Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Ei dabat fructum ascendentem et crescentem, " per meritum et intentionem. Isa. XXXVIII, 31 : Quod reliquum est, radicem deorsum, et faciei fructum sursum. Isa. IV, 21 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis.
" Et afferebat unum "
Semen pro diversitate terrae in quam (alias, qua) seminatum est, " triginta, " in fide Trinitatis, et obedientia decem mandatorum fructificans : ter enim decem triginta efficiunt. Et hoc fit, dum totum nostrum posse, quod Patri attribuitur, per omnia decem mandata expenditur. Et totum nostrum nosse, quod Filio attribuitur, per eadem decem mandata ducitur : et totum nostrum velle, quod Spiritui sancto appropriatur, eisdem decem mandatis inseritur : ut sic Deum in obedientia mandatorum suorum probarentur nos diligere ex. toto posse, et ex toto nosse, et ex tota affectus voluntate.
Deuter. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ei ex iota fortitudine tua. Sic enim cor ad affectum devotionis refertur, et ioelis ad notitiam, et vires ad potestatem.
" Et unum sexaginta. "
Et hoc fit in sex operibus misericordiae multiplicatis in decem mandata. Sex autem opera misericordiae sunt : cibare esurientem, potare sitientem, vestire nudum, hospitari peregrinum., consolari infirmum, visitare captivum. Haec autem per mandata multiplicantur, dum quodlibet istorum proximo impendimus, in fide unius Dei, in reverentia nominis divini quod in vanum non accipimus, dum ipsum in misericordiae operibus honoramus : et dum corde sabbatum, hoc est, quietem in his operibus agimus : et dum parentelae bonum Patris caelestis, quod in proximo relucet, in his operibus honoramus : et ideo sub venimus, ne proximus deficiat in natura, propter defectum necessariorum. Ideo enim dicitur : Pasce fame morientem, quod si non paveris, occidisti : et ne cogatur transgredi fidem thori propter inediam : nos sibi subveniendo beneficiis praevenimus. Adhuc autem benefaciendo, praecavemus ne furetur, vel fraudet : et ne mentiens falsum testimonium dicere cogatur : et similiter, ne cogatur aliena concupiscere. Adhuc autem, ne propter hoc aliquam concupiscentiam veneream cui subveniat habere compellatur. Sic enim serie accepta secundum eleemosynae compassionem, decem mandata sexagesimum fructum perficiunt.
" Et unum centum. "
Hoc autem unum semen habet in se coelestis ordinis decem virtutes. Quarum virtutum prima est divina, in Dei similitudine : aliae novem sunt angelicae : quod cordis amore totum in Deum ferveat, ut Seraphim : quod in eo veritatis splendor effulgeat, ut Cherubim : et quod ipsum in omni tranquillitate pacis Deum recipiat et ferat, ut Thronus : et quod nobilitas sua quae est ex Deo in ipso, nulli vilitati appropinquet inclinata, ut Dominationum : quod virtus ejus et vigor invincibilis sit ad omnem Dei voluntatem peragendam, ut Virtutum : et quod potestas ejus ordinata sit ad omnis boni promotionem, et mali repressionem, ut Potestatum : et quod omne negotium eius lege reguletur, ut Principum. : et omne opus ejus ad consilium divinum referatur, ut Archangelorum : et omnis actus forma virtutis informetur, secundum custodiam Angelorum. Et quodlibet istorum ad impletionem cujuslibet mandati retorqueatur. Sic enim fert fructum centuplum. Genes. XXVI, 12 : Sevit Isaac in terra illa, ei invenit in ipso anno centuplum. Primum in Glossa attribuitur conjugatis, qui curam habent familiae : secundum autem viduis, quae curam domus dimiserunt, et ideo operibus misericordiae libentius intendere possunt : tertium spectat ad virgines, quae caelibatum professae sunt : et ideo coelestibus bonis intendere possunt, I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta ei virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore ei spiritu.
Sic igitur diversificatur semen in terra bona, et in terra mala. Ad Hebr. VI, 7 et 8 : Terra spe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, ei maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem, scilicet iamis.
" Et dicebat. "
In fine excitans ad parabolae spiritua lem intellectum :" Qui habet aures " ex-
teriores (alias, interiores) ad intellectum spiritualem quem spiritus loquitur, " audiendi " spiritum in verbis sonantem.
1 ad Corinth. XIV, 2 : Spiritu loquitur mysteria.
" Audiat " intus ea quae dicta sunt. Luc. VIII, 8 : Hae c dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
" Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
Ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. " " Et cum esset singularis, " a turbis sequestratus, " interrogaverunt eum " plus ei familiares, " hi qui cum eo erant, " caeteris familiarius, " duodecim" Apostoli, de quibus dicitur, Luc. viii, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis : ut exponeret " parabolam. "
Hic agitur de parabolae interpretatio ne. Dividitur autem in tres partes : in quarum prima causam dicit de parabolae propositione : in. secunda, dat increpationem de discipulorum caecitate : in tertia, tangit de parabolae compendiosa interpretatione.
De primo dicit :
" Et dicebat eis, "
Causam dans parabolicaae praedicationis I " Vobis datum, est " per me (alias, mea) multa spiritualia documenta quae feci vobis, " nosse, " per spiritum, " mysterium, " hoc est, secretum intellectum,
" regni Dei, " hoc est, praedicationis justitiae divinae : per quam et in coelo et in terra regnat Deus.
