Postquam disputavit philosophus quaestiones pertinentes ad considerationem huius scientiae, hic disputat quaestiones pertinentes ad ipsas substantias, de quibus principaliter considerat ista scientia.
Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestiones. Secundo ostendit unde accipi possint rationes ad unam partem, ibi, quomodo ergo dicimus etc..
Tertio obiicit ad partem contrariam, ibi, multis autem modis habentibus difficultatem etc..
Circa primum movet duas quaestiones: quarum prima est, utrum in universitate rerum solae substantiae sensibiles inveniantur, sicut aliqui antiqui naturales dixerunt, aut etiam inveniantur quaedam aliae substantiae, praeter sensibiles, sicut posuerunt Platonici.
Secunda quaestio est, supposito quod sint aliquae substantiae, praeter sensibiles, utrum illae substantiae sint unius generis, aut magis sint plura genera harum substantiarum. Utramque enim opinionem recipit. Quidam enim posuerunt praeter substantias sensibiles esse solas species separatas, idest per se hominem immaterialem, et per se equum: et sic de aliis speciebus.
Alii vero posuerunt quasdam alias intermedias substantias inter species et sensibilia, scilicet mathematica, de quibus dicebant esse mathematicas scientias.
Et huius ratio est, quia ponebant duplicem abstractionem rerum: puta abstractionem intellectus, qui dicitur abstrahere uno modo universale a particulari, iuxta quam abstractionem ponebant species separatas per se subsistentes. Alio modo formas quasdam a materia sensibili, in quarum scilicet definitione non ponitur materia sensibilis, sicut circulus abstrahitur ab aere.
Iuxta quam ponebant mathematica abstracta, quae dicebant media inter species et sensibilia, quia conveniunt cum utrisque.
Cum speciebus quidem, inquantum sunt separata a materia sensibili; cum sensibilibus autem, inquantum inveniuntur plura ex eis in una specie, sicut plures circuli et plures lineae.
Deinde cum dicit quomodo ergo ostendit quomodo ad unam partem argumentari possit; et dicit quod hoc dictum est in primis sermonibus, idest in primo libro, quomodo species ponantur causae rerum sensibilium, et substantiae quaedam per se subsistentes. Unde ex his quae ibi dicta sunt in recitatione opinionis Platonis, accipi possunt rationes ad partem affirmativam.
Deinde cum dicit multis autem obiicit ad partem negativam.
Et primo ad ostendendum quod non sunt species separatae a sensibilibus. Secundo ad ostendendum quod non sunt mathematica separata, ibi, amplius autem siquis praeter species etc..
Supra autem in primo libro multas rationes posuit contra ponentes species: et ideo illis rationibus praetermissis ponit quamdam rationem, quae videtur efficacissima; et dicit, quod cum positio ponentium species separatas, multas habeat difficultates, illud quod nunc dicetur non continet minorem absurditatem aliquo aliorum, scilicet quod aliquis dicat quasdam esse naturas praeter naturas sensibiles, quae sub caelo continentur. Nam caelum est terminus corporum sensibilium, ut in primo de caelo et mundo probatur. Ponentes autem species, non ponebant eas esse infra caelum, nec extra, ut dicitur in tertio physicorum. Et ideo convenienter dicit, quod ponebant quasdam naturas praeter eas quae sunt in caelo. Dicebant autem contrarias naturas esse easdem secundum speciem et rationem, et in istis sensibilibus: quinimmo dicebant illas naturas esse species horum sensibilium; puta quod homo separatus est humanitas hominis huius sensibilis, et quod homo sensibilis est homo participatione illius hominis.
Hanc tamen differentiam ponebant inter ea, quia illae naturae immateriales sunt sempiternae, istae vero sensibiles sunt corruptibiles.
Et quod ponerent illas naturas easdem istis patet per hoc, quod sicut in istis sensibilibus invenitur homo, equus, et sanitas, ita in illis naturis ponebant hominem per se, idest sine materia sensibili, et similiter equum et sanitatem; et nihil aliud ponebant in substantiis separatis, nisi quod erant materialiter in sensibilibus.
Quae quidem positio videtur esse similis positioni ponentium deos esse humanae speciei, quae fuit positio epicureorum, ut tullius dicit in libro de natura deorum.
Sicut enim qui ponebant deos humanae speciei, nihil aliud fecerunt quam ponere homines sempiternos secundum suam naturam, ita et illi qui ponebant species nihil aliud faciunt quam ponunt res sensibiles sempiternas, ut equum, bovem, et similia.
Est autem valde absurdum, quod id quod secundum suam naturam est corruptibile, sit eiusdem speciei cum eo, quod per suam naturam est incorruptibile: quin potius corruptibile et incorruptibile differunt specie, ut infra dicetur in decimo huius. Potest tamen contingere quod id quod secundum suam naturam est corruptibile, virtute divina perpetuo conservetur in esse.
