IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT VI JOANNIS

ENARRATIO

" Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis :

Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis.

Erat autem proximum Pascha, dies festus Judaeorum ".

Hic incipit agere de manifestatione Verbi secundum potestatem, quae creaturas transmutat ad seipsum.

Et haec pars habet duas partes : in quarum prima praemittitur miraculum hujus potestatis ostensivum : in secunda autem ponitur doctrina ex miraculo sumpta, ibi, v. 26 : " Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, etc. "

Adhuc, Anterior istarum partium dividitur in duas : in quarum prima ponitur miraculum panum, qui sacramentum Eucharistiae signant. In secunda autem declarat suam potestatem ad hoc faciendum in electis, ibi, v. 15 : " Jesus

71. Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est?

72. Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

ergo cum cognovisset, quia venturi essent, etc. "

Adhuc autem, Prima istarum partium in tres dividitur : in quacum prima ponuntur ea quae antecedunt hoc miraculum sicut moventia ad hoc quod fiat: in secunda ponuntur ea quae faciunt ad hujus miraculi perfectionem, ibi, v. 10 : a Dicit ergo Jesus : Facite homines discumbere, etc. " In tertia ponuntur consequentia hocmiraculum, et ipsum magnificantia, ibi,v. 12 : " Ut autem impletisunt, etc. "

In prima harum quinque notantur. Tangitur primo necessitas miraculi ex parte loci communis qui erat desertum, in quo esculentum non inveniebatur. Secundo, tangitur necessitas ex parte multitudinis, quae ex viae longitudine laboraverat, et ad loca refectionis venire non poterat. Tertio, tangitur necessitas ex parte loci proprii qui montibus cinctus fuit et aqua : ita ut facilem discessum ad loca propria remeandi non praebebat. Quarto vero, tangitur convenientia ex parte temporis festivi, in quo aliquid divinum ostendendum fuit quod coenam futuram Eucharistiae demonstraret. Quinto vero, necessitas decribitur ex parte sumptuum, qui aliunde nisi per miraculum non suppetebant.

Dicit ergo primo :

" Post haec. "

Non quidem continuo, quia praecedens factum est in festo Pentecostes, et transiit totum tempus illius anni usque ad Pascha futurum : quando Joanne jam incarcerato, Dominus in secundo anno praedicationis ante Pascha hoc perfecit miraculum. Et omnia facta illius anni transiit Joannes, tum propter hoc quod ab aliis Evangelistis vidit illa sufficienter esse descripta, et non voluit superfluus esse : tum etiam propter hoc, quia illa suo proposito non aperte congruunt. Istud tamen ponit quod etiam, Math. XIV, 13 et seq, et Luc. IX, 12 et seq, et Marc. VI, 32 et seq., continetur, propterea quod quaedam ad instructionem discipulorum pertinentia de potentia divinitatis Verbi, vidit ab aliis omissa: et maxime, quia doctrinam caenae corporis et sanguinis ejus (quae ex hoc miraculo orta sunt) omnes communiter omiserant : et ideo etiam hoc miraculum non nisi ad hoc inducit ut locum habeat sequens instructio, quam Verbum incarnatum principaliter intendit. Deuter. viii, 3 : Ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, etc. Sapient. XVI, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus, Domine, hos qui in te crediderint conservat. Hac ergo de causa inducit hoc miraculum ab aliis positum, quod facere non consuevit Evangelista.

Hoc est ergo quod dicit: " Post haec. " Non continuo tempore, sed interposita tota aestate, autumno, et hieme, in cujus fine fecit hoc miraculum.

" Abiit, " a tumultu secedens, ut quietius doceret discipulos, et longius a tumultu turbas abstraheret. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, ei requiescite pusillum. Exod. III, 1 et seq. Moyses minabat gregem ad interiora deserti, et vidit visionem magnam.

" Jesus, " auctor salutis : ut omnia relinquenda doceret. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Genes. XII, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua.

