Haec est secunda pars Psalmi. Ubi primo ostendit fiduciam se habere de exauditione. Secundo fiduciae rationem, ibi, mane astabo etc.. Dicit ergo: exaudies vocem meam mane: secundum literam, idest celeriter, quasi dicat tempestive. Hoc enim sperare debemus de deo quod cito exaudiet: isa. 30: ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi. Idem penul. Adhuc illis loquentibus ego audiam. Ratio fiduciae ponitur cum dicit, mane astabo etc.. Nota quod mane quadrupliciter dicitur: scilicet naturalis diei: Gen. 1: factus est vespere et mane dies unus. Item vitae humanae; et sic juventus dicitur mane. Psal. 89: mane floreat et transeat. Item diei gratiae in prima conversione hominis ad deum, quia tunc incipit habere lumen gratiae: Ps. 89: repleti sumus mane misericordia tua. Item aeternitatis: Ps. 29.
Ad vesperam, scilicet in vita praesenti, demorabitur fletus, et ad matutinum, scilicet aeternitatis, laetitia. Duplex ergo ratio assignatur confidentiae.
Primo, quia mane astat, idest deo adhaeret, et ad deum se praeparat; unde Hieronymus habet, praeparabor: Eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat deum.
Mane ergo diei, idest in matutinis, astabo tibi, idest tibi intendam. Et hoc, quia tunc est homo liber a solicitudinibus, et magis habet cor liberum ad cogitandum de deo: Psal. 62: in matutinis domine meditabor in te: Isaiae 26: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te, et exaudies vocem meam etc.. Quia devotos audit. Mane, scilicet gratiae, propulsis tenebris culpae, astabo, et contemplabor, ut habet littera Hieronymi. 2 Reg. 23: sicut lux aurorae mane absque nubibus rutilat oriente sole etc.. Exaudies vocem meam, scilicet liberando a culpa et poena.
Vel mane, scilicet in die aeternitatis: job 38: ubi eras cum me laudarent astra matutina etc..
Et tunc homo totaliter exauditur. Vel mane, idest a juventute: astabo tibi: Thren. 3: bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua: Eccl. Ult. Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae etc.. Exaudies voces meam, quia Prov. 8: diligentes me diligo: et qui mane vigilaverint ad me, inveniet me. Secunda ratio fiduciae est, quod videt; unde dicit, et videbo: et exponit hoc primo quomodo astet, cum dicit: ego autem in multitudine. Primo dicit quid videt: scilicet qui sunt illi qui impediuntur ab exauditione, et quae sunt hujusmodi impedimenta: et isti sunt mali; unde dicit videbo, scilicet quoniam deus etc..
Ubi notanda sunt duo. Primo, quod mali excluduntur ab istis. Secundo quod inducuntur in mala poenae, ibi, odisti omnes etc.. Circa primum loquitur de deo sicut de aliquo homine qui diligit aliquos seu odit. Ubi triplex gradus potest esse: quia alicui peccatoris placet peccatum, alicui placet persona peccantis, alicui neutrum: sed tamen libenter et sine indignatione videt eum. Hoc autem non est in deo: quia deo non placet peccatum, nec respicit ad familiaritatem peccatoris. Item dedignatur eum videre: et ideo dicit quantum ad primum, videbo quoniam tu non es deus volens iniquitatem, idest non placet tibi. Quantum ad secundum dicit: neque habitabit juxta te malignus, idest non habes eum in familiaritate tua: Ps. 100: non habitabit in medio domus meae etc.. Item ibidem 25: odivi ecclesiam malignantium. Quantum ad tertium dicit, neque permanebunt injusti, idest peccatores, ante oculos tuos, scilicet approbationis: Habacuc 1: mundi sunt oculi tui, et respicere ad iniquitatem non poteris.