IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

" Hoc autem dicebat tentans eum. "

Sed contra hoc iterum objicitur, Jacobi, I, 13: Nemo cum tentatur, dicat quoniama Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, etc.

Sed ad hoc dicendum. quod duplex est tentatio. Una est, quae est impulsio tentatoris ad illicitum, et tentat utrum movere possit a bono, et inclinare ad casum. Et sic dicit Jacobus, I, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Et sic tentator est diabolus, qui insidiando circumvolat, et promittendo decipit, et suadendo blanditur, et opprimendo rapit, et minando terret, et desperando frangit, ut dicit beatus Gregorius super Job. Habet autem quasi instrumenta quibus hoc perficit concupiscentiam, et improbam voluntatem, et alia quibus in peccatum inclinat hominem : sicut dicitur, Jacobi, I, 14. Est autem alia tentatio experimenti acceptio : et haec est duplex, scilicet, hominis qui probat seipsum quid habeat in seipso. I ad Corinth. XI, 28 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Alia est tentatio Dei, qua non Deus sibi experimentum accipit: sed potius homini de se, vel de alio experimentum facit. Quia prodest homini aliquando ut seipsum cognoscat, ut vel magis de se confidat, vel magis se humiliet. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos, et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 24: Et vide si via iniquitatis in me est, hoc est, fac me videre, vel alios. Et sic tentavit Abraham . ''Sicut etiam hic tentat Philippum ut imbecillitatem fidei suae cognoscat, et fidem omnipotentiae Verbi accipiat.

Sic ergo dixit hoc " tentans eum. "

a Ipse, " Christus, ut Deus, " sciebat. " Et ideo non sibi, sed discipulo intendit facere probationis experimentum. Genes. xlii, 15 : Jam nunc experimentum vestri capiam. Sapient. III, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

" Quid esset facturus : " ex potentia suae divinitatis sine pretio facultatum terrenarum. Act. III, 6 : Argentum et aurum

non est mihi, etc. Isa lv, 1 : Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione.

" Respondit ei Philippus, "

Per se, et pro omnibus aliis ex pusilla fide quam adhuc habebant Apostoli :

" Ducentorum denariorum " empti " panes non sufficiunt eis. " Putabat enim pretio emendos esse panes. Et pretium tantum forte habebant in loculis Judae, ut quidam dicunt : et ideo quantitatem hujus pretii exhibebant. Marc. VI, 37 : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus eis, manducare.

" Ut unusquisque modicum quid, " minus quam reficiendae sufficiat necessitati, " accipiat " in manum, potiusquam discumbat ad manducandum, Luc.IX, 13 : Nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

Sed tunc quaeritur : Quare hanc quaestionem non fecit potius Judae qui loculos habebat et pretia portabat quam Philippo ? Ad hoc dicendum, quod in veritate quamvis Dominus propter praesentem justitiam elegerit Judam, tamen ab initio sciebat quod ipse eum traditurus erat : et ideo instructionis suae quaestiones ei non faciebat : quia inutile fuisset. Et docuit nos quod in electionibus nostris, nos debemus in homine considerare quid est in praesenti, et non quid erit in futuro : quia hoc scire non possumus. Eccle, VII, 14: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille, scilicet Deus, despexerit.

" Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos ? "

Tangit hic tertium : Andreae scilicetdevotionem, qui majorem quam Philippus habuit fidem, non tamen sufficientem : et " dicit ei ", Jesu, " unus, " id est, unicus : quia devotior. Joan. i, 40: Unus ex duobus qui audierant a Joanne, et seculi fuerant eum.

" Andreas, frater Simonis Petri, " qui, jam per fidem, licet insufficientem pabulo doctrinae Domini respondebat.