Deinde cum dicit amplius autem obiicit contra ponentes mathematica media inter species et sensibilia.
Et primo contra illos, qui ponebant mathematica media, et a sensibilibus separata.
Secundo contra illos, qui ponebant mathematica, sed in sensibilibus esse, ibi, sunt autem et aliqui qui dicunt etc..
Circa primum duo facit. Primo ponit rationes contra primam opinionem, secundo obiicit pro ea, ibi, at vero nec sensibilium etc..
Contra primum obiicit tribus viis: quarum prima est, quod sicut scientia quaedam mathematica est circa lineam, ita etiam sunt quaedam mathematicae scientiae circa alia subiecta. Si igitur sunt quaedam lineae praeter lineas sensibiles, de quibus geometra tractat, pari ratione in omnibus aliis generibus, de quibus aliae scientiae mathematicae tractant, erunt quaedam praeter sensibilia. Sed hoc ponere ostendit esse inconveniens in duabus scientiis mathematicis.
Primo quidem in astrologia, quae est una scientiarum mathematicarum, cuius subiectum est caelum et caelestia corpora. Sequetur ergo secundum praedicta, quod sit aliud caelum praeter caelum sensibile, et similiter alius sol et alia luna, et similiter de aliis corporibus caelestibus.
Sed hoc est incredibile: quia illud aliud caelum, aut est mobile, aut immobile. Si est immobile, hoc videtur esse irrationabile, cum videamus naturale esse caelo quod semper moveatur. Unde et astrologus aliquid considerat circa motum caeli. Dicere vero quod caelum sit separatum, et sit mobile, est impossibile, eo quod nihil separatum a materia potest esse mobile.
Deinde ostendit idem esse inconveniens in aliis scientiis mathematicis, scilicet in perspectiva, quae considerat lineam visualem, et in harmonica idest musica, quae considerat proportiones sonorum audibilium. Impossibile est autem haec esse intermedia inter species et sensibilia; quia si ista sensibilia sint intermedia, scilicet soni et visibilia, sequetur etiam quod sensus sunt intermedii. Et cum sensus non sint nisi in animali, sequetur quod etiam animalia sint intermedia inter species et corruptibilia; quod est omnino absurdum.
Deinde cum dicit dubitabit autem secunda via talis est. Si in illis generibus, de quibus sunt scientiae mathematicae, invenitur triplex gradus rerum; scilicet sensibilia, species, et intermedia; cum de omnibus speciebus et omnibus sensibilibus videatur esse similis ratio, videtur sequi quod inter quaelibet sensibilia et suas species sunt aliqua media: unde remanet dubitatio ad quae rerum genera se extendant scientiae mathematicae. Si enim scientia mathematica, puta geometria, differt a geodaesia, quae est scientia de mensuris sensibilibus, in hoc solum quod geodaesia est de mensuris sensibilibus, geometria vero de intermediis non sensibilibus, pari ratione praeter omnes scientias, quae sunt de sensibilibus, erunt secundum praedicta quaedam scientiae mathematicae de intermediis: puta si scientia medicinalis est de quibusdam sensibilibus, erit quaedam alia scientia praeter scientiam medicinalem, et praeter unamquamque similem scientiam, quae erit media inter medicinalem quae est de sensibilibus, et medicinalem quae est de speciebus. Sed hoc est impossibile; quia cum medicina sit circa salubria, idest circa sanativa, si medicina est media, sequitur quod etiam sanativa sint media praeter sensibilia sanativa et praeter autosanum, idest per se sanum, quod est species sani separati: quod est manifeste falsum. Relinquitur ergo, quod istae scientiae mathematicae non sunt circa aliqua quae sunt media inter sensibilia et species separatas.
Deinde cum dicit similiter autem tertiam viam ponit, per quam destruitur quoddam, quod praedicta positio ponebat; quod scilicet esset aliqua scientia circa sensibiles magnitudines: et sic si inveniretur alia scientia circa magnitudines, ex hoc haberetur quod essent magnitudines mediae. Unde dicit, quod hoc non est verum quod geodaesia sit scientia sensibilium magnitudinum, quia sensibiles magnitudines sunt corruptibiles. Sequeretur ergo quod geodaesia esset de magnitudinibus corruptibilibus. Sed scientia videtur corrumpi corruptis rebus de quibus est.
Socrate enim non sedente, iam non erit vera opinio qua opinabamur eum sedere.
Sequeretur ergo quod geodaesia vel geosophia, ut alii libri habent, corrumpatur corruptis magnitudinibus sensibilibus; quod est contra rationem scientiae, quae est necessaria et incorruptibilis.
Posset tamen haec ratio ad oppositum induci: ut dicatur quod per hanc rationem intendit probare, quod nullae scientiae sunt de sensibilibus. Et ita oportet quod omnes scientiae vel sint de rebus mediis, vel sint de speciebus.
