CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De tactu.
Tangere sive tactus, sicut dicit Aristoteles in libro primo de Generatione et Corruptione , dicitur multifarie. Uno modo dicitur tactus, quando aliquid tangit aliquid sine medio, sicut in contiguis, quorum ultima sunt simul, sicut superficies tangit superficiem : et secundum hoc quidquid tangit, tangitur. Secundo dicitur tactus per similitudinem, secundum quod dicimus quod res tristabilis tangit nos, sed non tangimus eam : et secundum hoc non quidquid tangit, tangitur. Tertio modo dicitur tactus in continuis, quorum partes copulantur ad unum terminum communem, sicut partes lineae tangunt se in puncto continuitate, secundum quod dicit Aristoteles in Physicis : ''Inest puncto ut tangat. Tactus primo modo, qui est applicatio duarum superficierum sine medio, necessarius est ad. actionem et passionem : unde oportet quod quaecumque agunt et patiuntur, tangant se sicut ignis agit in acra et calefacit ipsum, et aere calefacto calefacit digitum et agit in ipsum : et hoc est propter contactum. Unde dicitur quod iactus est causa materialis adaptans ad invicem actiones et passiones, sicut luciditas est causa materialis adaptans immutationes coloris.