" Est puer unus hic. "

Vel ex discipulis unus, vel aliquis de turba sibi notus et Domino devotus, qui quod habuerit facile offerret in obsequium Domino. I Paralip. XXIX, 14 : Quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Sed contra hoc videtur quod dicitur, Luc. IX, 3 : Nihil tuleritis in via, neque peram, neque panem. Responsio. Dicendum, quod hoc dictum fuit Apostolis in praedicationem missis : sed modo fuerant de praedicatione reversi, et in solitudinem venerant tarde, et ideo aliquis nocturnam caenam secum portaverat: quod Dominus permisit propter hoc quod adhuc erant imperfecti.

" Qui habet quinque panes, "

Ex quibus cor confortetur potius, quam venter saturetur, " hordeaceos, " ne delicati esse credantur : quia hordeum grossum et asperum potius est cibus jumentorum quam hominum. Isa. xxx, 24 : Pulli asinorum qui operantur terram, commixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est. Migma autem est hordeum cum palea. Chrysostomus: " Nos qui voluptati attendimus, qui concupiscentiae vacamus, discamus quid comederint illi mirabiles et magni viri, et quantitatem eorum quae inferebantur, et qualitatem, et utilitatem mensae eorum attendamus. " Amos, VI, 4 et seq. : Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihili patiebantur super contritione Joseph.

" Et duos pisces, " quibus pro dulco-

ramepto utebantur, contra panis asperitatem. Et erant eis pisces pro pulmento. Joan. XXI, 5 : Pueri, numquid pulmentarium habetis ?

Moraliter simul et allegorice et anagogice faciemus quinque panes, scilicet paenitentiae, doctrinae, et refectionis aeternae.

Paenitentiae quinque sunt panes : panis compunctionis ex consideratione peccati, panis afflictionis ex consideratione Passionis Christi, panis compassionis ex consideratione defectus proximi, panis timoris et tremoris ex consideratione futuri supplicii, panis suspirii et devotionis ex consideratione dilationis praemii. De primo dicitur in Psalmo lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, etc. III Regum, xxii, 27 : Mittite virum, istum in carcerem, et sustentate eum parte tribulationis et aqua angustiae. Iste panis subvertit castra diaboli. Judicum, VII, 13: Videbaturmihiquasi subcinericius fanis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit.

De secundo pane dicitur, Deuter. XVI, 3 : Septem diebus comedes absque fermento, afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de aegypto, omnibus diebus vitae tuae. . De tertio, Eccle. XI, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Transeuntes aquas sunt pauperes. Isa. LVIII, 7 : Frange esurienti panem tuum.

De quarto pane, Tob. II, 5 et 6: Manducavit panem cum luctu et tremore, memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos Prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.

De quinto pane dicitur in Psalmo xli, 4: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die acnocte. Omnes isti panes sunt hordeacei : ideoque sunt cum amaritudine sumpti.

Pisces autem duo sunt spes veniae, et dulcedo vitae aeternae, quam paenitentia restituit. Ezechiel. xlvii, 9. Erunt pisces multi satis. Isti enim sufficiunt et satis sunt ad paenitentiam peragendam.

Panes autem allegorice sunt, ut dicit Glossa, quinque libri Moysi, hordeacei propter litterae duritiam, reficientes tamen spiritualiter intellecti. I ad Corinth. xiv, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Duo autem pisces sunt, ut dicit Glossa, dulcedo prophetiae, et dulcedo Psalmorum. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

Anagogice autem panes ad quos suspiramus, et ex quibus reficimur in aeternitate etiam quinque sunt.

Unus est praesentia Dei. Ad Philip. I, 23 : Desiderium habetis dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.

Secundus est pulchritudo visionis laci ei Dei. Cantic. II, 14 : Ostende mihi faciem tuam, etc. Psal. xliv, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum. I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere.

Tertius autem est societas Angelorum, inter quorum sortes est sors nostrae beatitudinis. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in praeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi. Deuter. xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : " Statuit terminum populorum juxta numerum Angelorum Dei . "

Quartus panis est suspirium ad consortium Sanctorum qui cum Christo regnant in caelis. Unde Ecclesia canit: " 0 quam

gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes Sancti, amicti stolis albis: sequuntur Agnum quocumque ierit !" Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut solin regno Patris eorum. Sapient. III, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillae, etc.