" Illis autem, " idiotis, " qui foris sunt " extra mysticum intellectum, et doctrinas spirituales non recipiunt quibus ad iidem sunt introducti, " in parabolis " datum est praedicari divina : quia spiritualia intelligere non possunt, nisi in corporalium rerum similitudinibus. I ad Corinth. iii, i et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis.
" Omnia fiunt, " spiritualia, " in parabolis : " quia et tabernaculum, et templum, et omnia vasa, et festa, et gesta, et sacra legis parabolice proposita sunt, ut spiritualia intelligantur in ipsis.
" Ut videntes " in figuris parabolarum, coelestia " videant " involuta. Propter quod etiam velum expansum est ante sancta sanctorum . " Et non videant " spiritualia nuda et exposita : quia sic ea intelligere non possunt. Et ideo, Numer. IV, 14, praecipitur, ut Levitae portantes utensilia tabernaculi prius involvant ea, ne a rudi populo videantur : quia talis rudis populus quod non intelligit lacerat dente canino, et non ut sanctum veneratur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis.margaritas vestras ante porcos,
" Et audientes " in parabolis involuta, " audiant , " et sicut magna venerentur : " et non intelligant " involuta, quia intelligere talia non possunt. Et melius est eis involuta ut magna venerari, quam evoluta despicere. Unde, III Reg. IX, 11 et seq., cum evoluta et expressa Hiram videret dona Salomonis magna quidem. et praecipua, tamen non valens capere doni pretiositatem, despexit, dicens : Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas Terram Chabul: et ea in quibus fideles habitabant amici Dei, fecit gentilis erroris habitationes : et ad gentilem transtulit ritum ea in quibus ipse fidem Dei discere potuisset, si paulatim parabolarum intellectum per spiritum investigasset. Haec enim oppida sunt symbola in quibus fideles idiotae habitant, sacra involuta venerantes, quae dum incaute idiotis exposita proponuntur, non valentes capere virtutem eorum, haeretici efficiuntur.
" Nequando convertantur. "
Hoc de duris intelligitur, qui ex parabolis proficere nolunt : sicut Judaei, carnali sensui adhaerentes.
" Et dimittantur eis peccata " caecitatis. Et adducitur auctoritas de prophetia Isaiae, VI, 10: Excaeca cor populi hujus , et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum,
" Et ait illis : Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis ? "
Secundum est, in quo increpat ruditatem cordis eorum."Nescitis parabolam hanc ? " Ac si dicat : Hoc est mirum post tot documenta suscepta, post tot miracula visa, post tot testimonia adhibita. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis? Ad Hebr. v, 12: Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursus indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, et non solido cibo,i Ei quomodo omnes parabolas cognoscetis ? cum istam quae facilior est inter
alias, et seipsam offert ad interpretationem, non intelligitis. Vos enim magistri esse debetis aliorum : et ideo capaciori sensu, perfectiora intelligere deberetis. Joan. iii, 10 : Tu es magister in Israel, et haec ignoras ?
" Qui seminat, verbum seminat. "
Tangit expositionem parabolae sub eisdem differentiis fructificationis, sub quibus proposuit eam (alias, eas.)
Et hoc est : " Qui seminat, " doctor, vel praedicator, " verbum seminat. " Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebant faciem orbis semine. Et tangit ibi Propheta dignitatem doctorum Novi Testamenti, per hoc quod dicit : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, sicut Apostoli ex Judaeis. Tangit fructuum, cum dicit : Florebit, in flore virtutis et honoris : et germinabit, germine operis Israel rectissimus per justitiam. Tangit etiam diligentiam, et latitudinem praedicationis, cum dicit : Implebunt faciem orbis semine : quia, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum .
" Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in cordibus eorum. "
" Hi autem sunt qui circa viam. " Tangit primam differentiam seminis non fructificantis. Luc. viii, 5 : Quod secus viam conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud.
" Ubi, " in via conculcationis, " seminatur verbum, " in corde : quod a sarculo disciplinae non est fossum, nec aratro culturae virtutis est aratum, sed strepitu vitiorum conculcatum : sicut cor, quod cum omnibus vitiorum delectationibus fornicatur semper, quasi In viis sedens, et exspectans fornicantes ut meretrix. Eccli. IX, 10 : Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Jerem. iii, 2 : Inviis sedebas, exspectans eos quasi latro. Ezechiel. XVI, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti.
" Et cum audierint : "
Sed in corde non profundatur, sed In superficie recipiunt avibus expositum : " confestim, " per tentationes, " venit Satanas, " omnis boni adversarius, " et aufert " Verbum a corde.Non quod sibi incorporet, quia hoc abhorret " quod seminatum est, " per auditum, " in cordibus eorum. " Deuter. xxxii, 24 : Devorabunt eos aves morsu amarissimo. Ezechiel. XXXIX, 4 : Feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae, dedi te ad devorandum.
" Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt Illud :
Et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. "
Secunda differentia non fructificantis seminis. Ezechiel. XXXVI, 26 et 27 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum, meum ponam in medio vestri. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda, vestra.
" Seminantur, " per auditum praedicationis.
" Qui cum audierint verbum, " pro- pter modicam humanae pietatis terram, quam habent in Ipsis, " statim, " sine magna deliberatione, ex inconstantia potius quam ex amore religionis, " cum gaudio " quodam instabilitatis, " accipiunt, " superficie tenus, " illud, " scilicet verbum.