" Trans mare Galilaeae. "

Non erat salsum, sed lacus qui Jordanis fluentis infunditur. Mare tamen vocatur more Hebraeorum qui omnem congregationem aquarum vocant mare. Genes. I, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria.

" Galilaeae " autem vocatur, quia Galilaeae civitatibus adjacet, et ad eas effunditur. Et hoc est quod dicit :

" Quod est Tiberiadis. " Tiberia vocatur civitas Galilaeae, quae in honore et nomine Tiberii Caesaris est aedificata, et adjacet mari Galilaeae. Transiit autem Jesus mare illud ad signum solitudinis quae ultra lacum fuit (sicut diximus), ut discipulos mundum qui per mare significatur, transire debere ostenderet. Psal. CIII, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Causa autem litteralis fuit mors Joannis, quae sibi nuntiata fuit, et tunc rabiem Herodis in desertum declinavit, nos docens furorem hominum pro tempore caute declinare. Marc. VI, 29 et seq. : Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant et docuerant. Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum: Erant enim qui veniebant, et red-. ibant multi, et nec spatium manducandi habebant. Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

Sic ergo et ista de causa abiit in hoc desertum.

" Et sequebatur eum. "

Hic tangitur secundum, scilicet necessitas ex parte multitudinis quae exivit. Marc. VI, 33 : Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus cuccurrerunt illuc,

et praevenerunt eos. Tanta enim erat aviditas audiendi eum, et videndi desiderium quod obliti propriorum, ad eum undique conveniebant. Daniel, iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde : et timemus te, et quaerimus faciem tuam. Osee, VI, 3: Vivemus inconspeelu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum." Multitudo magna, "

Ex diversis generibus, et locis. Quidam enim sequebantur ut verbo vitae instruerentur. Joan. VI, 69 : Verba vitae aeternae habes. Quidam ex curiositate, ut miracula visa admirarentur. Psal. xlv, 9 : Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Tertii autem, ut in se, vel amicis ab infirmitatibus curarentur. Luc. IV, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum, scilicet Jesum : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes . Quarti, ut cum eo reficerentur, vel ubi invitatus fuit, vel ubi ex propriis homines refecit. Joan. VI, 26 : Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Quinti, ut insidiarentur et caperent eum in sermone, vel facio, et accusarent, sicut Pharisaei. Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Ex diversis autem causis magna fuit multitudo, quae sequebatur. Significat autem multitudinem fidelium quae sequitur Christum ad refectionem Eucharistiae. Psal. CIII, 27 : Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore.

Causa quare sequebantur, sequitur :

" Quia videbant signa quae faciebat. "

Ex quibus quidam ad fidem aedificabantur : quidam autem curiositatem pascebant : quidam autem invidentes observabant. Joan. iii, 2 : Nemo potest haec signa facere quae tu facis, etc.

a Super his qui infirmabantur. " Non enim inutiliter, et ex vanitate fecit signa : sed necessitatibus, et utilitatibus hominum subvenientia : sicut dicit Petrus Apostolus in Itinerario Clementis. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Luc. IX, 11 : Excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant curabat. Matth. xiv, 14 : Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

" Abiit ergo in montem Jesus, "

Quia desertum fuit montuosum. Et in montem abiit, ut turbam oculis misericordiae undique confluentem videre posset, et ut etiam discipulos turbas adspicere doceret. Et hic mons, eminentia est vitae cum gradu dignitatis seu praelationis. Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Matth. v, 1 : Videns Jesus turbas, ascendit in montem." Et ibi sedebat, " ut a quiescente doctrina veritatis efflueret, " cum discipulis suis, " quos specialiter instruere intendebat, ut per eos postea totus orbis instrueretur. Eccl. xxxviii, 25 : Sapientia scribae in tempore vacuitatis. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, etc. Et attende, quia quod alii Evangelistae vocant desertum, Joannes propter situm vocat montem : quia et desertum erat et montuosum : et sic difficilem recedendi et accedendi praebebat accessum et abcessum.