Quintus panis est suspirium internae beatitudinus qua gaudent beati, et quam hic parumper experimur. Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.

In omnibus his hordeum est dilatio suspirantis ad ista. Psal. CXIX, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!

Dulcedo autem duorum piscium consolantium, est certitudo conscientiae, et certitudo fidelitatis divinae. I ad Corinth.

IV, 4 : Nihil mihi conscius sum. II ad Corinth. I, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Qui est piscis qui descendit ad hamum Petri, in cujus ore invenit redemptionem a tributo . De secundo autem pisce dicitur, Matth. XIII, 48 : Elegerunt bonos in vasa sua. Boni enim sunt qui in fidelitate Domini multa habent reservata. II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc.

Et hoc est quod dicit : " Qui habet quinque panes hordeaceos, ei duos pisces. "

" Sed haec quid sunt inter tantos ? "

Hic notatur aliquantula pusilla fides. Quae licet in se exigua et nulla sint, tamen in manu Domini sufficientia fuerunt in multo plures. Psal. xxxvii, 19 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ? Matth. XIV, 16 : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

" Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. "

Tangitur hic miraculi perfectio.

Et dicit quinque, scilicet, credentium discubitum, comedentium commodum, comedentium numerum, faciendi miraculum modum divinum, et quod omnibus satisfactum est ad appetitum.

De primo dicit: " Facite homines discumbere. " In hoc autem quod dicit, " facile, " officium notat Praelatorum, quorum est ordinare discubitus Ecclesiarum a Christo reficiendarum. Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. 1 ad Corinth. XIV, 40: Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Unde dicitur in alio Evangelio quod discubuerunt per familias et familias . ''Aliter enim ordinandi sunt Religiosi, et aliter Saeculares, et aliter Laici, et aliter Clerici, et sic de aliis.

" Homines, " quia rationales, et non animales debemus esse in mensa Dei. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Homines enim sunt qui non minus verbum Dei esuriunt, quam cibum sumunt corporalem. Augustinus : " Non solae vobis fauces sumant cibum : sed et aures esuriant verbum Dei. "

" Discumbere, " quod est coenantium, quando sessio fit commoda : ut ex labore fatigationis interim dum cibus sumitur membra quiescant. Genes. xviii, 4 et 5 : Requiescite sub arbore: ponamque buccellam panis. Isa. xxviii, 12 : Haec est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium.

" Erat autem foenum multum in loco,"

In quo fatigati per triduum poterant habere quietis commodum. Aliter autem faenum carnem significat. lsa. xl, 6 : Omnis caro faenum. Nec ad mensam Dei digne sedere poterit, qui carnem per servitutem spiritus non subjicit. 1 ad Corinth.

IX, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.

" Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia, "

Praeter parvulos et mulieres. Matth.

XIV, 21 : Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Marc. VI, 44 : Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. Luc. IX, 14 : Erant autem fere viri quinque millia. Et notantur debere esse viri, qui manducant caenam Domini, non in concupiscentiis emolliti sicut foeminae, nec puerilem sensum habentes sicut pueri. De primo dicitur, ad Hebr. xiii, 10: Habemus altare, sive mensam, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt, hoc est, corpori, sicut ibidem dicit Glossa. De secundo dicitur, ad Hebr. v, 14 : Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, ad discretionem boni ac mali. Sic ergo sensu et virtute mentis debent esse viri qui cum Domino manducant.

Dicit autem : " Quasi, " ut notetur quod si parum plures erant vel pauciores, quod Scriptura minutias non curat.

" Quinque autem millia " dicuntur : quia quinarius pertinet ad quinque sensuum delectationes : millenarius ad virtutis cubicam perfectionem, qui surgit ex denario sicut ex radice. Denarius ergo ad decalogum : quadratura ad virtutis quadraturam, scilicet, prudentiae, fortitudinis, justitiae, et temperantiae. Ductus autem duplex denarii, scilicet, in se, et denarii in quadratum, est quod virtutis modum accipiat denarius : quia aliter non habet boni rationem et totius : nisi ductus in formam charitatis, sine qua nihil est meritorium : sicut enim dicitur, I ad Timoth. I, 5, quod finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta : quia sic totum completur charitate. Sic ergo sunt quinque millia.

" Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant."

Tangit modum quo perfectum est a Domino istud miraculum.

Dicit ergo : "Accepit ergo Jesus panes, " ut tactu suae manus virtus in panem ageret suae divinitatis. Luc. viii, 46 : Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. Luc. VI, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

" Et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, "

Sicut in omni mensa facere consuevit: ut nos doceret, non sine gratiarum actione, et verbo orationis panem sumere. Et ideo cum alia miracula sine tactu et oratione perfecerit, hic et tangit propter benedictionem, et gratias agit propter divinae largitatis donationem. I ad Timoth. IV, 4 et 5 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione accipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Luc. IX, 16 : Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

" Similiter et ex piscibus, quantum volebant. "

" Quantum, " quia uniuscujusque satisfecit desiderio. Sapient. XVI, 21 : Et deserviens uniuscujusque voluntati, ad

quod quisque volebat convertebatur. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Desiderium eorum attulit eis, scilicet Domitius : non sunt fraudati a desiderio suo. Hoc enim, ut dicunt Patres, habuit esca Dominii quod voluntati credentis plus aliis escis deservivit. Psal. lxiv, 10 : Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus.

Quaerunt autem quidam : Quare non (sicut in miraculo vini) optimum Vinum fecit ex aqua : ita et in miraculo panum, id est, panem triticeum, panem de frumento fecit ex panibus hordeaceis? Ad hoc autem dicendum, quod aliud est hic, et aliud ibi. Illud enim miraculum deservivit jucunditati nubentium : et ideo conveniebat aquam mutari in. liquorem jucunditatem facientem. Istud autem deservivit necessitati communis turbae, et ideo a forma necessitati deservifenti, illum panem non mutavit. Maxime, ut dicit Chrysostomus, ne gulae deservire videretur.

Quaeritur autem ulterius : Cum illud miraculum Eucharistiam principaliter significet, quare non dedit panem de frumento, sicut Eucharistia non fit nisi de pane fex frumento. Ad hoc autem dicendum, quod istud est signum remotum : et ideo expressam similitudinem in materia non habuit. Sed si proprium convertibile sigtnum esset, tunc objectio locum haberet. Quia in multis Eucharistia figurabatur, quae etiam in materia nullam habebant convenientiam : sicut in mannate, et iii carnibus agni, et quibusdam aliis. Signum propinquum iii sacramento dari non convenit, nisi in eleriiehto ipsius sacramenti, quia sacramentum est signum : et si signum propinquum haberet, tunc signi propinqui esset propinquum signum, quod omnino inconveniens est, et contra omnem artem. Unde etiam pisces qui dulcedine sua et castum praebent nutrimentum, dulcedinem gratiae sacramentalis designant, et tamen non sunt signum nisi remotum sacramenti, et non secundum materiam sunt signum conveniens.

Si autem quaeratur, quid est quod hic duo pisces significent? Dicendum, quod unus significat corporis edulium, et alter significat animae pretium.

" Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.

Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.

Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. "

Tanguntur hic consequentia, quae faciunt ad miraculi magnitudinem.

Dicuntur autem hic duo, scilicet, signa magnitudinis miraculi, et magnitudo praeconii divini.

De primo dicit tria : impletionem esurientium, praeceptum confectionis super- fluorum, et quantitatem remanentium.

Dicit ergo : " Ut autem impleti sunt: " esurie i, et lassitudini, et labori, et desiderio satisfacientes. Luc. I, 53 : Esurientes Implevit bonis. Psal. lxxviiI 29 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. I Regum, II 5 : Famelici saturati sunt. Luc. IX, 17: Manducaverunt omnes, et saturati sunt: Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultauimus, et delectati sumus.