" Et non habent radicem. "
Pietatis fixam " in se. " Sapient. IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas. " Sed temporales sunt. " Luc. viii, 13 : Qui ad tempus credunt, ei in tempore tentationis recedunt.
" Deinde orta tribulatione, " quae per solis exaestuationem significatur. Jonae, IV, 8 : Percussit sol super caput Jonae, et aestuabat, Jonas scilicet aestu vehementi.
" Et persecutione propter verbum, " quod auferre quaerit diabolus, " confestim scandalizantur, " hoc est, offendunt et cadunt. Apocal. XVI, 9 : aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas.
" Et alii sunt qui In spinis seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
Et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. "
Tertia est differentia non fructificantis seminis. " Et alii sunt qui in spinis seminantur. " Isa. VII, 24 : Vepres erunt et spinae. Proverb. XXIV, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant uticae, et operuerant superficiem ejus spinae
" Hi sunt qui verbum audiunt, " auditu exteriori.
" Et aerumnae saeculi, "
Hoc est, sollicitudines, et curae saeculares. Luc. viii, 14 : A sollicitudinibus, et divitiis, ei voluptatibus vitae, euntes, suffocantur.
" Et deceptio divitiarum, " quae, sicut dicit Augustinus, sufficientiam promittunt, et non. solvunt. Psal. IV, 1 : Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Osee, XII, 3 : Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
" Et circa reliqua concupisoentiae, " I ad Timoth. VI, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas.
" Introeuntes, " in cor audientis, " verbum suffocant, " hoc est, exstinguunt, " et " ideo " sine fructu efficitur. " I ad Timoth. VI, 17 : Divitibus hujus saeculi praecipe non subiime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Et, in eodem, v, 9 : Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, ei desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
" Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. "
Tangitur hic quarta differentia, quae est seminis fructificantis in terra bona, in naturalibus melioribus impinguati (alias, impinguata) virtutibus, et exculta (alias, exsecuta) gratuitis, et infusa sancti Spiritus consolatione, evocata calore devotionis, expurgata a malis stirpibus per confessionem et poenitentiam, fossa sarculo disciplinae, seminata verbo, adaequata cordis pace, perflata visitatione sancti Spiritus : de qua dicitur in Psalmo lxxxiv, 13 : Dominus dabit be-nignitatem : ei terra nostra dabit fructum suum, Isa. xlv, 8 : Morate, coeli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Haec est de qua dicitur in Psalmo xxiii, 1 : Domini est terra, ei plenitudo ejus.
Super hanc ergo terram " seminali sunt qui audiunt verbum, " auditu devotissimo. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Et, ibidem, IV, 11 : Mel ei lac sub lingua tua. Psal. CXVIII, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo !
" Ei suscipiunt , " in corde per meditationis conservationem, et implendi desiderium. Jacob. I, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
" Et fructificant, " per opus, et per exemplum, et praedicationem in alio. Joan. xv, 16 : Posui vos ut cadis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
" Unum triginta, " in conjugatis : " et unum sexaginta, " in viduis, et misericordiae operibus deditis : " et unum centum, " in virginibus coelibatui intendentibus. Jerem. XVII, 8 : In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Ezechiel. XLVII , 12 : Per singulos menses afferet primitiva.
Sic ergo in ministerio praedicationis ostenditur esse potestas divina : quae tamen ad tantum et talem fructum pertingere poterit.
Hoc igitur est quod dicit secundum litteram.
Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ? "
Hic ostendit quod haec potestas etiam in minitris est divina. Et bahet tres partes : in quarum prima, docet qualis debet esse potestas ministrorum : in
secunda, ostendit qualiter in fructu continuum accipit incrementum, ibi, v. 26 :
" Et dicebat : Sic est regnum Dei, etc. " In tertia, ostendit esse ipsam potestatem fluentem a capite, ad confortationem et consolationem ministrorum., ibi, v. 35 : " Et adi illis in illa die, cum sero esset factum, "
In prima harum tria sunt : in quorum primo, sub metaphora ostenditur qualis debet esse actus divinae potestatis ministrorum : in. secundo, dicit explanationem metaphorae in communi : et in tertio, determinat in particulari, ut perfecta sit doctrina.
In prima duo dicit per metaphoram : scilicet, qualis.non debet esse actus divinae potestatis ministrorum : et qualis esse debet, ut perfecta sit doctrina per affirmationem et negationem certificata.
Dicit igitur : " Et dicebat illis, " per similitudinem lucernae, actum potestatis ministrorum explanans :
" Numquid venit lucerna ? "
Lucerna est Praelatus in potestate ecclesiastica, quinque de causis. Prima est, quia super candelabrum ecclesiasticae dignitatis est exaltatus. Luc. viii, 16 : Nemo lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lcctum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen . Hoc (alias, haec) significatur per candelabrum aureum quod fieri fecit Dominus . Hinc est quod Apocal. I, 13, Dominus ambulare dicitur in medio candelabrorum aureorum. Secunda causa est, quia igne divino debet esse sueccensus, hoc est, igne charitatis. Isa. lxii, 1 : Salvator ejus ut lampas accendatur. Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Hinc est quod, Apocal.I, 14, ejus qui ambulat in. medio candelabrorum, oculi dicuntur esse sicut lampades ignis. Tertia causa est, quia lucere verbo et exemplo debet, sicut lumen ignis. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, ei glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Ad Philip, II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Quarta causa est, quia plenus esse debet oleo pietatis ad Deum, et divinum cultum : et oleo misericordiae ad proximum, ita ut semper abundet oleum. Eccle. IX, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat. Proverb. XXI, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud. Quinta causa est, quod castitate corporis debet pollere, adeo quod splendidus et perlucidus sit ut vitrum. Job, xxviii, 17 : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum.
