alienus autem terminus est differentia coarctans et terminans, ultra quam fluens non potest fluere :
fluere tamen potest intra ipsam, sicut fluit aiveus intra ripas. Ex quo patet, quod si terminos suae diffinitionis non habeat, quod omnibus supereffluit , in quantum latiores habet terminos, latius fluit : et si strictionem habeat, fluxus ejus stringitur et coarctatur secundum omne genus causarum. Sicut patet in genere causae efficientis, quod primum efficiens sine termino fluit omnibus influens efficiendi virtutem. Secundum autem non fluit nisi in ea quae sub ipso sunt. Similiter tertium, et sic deinceps in efficientibus. Similiter in causis formabilibus ens sine termino fluit : vivum autem non fluit nisi infra terminos vitae, et similiter sensus, et ratio, et intellectus. Idem est de fine : finis enim ultimus qui in intentione primus est, omnibus aliis finibus influit movendi rationem. Movendi, inquam, non efficienter. Finis autem citra finem illum cum coarctatus sit, movendi principium non influit nisi in quae sub ipso continentur. Et licet materia non proprie fluere habeat, tamen quantum potest ordinem hunc fluxus imitatur. Materia enim corporea a prima materia habet suscipiendi virtutem et sustinendi et fundandi. Similiter materia determinata contrarietate, has virtutes habet a materia corporea, et sic est deinceps usque ad materiam propriam vel illius rei. Patet ergo, quod communicabile in eo quod communicabile, habet fluere, et non habet hoc ab alio, sed a seipso. Fluit autem in hoc quod habet aliquem terminum : per terminationem enim efficitur fluxus illius receptivum : termini autem sunt diffinientia ipsum : quia infra illos terminos tota quidditas et esse suum continetur : termini enim illi colligunt fluxum usquequo redundat infra ipsum : et tunc fluit in tertium, et sic deinceps in tantum deficit, quod ultra terminos redundare non potest.
Hujus exemplum est movens primum principium, et movens motum, et id quod est ultimum motum tantum. Movens enim primum sine termino est, et de seipso et per seipsum motum influit primo mobili. Movens autem secundum non. seipso influit motum tertio, sed per redundantiam et exuberantiam primi in ipso : nec redundaret et exuberaret nisi coarctatum esset. Idem est de mobilitate secundi in tertium, et sic deinceps usque ad ultimum quod est motum tantum, ultra cujus terminos redundare non potest. Nec potest dici, quod in talibus primum ab aliquo se impellente fluere habeat, secundum autem habet a primo, et tertium a secundo, et sic deinceps donec in ultimo deficit virtus fluendi gradatim a primo usque ad ultimum : ita deficit limpiditas et sinceritas fluentis.
Propter quod Platonici dicebant quod bonitas fluens a primo, forma quaedam est in proximis, imago autem in distantibus, in ultimis autem obscura reflexio sive resonantia sive umbrosa primi repraesentatio : cum omnis virtus istius fluxus a primo est, et non per essentiam fluit : in omnibus enim primum, licet alterum et alterum habet esse secundum quod est in primis, secundis, et ultimis : differentia enim coarctans essentiam non variat, sed facit esse alterum et alterum. Sicut differentia constitutiva addita generi, essentiam generis non multiplicat, sed esse generis facit alterum et alterum. Ex quo patet quod simpliciter fluens est, et quid supereffluens, et quid sit in quo cessat fluxus, et tamen quoddam esse habet fluentis.
In his tamen dubium est utrum accidens fluat ab aliquo sui generis principio : hoc enim videtur, quod omne quod est in genere aliquo, reduci habeat ad unitatem illius generis : non autem reduci potest nisi per principium aliquod quod unum est in omnibus quae sunt illius generis. Omnia igitur quae sunt illius generis, fluunt ab ipso : sicut omnia quae sunt in genere quantitatis, ab uno fluunt quod est quantitatis principium : et sic est de aliis generibus : unum autem non potest esse substantiae et accidentis principium :
ergo accidentis et substantiae non est fluxus ab uno.
Adhuc autem in Fonte vitae dicit Avicebron, quod accidens et substantia fluunt ab eodem, et mirabilia cogitur concedere inconvenientia. Quorum unum est et primum, quod id quod substantiale est uni, scilicet primo, accidentale sit alteri, scilicet secundo, ita scilicet quod in primo sit substantia, in secundo sit accidens : quod absurdum est : quia quod substantia est uni, nulli est accidens. Loquitur autem metaphysico peccans in problematibus, et dicit quod quidquid est in sphaeris intellectualibus intellectualiter, est in sphaeris materialibus materialiter, sphaeras intellectuales vocans bonitates priorum sine processione, materiales autem effectus primarum processionum in materialibus. Dicit etiam, quod nihil est in secundis quod non sit in primis secundum aliquem modum : quod omnis abhorret philosophia : licet enim nihil sit in secundis quod essentia est vel substantia, tamen per esse multa sunt in secundis quae non sunt in primis : ex hoc ipso enim quod in secundo est, aliud esse habet quam in primo : accidens autem, ut probat Aristoteles in septimo philosophiae primae, secundum sui naturam potius est esse quam essentia : si enim essentia esset, absolutam haberet diffinitionem, nunc autem nec nomen habet absolutum, nec diffinitionem, et subjectum est in eo tamquam differentia constitutiva : et quia per infinitas sub jecti occasiones causatur accidens, propter hoc dicit Philosophus, quod id quod per accidens est, in nullo genere est, nec ad aliquid potest reduci quod sit sui generis principium, sed reducitur ad unum quod est subjectum : et hoc est substantia.
Si autem aliquis ex hoc objiceret, quod aliquid est ens quod non est ab ente primo, patet quod non sequitur duplici ratione. Una est, quod accidens non. simpliciter est ens : et sic non oportet quod reducatur ad id quod est principium
simpliciter entis. Secunda ratio est, quod accidens secundum id quod est ens, ad primum ens reducitur ut ad principium :
quidquid enim est principium principii, est principium principiati : diximus autem, quod primum principium est substantiae : substantia autem principium accidentis : et sic primum ens principium erit accidentis. Hoc autem maxime verum est de accidente quod est accidens per accidens, quod communi nomine accidentis denominari consuevit. Est autem etiam verum de accidente per se, quod consuevit vocari proprium, quod, sicut dicit Boetius, " manat et fluit de principiis essentialibus substantiae, nihil tamen existens essentialium principiorum. " Fluit ergo substantia per se a primo : accidens autem proprium fluit a substantia per essentialia, sed non per essentialia a substantia fluit accidens per accidens. Et quod dicitur in Fonte vitae, penitus est contra rationes Peripateticorum.