" Dixit discipulis suis, " ut instrueret eos quod turbas etiam temporali subsidit) cum possent tempore indigentiae pascere deberent. Joan. XXI, 17 : Pasce oves meas.

" Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. "

Quaeritur : Quare Dominus superflua ministravit, cum hoc vilium quoddam dicatur? Ad hoc dicendum, quod non est vitium, sed virtutis largissimae indicium, quando superfluum convertitur ad utilitatem pauperum : sicut hic, Nehemiae seu II Esdrae, viii, 10 : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite paries Jus qui non praeparaverunt sibi. Hunc enim modum adhuc tenet Dominus : quia habentibus agros multo plus ministrat quam indigeant, ut habeant unde tribuant pauperibus. Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ideo enim praecepit colligi, ut collecta pauperibus distribuerentur. Psal. CXI, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. Haec autem collectio facta ab Apostolis, ut dicit Glossa, significat illa subtilia sacramenta, quae a simplicibus in praesenti capi non possunt, quae Apostolis colligenda committuntur : quia per panem significatur panis verbi Dei, per cujus rudimenta pascuntur simplices, et per ejus subtilia Praelati illuminantur ad fidei defensionem et aedificationem. I Petri, III, 13 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe.

" Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, etc. "

Cophinus est sporta magna, quae suspensa in brachiis in dorso portatur, sicut ea in qua fimus et purgamenta portantur de plateis. Et sic patet quod superabundantia excrevit panum quinque, in effectu saturitatis, et superfluitate remanentium. In quo signatur, quod semen quod seminat quis in eleemosynam in pauperes, in praemio et hic superabundat, et in futuro excrescet in immensum. II ad Corinth. IX, 10 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et attigebitincrementa frugum justitiae vestrae. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Matth. XIV, 20 : Tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. III Regum, XVII, 14: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur. IV Regum, IV, 5 : Illi offerebant vasa, et illa infundebat.

" Ex quinque panibus, " qui quasi primum semen fuerunt in manibus Christi, sicut primo dixit, Genes. I, 28 : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

" Hordeaceis : " quia hic panis delicatus non est gustandus, sed in futuro. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi. Psal. CI, 10 : Cinerem tamquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.

" Qui superfuerunt, a in pauperum sustentationem, " his qui manducaverant. " Job,XXXI, 17 : Si comedi buccellam meam soliis, et non comedit pupillus ex ea. Dicit autem hic Chrysostomus, quod magis miratur quod cophini superexcrescentes saturitati comedentium excreverunt ad numerum Apostolorum, quam quod in tantum panes sunt multiplicati. Et dicit, quod innuit sensum spiritualem : quia scilicet, de reliquiis verborum Christi, quae per quinque panes signantur, excrescit doctrina Apostolica in saturitatem mundi. Isa. xxiii, 18 : Non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, Ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Ad hoc enim congregata Sunt superflua Ecclesiae.

" Illi ergo homines, etc. "

Homines scilicet aliquid de ratione habentes, " cum vidissent " potentiam divinam per effectum probatam. Per hoc enim ad fidem fuerunt aedificati.

" Quod fecerat signum, " in quo se Deum esse probavit. Joan. IV, 48 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

" Dicebant, " Deum magnificantes : " Quia hic est vere Propheta, " de quo dicitur, Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.

" Qui venturus est in mundum, " secundum dictum legis.

Sed videtur esse dubium quod dicit : quia Christus comprehensor fuit, et per speciem facie ad faciem Deum vidit. Prophetae autem vident in speculo, et ista visio non congruit comprehensori. Ergo Christus non est Propheta. Ad hoc dici posset, quod Christus in veritate Propheta non fuerit, sed comprehensor et Dominus Prophetarum. Sed turbae hoc dixerunt imperfectam fidem de ipso habentes. Non enim crediderunt ipsum esse Deum, sed aliquem divinum et Prophetam pro quo Deus ista magnalia faceret.