His lampadibus et luminaribus virgines sapientes Christo procedunt obviam . His lampadibus Gedeon dux fortissimus Israel expugnat hostes .
Hoc igitur est quod dicit: " Numquid venit " a Deo in mundum, ad totius mundi illuminationem, " lucerna, " quae est vas, et ministra luminis per verbum Dei et exemplum. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Psal. CXXXI, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Per hanc enim lucernam, in tenebris hujus mundi Christo via paratur. Job, XXIX, 3 : Splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Si autem sic instructa fuerit lucerna sicut diximus, tunc non exstinguetur. Proverb. XXXI, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Aliorum autem luoernae, heu ! exstincta sunt, quia nec habent oleum pietatis et misericordiae, nec perspicui sunt corporis castitate, nec ardent charitate, nec lu- oent veritate : sed tantum in confusionem sui et Ecclesiae stant exaltati super candelabrum ecclesiasticae dignitatis. Proverb., XXIV, 20: Lucerna impiorum, exstinguetur. Proverb. XXI, 4 : Exaltatio oculorum est dilatatio cordis : lucerna impiorum peccatum.
" Ut sub modlo ponatur. "
Hoc dupliciter exponitur. Sub rnodio enim ponitur, quando sub mensura pretii vel mercedis, vel census alicujus coarctatur.Item, sub modio ponitur, quando intra terminos unius gentis, vel parochiae, vel conventus cohibetur.
De primo modio dicitur, Act. VIII, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Isa. lv, 1: Venite, emite absque argento et absque ulla, commutatione vinum et lac. Vinum coelestium gaudiorum, et lac nutrimenti gratiae Christi, quae emuntur sola commutatione ementis, quod seipsum det, et non commutatione pretii. II ad Corinth. XII, 14 : Non quaero quae vestra sunt, sed vos.
De secundo modio dicitur, Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem, gentium, ut sis salus mea, usque ad extremum terrae. Ad Roman. III, 29 : An Judaeorum Deus tantum ? nonne et Gentium ? Malach. I, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur ei offertur nomini meo oblatio munda.
" Numquid " ergo " venit lucerna " gratiae in ecclesiastica potestate, " ut ponatur sub modio ? " Quasi dicat : Non ad hoc venit.
" Aut " venit ad hoc ut ponatur " sub lecto ? " Turpius est abscondere sub lecto, quam sub modio. Lectus enim est in quo homo corporaliter quiescit : et significat ea, in quibus homo com- modum per libidinem quaerit corporalem : et est lectus libido carnis, in qua dilectus non invenitur. Cantic. III, 1 : In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni. Praelati autem multi in lecto lucernam abscondunt : qui per libidinem, quae in lecto significatur et exercetur, gratiam obtenebrant. Apocal. II, 22 : Ecce mittam eam in lectum : et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt. Amos, VI, 4 : Dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Ebur castitatem significat. Domine ergo in lecto eburneo, libidinem est quaerere in statu, cui annexum est votum castitatis. Et hic est sacer ordo, vel religio. Et lascivire in hoc strato (alias, in stratis) est venereis intendere in statu tali : et sic, lucernam praedicationis et praelationis offuscare. Sic ergo sub lecto lucerna non est abscondenda.
" Nonne ut super candelabrum ponatur ? "
Describit per affectationem. Jam autem dictum est quid vocatur candelabrum : labrum scilicet candelae, hoc est, candentis lucernae : hoc est, labrum super quod ponitur lucerna candens (alias, ardens) et lucens. Labium autem hoc eminens aliis vita est Apostolica, super quam exaltanda est lucerna Ecclesiae, hoc est, Praelatus qui est lumen et oculus Ecclesiae, sicut dicitur, Matth. v, 15, et Luc. viii, 16 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Quia oculus Ecclesiae est Praelatus : exaltatus, ut omnibus luceat. Est autem candelabrum hoc aureum, in fulgore sapientiae divinae, habens in quatuor partibus scyphos in nucis modum. : quia de quatuor partibus potum sui luminis effundit : hoc est, de scientia historiae, allegoriae, tropologiae et anagogiae. Habet etiam sphaerulas in quolibet scypho, quae rotundae sunt, totum ambientes : quia in quolibet illorum consi-
(ierat aeternitatem deitatis. Habet lilia per quodlibet istorum, in flore liliosae castitatis, et honestatis. Habet hastilia tria : quia per naturam juvatur in speculo et imagine, per legem veterem juvatur in figuris et exemplis patrum, per revelationem novae gratiae juvatur per gratiam et veritatem. Habet etiam septem lucernas : quia lucent in eo septem illuminationes, scilicet fidei, sapientiae, intellectus, consilii et scientiae, donorum Spiritus Sancti, industriae naturalis et studii Scripturarum. Hoc igitur est candelabrum. sancturri quod describitur, Exod. xxv, 31 et seq. Zachar. IV, 2 : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem luoernae ejus super illud. Super hoc ergo candelabrum stat Praelatus : et anima cujuslibet boni clerici, et doctoris : et forte cujuslibet fidelis secundum suam possibilitatem.