Deinde cum dicit at vero obiicit pro praedicta positione in hunc modum. De ratione scientiae est, quod sit verorum. Hoc autem non esset, nisi esset de rebus prout sunt. Oportet igitur res, de quibus sunt scientiae, tales esse, quales traduntur in scientiis. Sed sensibiles lineae non sunt tales, quales dicit geometra. Et hoc probat per hoc, quod geometria probat, quod circulus tangit regulam, idest rectam lineam solum in puncto, ut patet in tertio euclidis. Hoc autem non invenitur verum in circulo et linea sensibilibus. Et hac ratione usus fuit Protagoras, destruens certitudines scientiarum contra geometras.
Similiter etiam motus et revolutiones caelestes non sunt tales, quales astrologus tradit. Videtur enim naturae repugnare, quod ponantur motus corporum caelestium per excentricos, et epicyclos, et alios diversos motus, quos in caelo describunt astrologi. Similiter etiam nec quantitates corporum caelestium sunt tales, sicut describunt eas astrologi. Utuntur enim astris ut punctis, cum tamen sint corpora magnitudinem habentia. Unde videtur quod nec geometria sit de sensibilibus magnitudinibus, nec astrologia de caelo sensibili.
Relinquitur igitur, quod sint de aliquibus aliis mediis.
Deinde cum dicit sunt autem obiicit contra aliam positionem.
Et primo ponit intentum. Secundo inducit rationes ad propositum, ibi, non enim in talibus etc..
Dicit ergo primo, quod quidam ponunt esse quasdam naturas medias inter species et sensibilia, et tamen non dicunt ea esse separata a sensibilibus, sed quod sunt in ipsis sensibilibus. Sicut patet de opinione illorum, qui posuerunt dimensiones quasdam per se existentes, quae penetrant omnia corpora sensibilia, quas quidam dicunt esse locum corporum sensibilium, ut dicitur in quarto physicae, et ibidem improbatur. Unde hic dicit, quod prosequi omnia impossibilia, quae sequuntur ad hanc positionem, maioris est negocii.
Sed nunc aliqua breviter tangere sufficit.
Deinde cum dicit non enim inducit quatuor rationes contra praedictam positionem: quarum prima talis est.
Eiusdem rationis videtur esse quod praeter sensibilia ponantur species et mathematica media, quia utrumque ponitur propter abstractionem intellectus: si igitur ponuntur mathematica esse in sensibilibus, congruum est quod non solum ita se habeant in eis, sed etiam quod species ipsae sint in sensibilibus, quod est contra opinionem ponentium species. Ponunt enim eas esse separatas: et non esse alicubi.
Secundam rationem ponit ibi, amplius autem quae talis est. Si mathematica sunt alia a sensibilibus, et tamen sunt in eis, cum corpus sit quoddam mathematicum, sequitur quod corpus mathematicum simul est in eodem cum corpore sensibili: ergo duo solida, idest duo corpora erunt in eodem loco; quod est impossibile, non solum de duobus corporibus sensibilibus, sed etiam de corpore sensibili et mathematico: quia utrumque habet dimensiones, ratione quarum duo corpora prohibentur esse in eodem loco.
Tertiam rationem ponit ibi, et non esse moto enim aliquo movetur id quod in eo est: sed sensibilia moventur: si igitur mathematica sunt in sensibilibus, sequetur quod mathematica moveantur: quod est contra rationem mathematicorum, quae non solum abstrahunt a materia, sed etiam a motu.
Quartam rationem ponit ibi totaliter autem quae talis est. Nihil rationabiliter ponitur nisi propter aliquam causarum; et praecipue si ex tali positione maius inconveniens sequatur. Sed ista positio ponitur sine causa. Eadem enim inconvenientia sequentur ponentibus mathematica esse media et in sensibilibus, quae sequuntur ponentibus ea non esse in sensibilibus, et adhuc quaedam alia propria et maiora, ut ex praedictis patet. Haec igitur positio est irrationabilis. Ultimo autem concludit quod praedictae quaestiones habent multam dubitationem, quomodo se habeat veritas in istis.
Has autem quaestiones pertractat philosophus infra, duodecimo, tertiodecimo et quartodecimo huius, ostendens non esse mathematicas substantias separatas, nec etiam species. Et ratio quae movebat ponentes mathematica et species sumpta ab abstractione intellectus, solvitur in principio decimitertii. Nihil enim prohibet aliquid quod est tale, salva veritate considerari ab intellectu non inquantum tale; sicut homo albus potest considerari non inquantum albus: et hoc modo intellectus potest considerare res sensibiles, non inquantum mobiles et materiales, sed inquantum sunt quaedam substantiae vel magnitudines; et hoc est intellectum abstrahere a materia et motu. Non autem sic abstrahit secundum intellectum, quod intelligat magnitudines et species esse sine materia et motu. Sic enim sequeretur quod vel esset falsitas intellectus abstrahentis, vel quod ea quae intellectus abstrahit, sint separata secundum rem.