Potest etiam dici quod Dominus in Deuteronomio Prophetam se suscitaturum promisit, quod ille fuit Joannes Baptista, qui plusquam Propheta fuit. In hoc enim quod inspirationem divinam habuit, Propheta fuit. In hoc quod non in futurum praedixit, sed in praesenti iudicabat, fuit plusquam Propheta. In hoc autem quod legis promissa ad gratiam exhibitam terminavit, et terminatam esse ostendit, fuit finis et terminus Prophetarum. Matth. XI, 13 : Prophetae et Lex usque ad Joannem. Matth. XI, 9 : Sed quid existis videre ? Prophetam ? Eliam dico vobis, et plus quam Prophetam. Luc. l, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Et sic fuit et terminus Prophetarum, et Propheta promissus in lege.

Tunc dicimus quod tria sunt quae Prophetam constituunt ut substantialia Prophetae : quorum unum est inspiratio divina : secundum autem est enuntiatio de futuro : tertium autem est immobilis veritas quae est in utroque, scilicet, in enuntiatione et in inspiratione. Et non dicitur Christus Propheta nisi quoad tertium : quia immobile est omne quod Christus enuntiat. Marc. XIII, 31 : Verba mea non transibunt. Psal. cxviii, 89 : In aeternum, Domine, verbum tuum permanet.

Sic ergo dicunt : " Hic est vere Propheta, " a veritate immobilitatis dictorum suorum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Aggaei, ii, 8 : Veniet desideratus cunctis Gentibus, et implebo domum istam gloria. Josue, IV, 19 : Domine, video quia Propheta es tu. Hoc enim fuit dictum turbarum. Matlh. XVI, 13 et 14 : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis.

" Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. "

Hic incipit pars in qua in electis turbae et discipulis, Dominus ostendit suam potestatem ad faciendum omnia quae vult: ut qui eum Prophetam esse dicebant, nunc fidem deitatis ejus accipiant.

Dividitur autem haec pars in tres partes : in quarum prima ostenditur qualiter deventum est ad hoc miraculum, quod tria in se continet miracula : in secunda ponitur miraculorum istorum perfectio, ibi, v. 18 : Mare autem, magno vento flante, exsurgebat. " In tertia autem ponitur admiratio ex miraculo illo consequens, ibi, v. 22 : " Altera die, turba quae stabat. "

In primo autem istorum dicuntur tria, scilicet, qualiter Dominus a discipulis est separatus, qualiter discipulorum ex imperio Domini navigio procuratus est recessus, et qualiter impulsus ex tempestate contra navim est exortus.

Dicit ergo : " Jesus ergo, " qui panes

multiplicaverat, " cum cognovisset, " gignis exterioribus sensibiliter cognovit, quod semper in sapientiam suae divinitatis praescivit. Eccli. xxiii, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.

" Quia venturi erant, " scilicet illi qui manducaverant, " ut raperent eum. " Novit enim eos, ut dicit Chrysostomus, quia tam faciliter multos procuravit: et ideo ab ipso otiosam, et resolutam, et gastrimarginosam putabant ducere vitam, qui omnibus abundarent, et nihil laboris vel impensarum impenderent : et ideo corruptam eorum noverat esse intentionem.

" Ut facerent eum regem. " Videbant enim quod non oporteret quod pro ipso arma sumerent : quia seipsum ab omnibus posset defendere. Et hanc resolutionem Dominus in eis detestabatur, quia mala fuit. Quamvis enim ipse rex esset terrenus, haereditariae successionis, et caelestis a Patre. Psal. II, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Luc. I, 32 et 33 : Regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Quamvis, inquam, ita fuerit rex, tamen non consentiens resolutae otiositati et gulositati eorum, " fugit " ab eis : quia quamvis bonum vellent, tamen non bene voluerunt. Joan. xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Augustinus : " Fugit Christus cum eum voluerunt facere regem. Omnia enim bona terrena contempsit homo Christus, ut contemnenda monstraret. Omnia mala sustinuit, ut nec in illis quaereretur felicitas : nec in istis timeretur adversitas. "

