Addit autem mutis, quia omnis surdus a nativitate ex necessitate mutus est.
Non enim potest addiscere formare sermones significativos, qui significant ad placitum. Unde sic se habet ad locutionem totius humani generis, sicut ille, qui nunquam audivit aliquam linguam, ad imaginandum illam. Non est autem necessarium quod e converso omnis mutus sit surdus: potest enim contingere ex aliqua causa aliquem esse mutum, puta propter impedimentum linguae.
Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est de virtute, quam habet unusquisque sensus.