TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et finaliter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.
De intellectu autem et potentia perspectiva quae est perspectivus intellectus, aut speculativus, non est manifestum utrum sit anima aliqua, aut pars animae : eo quod, sicut diximus, non est alicujus partis corporis, et ideo videtur alterum genus esse animae . Hoc enim solum contingit separari a corpore sicut perpetuum a corporali . Quoniam jam certificatum est, quod incorruptionis causa est esse per naturam ante corporeitatem et contrarietatem, et quod intellectus est substantia ante utrumque per naturam existens : et ideo habet esse perpetuum et incorruptibile, et aliam vitam necesse est substantiam istam habere post mortem. Et ideo falsum est quod dixerunt Epicurei, intellectum extingui corpore extincto, eo quod incipit esse cum corpore : quoniam etiamsi concedatur incipere esse cum corpore, tamen non accipit esse a corpore, aut ab aliqua ejus commixtione, sicut habitum est in Physicis : et quod non dependet ad corpus secundum suum esse, non oportet quod corrumpatur propter hoc corrupto corpore. Propter quod etiam, ut diximus, alterum genus vitae est aut animae : quoniam habet quasdam potestates vitae in corpore, et quasdam sine corpore anima intellectualis, et est in horizonte aeternitatis et temporis, supra naturam existens, et infra intelligentiam.
Propter quod eleganter dixit Isaac animam rationalem esse creatam in umbra intelligentiae, volens dicere quod anima ipsa intellectualis intelligentia est obumbrata, per hoc quod est anima corporis mortalis, quia ex hoc lux intelligentiae obrumbratur ejus animae : et quod intelligentia habet in simplici rerum quidditate, anima habet per inclinationem ad continuum imaginabile et corpus, quod est materiae mobilis et transmutabilis. Et ideo intellectus humanus cum continuo et tempore intelligit, quod intelligit de conceptionibus rerum. Sicut autem anima hominis est resultatio intelligentiae obumbrata,sic etiam sensibilis est obumbraculum quoddam animae rationalis, et ideo obscuratur amplius et amittit cognitionem intellectualem, et inquisitionem de rerum veritatibus, et discretionem amittit turpis et honesti, verecundi et inverecundi : et ideo est hoc, quod nullam habet potentiam quae non sit infixa in carne : et ideo conceptiones deputatae ad veritatis intuitum, non possunt ea quae solum habent sensibilem animam. Magis autem corpori immergitur vegetabilis, quae nullam animae formam separat a materia, sed super materiam rerum per qualitates corporeas operatur, sicut digerendo cibum per calorem, et similiter alias perficit operationes. Corpus autem proximum huic substantiae est corpus caeli : et hoc ideo dicitur esse umbra vegetabilis ab Isaac. Et sic patet qualiter anima rationalis est creata in umbra intelligentiae, et est imago quaedam aeternitatis, et supra tempus existens : et anima sensibilis est umbra animae rationalis : propter quod potest super ipsius anima rationalis, et operatur in ipsam aliquas suarum operationum aut conceptionum, sicut intelligentia imprimit in animam rationalem. Vegetabilis autem est in umbra sensibilis et operatur in eam : et ideo vegetabilis cum sensibili conjuncta, facit ad organum sensus conveniens, et non ad organum vitae tantum : quoniam vegetabilis est ut instru- mentum sensibilis animae, sicut et sensibilis ut instrumentum animae rationalis, in attrahendo formas : et descendunt istae animae in diversa corpora, et ignobilitan tur secundum quod magis et minus immerguntur corpori, sicut si imaginemur formam sigilli unius recipi in diversis materiis nobilioribus et ignobilioribus. Nulla enim istarum habet formam secundum quod est in sigillo, et tamen quaelibet illarum resultatio est quaedam ipsius sigilli magis et minus obscura, secundum materiae diversitatem.
Et haec fuit causa quare quidam dicebant unam numero esse animam in omni corpore, sed tamen mole materiae esse impeditam, ne in quibusdam agat operationes vitae, sicut in lapidibus, et in quibusdam plures ageret operationes vitae quam in aliis, eo quod temperantia ipsorum magis est reducta ad aequalitatem et magis separata ab excellentiis contrariorum, et ubi sit recessio a contrariorum excellentiis, quod aequalitas incipit conformari caelestibus, sicut in hominibus, et in illis habet omnes operationes suas. Et dant exemplum de igne, qui inflammatus in lignis cremabilibus, agit operationes lucis, et in male cremabilibus facit flammam rubeam obscuram, in aliis autem fumat tantum, et in aliis non facit nisi calorem : et videbatur ista antiquissima Stoicorum de schola Socratis opinio esse, sicut apparet ex dictis quae scribuntur in eorum libris.