Et hoc est quod dicit : " Nonne ut super candelabrum ponatur ? " Quasi dicat : Sic.
" Non est enim aliquid absconditum
quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. Si quis habet aures audiendi, audiat. "
Hic tangit expositionem metaphorae in universali, dicens : " Non est enim aliquid, " in doctrinis et sacramentis Ecclesiae, " absconditum, " quod lucem timeat, et ad lucem venire non audeat : quia, Joan. III, 20, dicitur : Qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. II ad Corinth. IV, 3 : Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum.
" Quod non manifestetur, " hoc est, quod non sit tempore suo omnibus revelandum. Matth. x, 26 : Nihil est opertum quod non revelabitur. Isa. xl, 5 : Reve-labitur gloria Domini, ei, videbit omnis caro salutare Dei nostri.
" Nec factum est occultum, " in allegoriis Scripturarum, " sed ut in palam, " hoc est, in publicum, " veniat, " per veritatis manifestationem. I ad Corinth. IV, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, praedicate super tecta. Veritas enim non quaerit angulum, nec latebras tenebrarum : mendacium autem haereticorum opertum est angulo. Lucerna enim in alto posita, per seipsam manifestat se omnibus : mendacium, quo magis ostenditur, tanto turpius apparet, et tenebras desiderat.
" Si quis habet aures audiendi, audiat. "
Quia metaphorica dixerat, et non nisi in universali exposuerat, ideo ad attentionem invitat, ut spiritualiter audiantur. Apocal.II, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
" Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet,.etiam quod habet auferetur ab eo. "
" Et dicebat illis : " excitans ad attentionem in particulari, ut res perfecte cognoscatur : quia non est scientia perfecta, nisi quod ex universali perficitur in particulari.
Et hoc est : " Videte, " consideratione diligenti, universale ad particulare coaptando, " quid audiatis, " ut intellectum divinorum secundum quod res quaelibet habet, capiatis. Sicut enim dicit Boetius in libro de Trinitate :
" Sapientis est de qualibet re, ita ut se " habet, reddere rationem. "
" In qua mensura. "
Tangit hic duo, scilicet mensuram, et rationem mensurae. Primum tangit in hoc quod dicit : " In qua mensura, " doctrinae, et exempli, et laboris, et studii ad profectum proximi, " mensi fueritis, " proximo commisso vobis, " remetietur vobis, " Unde, Matth. xxv, 21 et seq, Qui fidelis fuit in decem sibi commissis, constituitur super decem civitates : et qui fidelis fuit in quinque, constituitur super quinque. Luc. VI, 38 : Eadem quippe mensura, qua, mensi fueritis, remetietur vobis. Et in bono, et in malo.
" Et adjiciatur vobis, " ex benignitate, et liberalitate divina in bonis : quamvis nihil adjiciatur in malis : quinimo, citra condignum punitur, qui punitur. Unde, Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Supereffluenter enim bona nostra remunerat largitas divina. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Jacob. I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
" Qui enim habet, dabitur illi, "
Tangit rationem, et causam eorum quae dixerat. "Qui enim habet " meritum ex studio charitatis, et virtutis, " dabitur illi, " et incrementum gratiae hic, et magnitudo praemii in futuro. Luc. XIX, 26, et Matth. xxv, 29 : Omni habenti dabitur. Unde etiam rex Assuerus non est largitus munera, nisi principibus, et optimatibus regni sui. Sapient. iii, 14 : Dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima, hoc est, donum quod tantae fidelitati (alias, fidei) debetur.
" Et qui non habet " studium virtutis
et meritum laboris, " eliam quod habet, " in bonis naturalibus, et habitibus acquisitis, et bonis fortunae extrinsecus possessis, " auferetur, " per condemnationem, " ab eo. " Non tantum in futuro, sed etiam hic continue perdit in bonis naturae, et acquisitis habitibus quod acceperat : quamvis forte in majorem suam condemnationem retineat bona fortunae, quae extrinsecus, ad tempus videtur possidere. Luc. XIX, 24 : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem urnas habet .
" Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. "
Hic est secundum quod est de incremento profectus operationis ministrorum in divinis. Tangit autem hic duo, scilicet incrementi modum, et incrementi principium et consummationem. Incrementi principium et consummatio ibi tanguntur, v. 30 : " Et dicebat : Cui assimilabimus ? "
In primo tanguntur sex. Primum scilicet, quid, cui comparatur : secundum est, in quo incremento imperceptibili : tertium est, virtute cujus : quartum est, in gradibus profectus : quintum, in consummatione : sextum, in temporis opportunitate, quae exspectatur ad. maturandum. Et haec omnia plana sunt in littera.
Dicit igitur : " Et dicebat, " iterum rudes docens in similitudine parabolarum : " Sic est regnum Dei, " comparatum terrenis. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?
" Quemadmodum si homo, " quia in humanis melius cognoscitur, quia homo per rationem operatur, " jactat semen. tem " in agrum excultum, sicut jam ante dictum est. Semen autem est verbum Dei. Jerem. IV, 3 : Novale vobis novale, et nolite serere super spinas. " In terram " bonam excultam : quia sicut dicit Philosophus, rusticus juvat terram aratione, et seminatione.