" Erat autem, etc. "

Tangit temporis congruentiam : quia in Pascha futura erat caena, sacramentum Eucharistiae significans : et ideo

conveniens miraculum facere, ex quo doctrina Eucharistiae habet exordium, ut suo tempore eoenantes scirent quid in mysterio coenae significaretur.

Et hoc est quod dicit : Erat autem proximum Pascha, "in quo multos oportebat ascendere Jerosolymam, qui forte ad Jesum confluebant ut cum eo ascenderent.

" Dies festus, " antonomastice : quia hoc festum majus fuit, " Judaeorum. " Exod. XII, 11 : Est enim Phase (id est transitus) Domini. I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, etc.

" Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. "

Hic tangitur necessitas miraculi ex parte defectus sumptuum, qui aliunde non suppetebant.

Dicuntur autem hic quatuor. Primum est misericordiae respectus in multitudinem : secundum autem, interrogatio ad Philippum propterinstructionem: tertium autem, devotio Andreae quod habet exhibentis ad refectionem : quartum autem, signum imperfectionis fidei Andreae, ad tot et tantarum turbarum saturationem.

Dicit ergo: " Cum sublevasset ergo oculos Jesus : " oculos, inquam, misericordiae suae. Marc. viii, 2 : Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, etc. Joan. XVII, 1 : Sublevatis oculis in caelum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

" Et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. "

Quae totius mundi signi ficabat multitudinem ad Christum concurrentem. Matth. VIII, 11 : Multi ab Oriente et Occi-dente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob,in regno caelorum. Isa. xliii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Hoc enim est gaudium et finis incarnationis et legationis ejus, ut omnes veniant ad eum. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerasti estis, et ego reficiam vos.

" Dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi?

Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esse facturus.

Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 9

Tangitur hic instructionis discipuli interrogatio.

Et dicit tria: instructoriam interrogationem, et interrogantis intentionem, et pusillae fidei in discipulo instruendo responsionem.

Dicit ergo : " Dixit ad Philippum. " Si quaeratur quare Philippo potius fecit interrogationem quam aliis ? Duae sunt, causae. Una quidem Chrysostomi dicentis, quia hic Apostolus rudior fuit, et magis indigens instructione : quod patet, infra, XIV, 8, ubi dixit sicut rudis: Domine, ostende nobis Patrem. Et hoc in antehabitis dictum est. Secunda causa est, quia Philippus de illis partibus fuit, ut dicunt, et magis de multitudine curavit. Sed haec nulla causa esse probatur : quia et Petrus et Andreas de illis partibus fuerunt, et tamen ab illis nihil quaesitum fuit.

" Dixit ergo ad Philippum," ut specialiter instrueret. Proverb. I, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

" Unde ememus?"

Hoc est: Unde suppetit facultas pretii, cum pauperes simus nihil habentes 1

" Panes, " quia in pane est necessitas refectionis. Non enim superflua curavit Dominus. Eccli. XXIX, 28 : Initium vitae hominis aqua, et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. 1 ad Timoth. VI, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.

" Ut manducent hi ? "

Videtur autem contrarium esse ei quod hic dicitur, Matth. XIX, 15 : Accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Ergo discipuli dixerunt hoc Domino, et non ipsi Philippo. Ad hoc respondet Augustinus dicens, quod utrumque verum fuit. Sed prius dixerunt ea quae Matthaeus dicit, discipuli Domino. Et tunc respondit quod ibi dicitur : Non habent necesse ire. Et illud : Date illis vos manducare . Et tunc specialiter dixit Philippo hoc quod hic dicit. Chrysostomus tamen dicit, quod Dominus ex benignitate sua saepe pavit turbas, et quod aliud miraculum est istud, et aliud quod refert Matthaeus, quamvis in multis concordent. Et tunc objectio nulla est. Dicit ergo volens erigere Philippum ad divinitatis potentiam, et ideo primo per quaestionem eum excitat, ut consideret quia ex pretio nulla emendi suppetebat facultas : ipse enim tam potens fuit ut ex quo vellet pasceret.