13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Gaude, metropolis,
Urbs Tarentasiae,
Bonae gens indolis,
Schola justitiae,
Dum vacas idolis
Atque spurcitiae,
Mittitur ad te Jacobus.
2. Vir illustris Honoratus,
Mundo placens, Deo gratus,
Arelati praesulatus
Tunc tenebat apicem.
3. Circa montes Alpium
Fuit mos gentilium
Figmenta sculptilium
Tamquam Deos colere.
4. Honoratus nutu Dei
Propter causam hujus rei
Paganorum flens errorem
Mittit verbi largitorem.
5. Arat et serit Jacobus,
Quod non fert hostis improbus,
Per fines Tarentasiae
Fana fiunt ecclesiae.
R. Hic apostolice
Suscitans famulum,
Precibus publice
Reserans tumulum,
Quem per quatriduum
Mors secum collocat,
Non est ambiguum,
Jacobus revocat.
V. ''Venite et videte opera Dei,
quae posuit prodigia super
terram.''
Ad Magnificat.
A. Jacobus inclitus,
Flos archipraesulum,
Pastor sollicitus
Et gregis speculum,
Convertit primitus
Ad fidem populum
In Tarentasia.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Voce pari, mente pura
Persolvamus laudum jura
Christo regi, cujus legi
Nos subegit Jacobus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Beatus Jacobus,
genere nobilis,
Respuens prospera
vitae volubilis,
Decorem patriae
desiderabilis
dilexit.
2. Deserens funditus
arma militiae
Peragrat exsulans
fines provinciae,
Carnis luxuriam
frangit esurie
nimia.
3. Post idolatriam
fit catechuminus,
Baptismi gratiam
suscipit protinus,
Per quam abluitur
quodlibet facinus
hominis.
Responsoria.
1. Venerandi confessoris
Jacobi solemnia
Solvens jura sui moris
Celebret ecclesia,
Per quem portat salvatoris
Jugum Tarentasia,
V. ''Plantatus in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.''
2. Verbis pluens, minis tonans,
Coruscans miraculis,
Dum jejunos refocillat
Auditores epulis,
Gloriosus invenitur
Circumquaque populis.
V. ''Justus Dominus et justitias
dilexit, aeguitatem vidit vul-
tus ejus.''
3. Honorati Jacobique
virtus et miracula
Lirinensi depulerunt
draconem ab insula,
Ubi tandem monachorum
fiunt habitacula.
V. Delectare in Domino, et dabit
tibi petitiones cordis tui.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Junctus erat bos cum bove,
Ligna trahens domus novae.
Bovem pigrum tardi cursus
Coram multis vorat ursus
2. Movet fama Dei virum,
Supervenit, fecit mirum,
Increpatum velut joco
Junxit ursum bovis loco.
3. Quantitate vel mensura
Trabes brevis in structura,
Dum vir Dei deprecatur,
Quinque pedes augmentatur.
Responsoria.
1. Erat princeps in Gallia
Regni movens imperia,
Cujus erat notitia
Jacobo necessaria.
V. ''Apud Dominum gressus ho-
minis dirigetur et viam ejus
volet.''
2. In asello congeriem
Nivis ponit et glaciem,
Ut discat urbis seriem,
Regnantis adit faciem.
V. ''Benedicite, gelu et frigus, Do-
mino, benedicite, glacies et ni-
ves, Domino.''
3. Aestivo nix in tempore
Velut durata frigore
Aestus attacta robore
Frigidior est marmore.
V. ''Benedictus Deus Israel, quia
facit mirabilia solus.''
In 3. No cturno.
Antiphonae.
1. Iter capit pervium
Jacobus et ceteri,
Dolet hinc daemonium,
Et tortores inferi
Moliuntur, Jacobum
Et sequaces laedere,
Sed omnino reprobi
Suo cadunt vulnere.
2. Caumate prae nimio
Quaerentes umbraculum,
Umbrae beneficio
Se committens paululum,
Nivis miser bajulus
Dum vult requiescere,
Ei studet aemulus
Ocellum eruere.
3. Ocellum eripuit
Corvus nequam asino,
Ereptum restituit
Dispensante Domino,
Asinus recuperat
Interventu Jacobi,
Quod ante perdiderat
Hostis arte reprobi.
Responsoria.
1. Caritatis
uniti glutino
Laetam iter
agunt in Domino,
Cuncti valent,
cuncta sunt prospera,
Dei vivunt
protecti dextera.
V. ''Custodi nos, Domine, ut pu-
pillam oculi, sub umbra ala-
rum tuarum protege nos.''
2. Nutu Dei,
rectoris omnium,
Aegritudo
subintrat febrium,
Ad honorem
ignoti praesulis
Infirmatur
quidam ex famulis.
V. ''Dominus erigit elisos, Domi-
nus dirigit justos.''
3. Servus Dei
tristis et anxius,
De confratris
salute dubius,
Iter agens
plorans ingreditur
Et suspirans
pie conqueritur.
V. ''Salus autem justorum a Do-
mino ,
est protector eorum in
tempore tribulationis.''
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Febris invaluit
Nulli compatiens,
Cum Deo placuit,
Languidus moriens
Emisit spiritum.
2. Praesul quidem hoc ignorans,
Pro salute fratris orans,
Affligit se crebro plorans
Pro sodalis absentia.
3. Praesentatas principi,
Monet nivem recipi,
Princeps ira tumidus
Tamquam canis rabidus
Servum Dei impetit.
4. Avertit se cultor Dei
Nec respondens quidquam ei,
In commune princeps ictus
Diris poenis est afflictus.
5. Redit praesul ad curiam
Et dat offensae veniam,
Prostratum suis genibus
Sanat fugatis febribus.
Ad Benedictus.
A. Princeps itineris
Causam percipiens,
Non tenax muneris
Munera largiens
Cendronum praebuit,
Villas et alia,
Quae poni voluit
In privilegia.
In 2. Vesperis.
A. Christianae dux cohortis
Fit praesagus suae mortis,
Eapropter Honoratum
Quaerifc apud Arelatum.
V. Ambo simul una die
Per coelestes gradus viae
Coelo mittunt animas.
Ad Magnificat.
A. Praesulis ad reditum
Infirmus obierat,
Flet decus antistitum,
Quem semper amaverat,
Demum tumbam adiens
Dat ploratus cum lacrimis,
Sepultus hoc audiens
Procedit ab intimis.