" Et dormiat, "
A labore quiescendo : et ideo fructum in futurum committendo. I ad Corinth. III, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Dormiens hic in sanctis agricolis : cum vel somnus imminet mortis, vel forte contemplationis, et orationis : in quo cum Deo requiescunt Psal, CXXVI. 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, fidii: merces, fructus ventris," Et exsurgat, " hoc est, semen continuis profectibus, " nocte ac die, " semper seipso melius et majus effectum. II Reg, III, 1 : David proficiscens, et semper seipso robustior,
" Et, " ad quantitatem debitam virtutis deductum, " semen germinet " in altum. Isa. lxvi, 14 : Ossa vestra quasi herba germinabunt, hoc est, fortiores virtutes. Psal. XCI, 13 et 14 : Justus germinabit sicut Ulium : et florebit in aeternum ante Dominum.
" Et increscat " etiam in germine illo in profectu proximorum. Genes. IX, 1, 7: Crescite et multiplicamini, et replete terram.
" Dum nescit ille, " seminator : quia in hac vita praedicator incrementa sui fructus deprehendere non poterit : et ideo non tantum de Deo in se, sed etiam in suis dicitur, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus ,
Et hujus reddit rationem et causam, dicens :
" Ultro enim, "
Sine operatione rationis seminalis per virtutem coelestem, " terra, " quae benedictionem coeli accepit, " fructificat " virtute divina. Genes. XXVII, 28 : Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini. Et non dicit de labore tuo : quia ros coeli in gratia Dei, et pinguedo terrae in consolatione sancti Spiritus, terram faciunt fructificare frumentum in solido cibo virtutis, et vinum in gaudiis spiritualibus, et oleum in infusione pietatis, sola virtute divina.
Fructificat autem per gradus, " primum herbam, " in virore fidei. Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : tamen Glossa dicit, quod herba est in timore, qui facit recedere a malo : quoniam, sicut dicitur in Psalmo cx, 10 : Initium sapientiae timor Domini,
" Deinde, " post herbam, " facit spicam, " quae est locus fructus : ita post virorem fidei, facit folliculos virtutum : vel post timorem, facit poenitentiam. Genes. xli, 5 : Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. Hae sunt septem virtutes : tres theologicae, fides, spes et charitas :, et quatuor cardinales, prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia. Vel septem partes poenitentiae : compunctio cordis, confessio oris, et satisfactio operis, quae fit per tria, scilicet orationem, jejunium, et eleemosynam : septimum autem est, quod fundamentum hujus est, propositum ad peccatum non redeundi. Sic ergo facit spicam post fidei vel timoris virorem.
cc Deinde plenum frumentum, " in opere meritorio quod. fit per charitatem.
jacob. v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum.
Et habet fructum " in spica, " hoc est, in virtute, vel poenitentia.
" Et cum produxerit fractos. "
Et sufficienter : et tangit tempus collectionis agricolae seminantis, " statim " ergo " mittit, " hoc est, hunc fructum in horrea coeli Deo congregat. Joan. IV, 36 : Qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam. Sua autem diligentia Praedicator, et Praelatus debent Deo tales fructus congregare, et non sibi lucra quaerere ex ipsis. Matth. xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Luc. III, 17 : Congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.
Mittit igitur " falcem, " quia praecidit fructum a laude et lucro hominis, et reponit Deo in horreum. Sic enim fecit Filius incrementa sancto Patri assignans. I ad Corinth. xv, 24 : Cum tradiderit regnum Deo et Patri.
" Quoniam, " tunc tempore maturi fructus, " adest messis, " ut totum Deo attribuatur et reservetur : et hoc fit, vel in fine mundi, vel in fine mortis cujuslibet hominis. Apocal. XIV, 15 : Mitte falcem tuam, et mete : quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.
" Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolae comparabimus illud ? "
Tangit hic demonstrationem hujus profectus quem dixit in particulari, secundum initium, et consummationem. Tangit autem hic tria, scilicet diligentiam investigationis doctrinae parabolica?, parabolam hujus profectus et fructus, et utilitatem talis doctrinae quae fit per para,.DoIas,
De primo dicit : " Et dicebat, " excitans ad diligentiam doctrinae parabolicae. Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et aenigmata eorum.
" Cui assimilabimus, " humano operi, " regnum Dei, " qui in terra cognoscitur ? " Aut cui parabolae comparabimus illud? " quia humanus et rudis intellectus ad coelestia non elevatur, nisi parabolicis sit adjutus similitudinibus. Omnis enim cognitio intellectiva fit ex his quae nota sunt nobis, et aliter doceri non possumus. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate,
" Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra :
Et cum seminatum fuerit, ascendit et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves coeli habitare.
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
Sine parabola autem non loquebatur eis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. "
Hoc est secundum, in quo tangit parabolam. Et tangit tria, scilicet quid, cui comparatur, in quo quantum ad initium humilitatis, et in quo quantum ad consummationem perfectae magnitudinis.
Dicit igitur : " Sicut granum sinapis, " supple, sic comparatum est regnum coelorum : hoc enim acutum est in sapore, subtile in substantia, vaporosum per calorem, repletivum per dilatationem sui, purgativum capitis per virtutem, malarum stirpium exstinctivum per plantationem.
Acutum quidem per fidei fervorem, Luc. XVII, 6 : Si habueritis fidem sicutgranum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis.
Subtile autem est in substantia : et hoc habet fides ad intellectum verbi Dei, de quo dicitur, ad Hebr. IV, 12, quod sermo Dei penetrabilior est omni gladio ancipiti :... et discretor cogitationum et intentionum cordis. Sapient, vii, 22, Spiritus sapientiae dicitur esse subtilis.
