Ad xij dicendum quod hoc quod voluntas non cogitur, ex hoc contingit quod / tenet gradum / ultim- / primum / habet infinitatem quandam in inclinatione ad res alias, unde operatio sua non determinatur / per aliam / per aliud, quod est cogi, sed ipsa determinat operationes aliorum, quod e movere omnes alias potentias; et in hac consideratione dictum est quod voluntas intellectum excedit.
Ad xiij dicendum quod amor proprie loquendo non est nisi in illis in quibus est cognitio, sed tamen participative etiam ad alia extenditur, non autem cognitio, quia / cognitio / inclinatio vel ordo rei ad rem / potest esse,/ ad quam pertinet amor, potest esse / ex alio non a se ipso, secundum quod dicitur appetitus in carentibus cognitione; esse / essendi / autem / perfectio / non est nisi ex his quae insunt, et ad hoc pertinet cognitio.
Sciendum autem quod amor est alicuius rei dupliciter: uno modo alicuius rei inhaerentis ad quam / intellectus / se trahit affectus ut ipsam participet, sicut quod quis amat dulcedinem in vino et delectationem in muliere; et iste amor dicitur concupiscentiae proprie loquendo.
Quia autem amor est / unitivus affectuum / informans appetitum ex ipso amato, appetitus autem / ad / rei / rem / praesentiam / ipsam ordinatur / includuntur autem ab amore sive dilectione quaecumque ex necessitate amoris consequuntur. Cum autem amor, ut prius dictum est, faciat amatum quasi formam / amantis / appetitus amantis, oportet eandem proportionem amati existere ad appetitum amantis quae est formae naturalis ad appetitum naturalem. Forma autem in naturalibus et est terminus motus in quantum ante consecutionem formae omnia propter ipsam natura operatur et in ipsa iam habita appetitus naturalis quietatur, et est principium operationis rei iam habentis formam, quia secundum exigentiam formae res operatur. Amans autem / amor autem terminatur quandoque ad ipsum amantem, et alia quae extra se ipsum sunt ad se ipsum retorquet,/ sicut accidit / unde illa quae / sicut ea quae propter delectationem vel lucrum amare dicitur. Unde ea non proprie amat sed se ipsum, alia vero sibi desiderat, et propter hoc horum amatorum concupiscentia dicitur; unde amor sui includit concupiscentiam eorum quae propter se diligit aliquis. Quandoque vero terminatur amor ad aliquid extra se, et tunc / amor alia / amans alia in illud amatum retorquet; et secundum affectum, in quantum appetit ei bona quae non habet et congaudet de his quae habet, et sic includitur in amore benivolentia ad amicum; et iterum secundum effectum, in quantum ad ipsum bona operatur et se ipsum et sua ei communicat, et sic includitur beneficentia. Oportet etiam ut amatum efficiatur regula appetitui in his quae eligit, sicut forma rei naturali, et ex hac parte includitur concordia in amore, secundum quam aliquis vult et operatur eadem quae amicus in his quae voluntati subiacent, qua amor ligat, non in opinionibus quae voluntatem praecedunt, cum sint in intellectu; unde opiniones / diversae / eaedem / de caelestibus et speculativis non pertinent ad amicitiam, ut dicitur in IX ethicorum.