Vaporosum autem est per charitatem. Sapient. vii, 25 : Vapor quidem virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera.
Repletivum autem est per consolationem Spiritus, quae nihil aliud admittit. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.
Purgativum autem capitis per gratiam quam habet contra peccatum, quod est in ratione mentis. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum.
Sed suffocativum est malarum stirpium per plantationem : quia ubi in hortis plantatur, aliae stirpes non convalescunt: et sic est fides exstirpans haereses, et malas doctrinas. Jerem. I, 10 : Constitui te ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, ei aedifioes et plantes.
Sic igitur est sicut granum sinapis, " quod cum " primum " seminatum fuerit in terra, " per praedicatores Novi Testamenti, " minus est, " quantum ad humilitatem seminum et seminantium, " omnibus seminibus " verborum, et Legum, et Doctorum : duo enim semina ante jacta sunt in terram vel tria, scililioet, lex naturalis per Patriarchas, et lex scripta per Moysem, et eos qui cum eo erant : et si tertium addere volumus, semen legum humanarum per plebiscita, et reges et imperatores : et haec semina magna fuerunt potestate humana et sapientia et coactione poenarum. Verbum autem Evangelii nihil horum habuit : sed minus inter omnia fuit sapientia humana, quia stultitia reputabatur per crucem habere vitam : et minus fuit po- testate, quia hoc idem reputabatur infirmitas. I ad Corinth. I, 23 : Nos praedicamus Christum crucifixum : Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Similiter praedicatores ejus nullius fuerunt eminentiae mundanae respectu eorum qui seminaverunt legem naturalem et Mosaicam et humanas leges. 1 ad Corinth. I, 26 et seq. : Videte vocationem vestram, fratres : quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Et sic humilitate incepit, et in humilitate profecit. Jacob. IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Luc. I, 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Sic ergo non veritate sed humilitate omnibus seminibus minus est " in terra " seminantis, hoc est, in agro humani cordis.
" Et cum seminatam fuerit, "
In cordibus fidelium, " ascendit, " profectu virtutis, et potestatis, et dignitatis. Virtute autem mira operatur : potestatem habet claudere et aperire coelum et infernum : dignitate sibi flectunt genua omnia regna : et hoc est quod dicit Glossa.
" Ascendit, " scilicet in arborem quae altitudine, amplitudine, annositate, herbarum transcendit naturam : alta est, quia ad coelestia sustollit : ampla, quia totum mundum occupavit : annosa, quia liniri non potuit.
Hoc est ergo quod dicit : " Ascendit, " crescens in arborem multorum ramorum. Psal. lxxix, 12, 11 : Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Operuit montes umbra, ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
" Et fit majus, " virtute et amplitudine et utilitate " omnibus oleribus, " in horto Dei plantatis, hoc est, doctrinis et legibus humanis.
" Et facit ramos magnos, " hoc est, provinciales Ecclesias et distinctiones episcopatuum. Ezechiel. XXXVI, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel,
" Ita ut possint sub umbra ejus, " protectionis scilicet ecclesiasticae, " aves coeli, " contemplativi, vel fideles pennati pennis virtutum, et volantes ad coelum, " habitare " in casis et nidis Ecclesiarum. Daniel. IV, 7 et seq. : Ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia. Magna arbor et fortis, et proceritas ejus contingens coelum : adspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, ei in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro.
" Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum. "
Tertium est, in quo tangitur hujus doctrinae utilitas.
" Prout poterant, " humano modo, qui lacte indigent, non solido cibo, "audire, " hoc est, auditu per humanas similitudines percipere. Isa. vili, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ita ut humanus intellectus intelligat.
" Siue parabola autem, "
Hoc est, sine humanis similitudinibus, " non loquebatur, " quia divina simplicitas, et pura spiritualia ab animalibus hominibus non possunt sine humanis similitudinibus intelligi. Isa. XXIX, 11 : Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem, cum dederint scienti litte-ras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum , signatus est enim,
" Seorsum autem, "
Sequestratus a turbis, " discipulis suis, " qui capaciores erant, " disserebat omnia, " aperte coelestia ostendens : sicut et Numer. III, 38, Levitae nudo videbant, quae caeteri videre non poterant nisi involuta. Luc. XXIV, 27 : Interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Ex hoc autem patet, quod parva pars evangelicae sapientiae descripta est : quia de interpretationibus parabolarum non est scripta nisi una, cum tamen hic expresse dicatur, quod Dominus omnia dicta parabolica per seipsum disseruit.
" Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
Et dimittentes turbam, assumunt eum. ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo.
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet quia perimus ?
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? "
" Et ait illis in illa " eadem " die. "
Et tangitur hic pars in qua ostenditur, quod omnis potestas tam ministrorum
quam mysteriorum a capite Christo descendit.
Tanguntur autem hic sex, scilicet, factum quod est illius miraculi occasio : periculi in mari causatio : Salvatoris dispensativa dissimulatio : periclitatorum apud Salvatorem interpellatio : tempestatis ex parte divina sedatio I timidorum in praesentia tanti Salvatoris increpatio : et omnia haec videntium admiratio et laudatio. Et haec per ordinem in littera continentur.
Dicit igitur : " Cum sero esset factum, " quando die tota de navicula praedicavit turbis stantibus in littore : in sero autem dixit discipulis : " Transeamus " et ad aliud littus maris, quod marc Galilaeae vocatur : " contra, " hoc est, ad aliud littus, ut ibi homines illuminaret : vel, quia ibi desertum fuit, ut ubi in oratione pernoctaret. Psal. xli, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, ei nocte canticum ejus : quia ex misericordia in die hominum intendit saluti, et in nocte spiritu libere cantavit Domino.
Et discipuli ad praeceptum Domini,
" Dimittentes turbam, assumunt eam, "
Christum secum ad navigandum, " ita ut erat in navi, " quia ad locum non descendit a navi in qua docuerat : " et aliae naves, " diversorum secum navigantium, " erant cum illo, " in quibus erant testes miraculi. Sapient. XIV,5 : Ut non essent vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Istae enim naves beneficia crucis et poenitentiae, per quam crucem tollimus, significant : et ideo de Ecclesia dicitur, Proverb.XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Genes. xlix, 13 : Zabulon (qui habitaculum fortitudinis interpretatur) in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem, Statio autem navium est statio in. crucis communicantia, in
poenitentiae tenentia, et in religionis perseverantia : his enim tribus navibus sine periculo transitur mare hujus saeculi, et ad littus aeternae stabilitatis pervenitur : et pertingitur in his tribus usque ad Sidonem : quia Sidon venatio interpretatur : quia in his tribus homines, qui in bestias silvestres conversi sunt, capiuntur et ligantur, per crucem quidem liga mentis fidei secundum intellectum, per poenitentiam autem ligarnentis justitiae ad satisfactionis effectum, per religionem autem ligamentis honestatis ad ordinandum affectum : hoc significatum est, Joan. XXI, 8, ubi dicitur, quod Discipuli Jesu ad ipsum navigio venerunt.
" Et facta est procella magna venti. "
Secundum est, in quo tangitur periculum. Et dicitur : " Procella magna venti, " quae ex vento exsurgit : quae fit in mari saeculi, vel cordis per suasionem et tentationem diaboli. Daniel. vii, 2 : Quatuor venti coeli pugnabant in mari magno. Hoc est, pompa mundi, carnis concupiscentia, inquietudo spiritus, et incentivum diaboli.
" Et fluctus, " exsurgens, " mittebat " aquam " in navim, " ad submergendurn, hoc est, in regimen mentis, ad mergendum hominem in peccatis. Psal. lxviii, 2 : Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam,
" Ita ut impleretur navis, " ad mergendum. Exod. xv, 10 : Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Sicut inuitos submersos esse videmus in aquis concupiscentioe.
" Et erat ipse "
Christus, " in puppi, " hoc est, in ultima parte navis juxta gubernaculum, " super cervical, " hoc est, super humanae necessitatis infirmitatem., qua caput propter nos reclinaverat, " dormiens, " hoc est, tentationem istam dissimulans :.
et hoc est tertium de superius dictis. Psal.III, 6 : Ego dormivi, et soporatus sum. Secundum providentiam tamen Deitatis, semper suos custodiens vigilavit. Psal, cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
" Et excitant eum. "
Quartum est, scilicet interpellatio ad adjuvandum. : quia ad hoc dormivit, ut ad pulsandum excitaretur. Psal. lxxvii, 65 : Excitatus est tamquam, dormiens Dominus. Matth. VIII, 25 : Suscitaverunt eum discipuli ejus.
" Et dicunt illi, " interpellando eum : " Magister, " cujus doctrina et imperio aggressi sumus navigium. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister.
" Non, " hoc est, nonne " ad te pertinet, " (fui curam nostram suscepisti, et juxta gubernaculum jaoes et dormis, " quia perimus. " Quasi dicerent: Sic, ad te hoc pertinet. Matth. viii, 25 : Domine, salva nos, perimus. I Petr. v., 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis,
" Et exsurgens, "
Actum protectionis ad exteriora extendens. Psal. xliii, 23 : Exsurge, quare obdormis, Domine ? Exsurge, et ne repellas in finem.
" Comminatus est vento, " diaboli persuasionibus. Nahum, I, 3 et 4 : Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. Increpans mare, et exsiccans illud.
" Et dixit mari, " cordis inquietudini, vel saeculi tentationibus : " Tace, " et " obmutesce " a tempestate. Tob. III, 22 : Post tempestatem, tranquillum fa-cis : ei post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.
" Et cessavit ventus, " a fundo maris exsurgens, " et facta est tranquillitas magna, " sedata tempestate. Matth. viii, 26 : Surgens Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna,
" Et ait Illis, "
Increpans eos de timiditate, quas de modicitate fidei proveniebat : " Quid timidi estis, " vobiscum habentes Salvatorem ? " Necdum, habetis fidem ? " hoc est, fidei perfectionem. Matth. XIX, 31 : Modicae fidei, quare dubitasti ?
" Et timuerunt timore magno, " non timore paenae, sed timore reverentiae ad magnitudinem potestatis Christi. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, ei timemus te. Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o rex Gentium ?
" Et dicebant, " factum magna laude extollentes, " ad alterutrum, " scilicet ad omnes qui simul navigabant. Psal. . CVI, 23 et 24 : Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
" Quis putas est iste ? "
Hoc est, quantae dignitatis et potestatis est iste, qui. in humana carne videtur latere ? Psal. xxiii, 8 : Quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ?... terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia, ?
, " Quia et ventus et mare, " quae insensibilia sunt : clam " obediunt ei, " ad nutum obsequendo. Matth. VIII, 27 : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? Sic ergo suam ostendit divinam potestatem.