" Fugit iterum in montem ipse solus, " a quo jam turba recesserat, et solitarius erat. Mons enim sibi competebat, qui mons fuit eminentia quidem naturae, dignitatis, et sanctitatis. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habi-tare in eo. De eminentia dignitatis, Isa. II, 2 : Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. De monte sanctitatis, Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Ita ergo congruenter fugit ad montem gratias acturus Patri de beneficio, et oraturus pro turba et discipulis, ut daretur eis fidei jam inchoatae conplementum, et ut ostenderet se longe a discipulorum navigio : et ideo in montem ascendit, ne alibi in ripa maris putaretur accepisse navigium.

" Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. "

Ecce secundum in quo ostenditur quod discipuli ejus suo imperio sine ipso inceperunt navigium.

Dicit ergo : " Ut autem sero factum est. " Hoc ideo dictum est ut sciatur post omnes remansisse : quia discipulorum navis ultimo fuit separata a ripa, et in illa non fuit.

" Descenderunt discipuli ejus ad mare, " ex imperio Domini. Matth. XIV, 22 : Statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

" Et cum ascendissent navim. "

Secundum praeceptum Domini navigantes " venerunt, " hoc est, venire inceperunt " trans mare, " hoc est, trans lacum illum Genesareth : quia Tiberias in altera ripa sita est. Et ultra lacum navigantes per Bethsaidam, tandem " venerunt in Capharnaum, " ubi descendentes de navi, dimiserunt navigatio-

nem. Et sic solvitur contrarietas quae videtur esse inter Lucam, qui dicit quod venerunt Bethsaidam , et Joannem hic. Nec statim venerunt Capharnaum : sed venire intenderunt navigio in navigando, transeunte hora vesperarum.

" Et tenebrae a noctis et nubium " jam factae erant, " tum ex nocte, tum etiam ex nubibus obscurantibus aerem : et ideo jam oblata erat nautis via ad miraculum. Joan. XII, 35 : Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Thren. II, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

" Et non venerat ad eos Jesus, " salvationis praesentia, quae est causa salutis navis : sicut absentia ejus causa est periclitationis navis. Exod. XXXIII, 15 : Si non tu ipse praecedas nos, ne educas nos de loco isto. Deuter. XXXII, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : ei non erat cum eo Deus alienus.

" Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

Voluerunt ergo eum accipere in navim, et statim navis fuit ad terram in quam ibant. "

Tangit miraculum.

Dicit ahiem quatuor : in quorum primo tangitur in quo factum est miraculum: in secundo, tangitur Salvatoris super elementa dominium : tertio, tangitur eorum qui erant in periculo Salvatoris salvantis auxilium : quarto, tangitur qualiter sine mora attigerunt salutis portum.

Dicit ergo : " Mare autem " stagni illius, " magno vento flante, " qui in nocte propter frigus noctis fortior erat, " exsurgebat " inundans. Jonae, I, 13 : Mare ibat, et intumescebat super eos. Matth. VIII, 24 : Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus.

" Cum remigassent ergo, etc. "

Secundum est in quo primo tangit locum in quo ostendit dominium Super elementa.

" Cum ergo remigassent " per lacum, " quasi stadia viginti quinque aut triginta. " Hoc ideo dicit, quia circa hoc fuit, et Scriptura de minutiis non curat. Hunc autem locum sic diligenter mensuratum a Tiberiade, designat : quia ibi erat major maris profunditas, et majus periculum.

" Vident Jesum ambulantem supra mare : " non tamen cognoverunt quod Dominus Jesus erat. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, etc. Matth. XIV , 24 : Navicula autem in medio mari jaelabatur fluctibus : erat enim eis contrarius ventus. Et ideo ambulabat super mare : ut dominium suum super elementum li-. quidum, et super aerem eum habere cognoscerent: et in omni periculo salutis suae firmam spem in eo haberent.

Et ideo dicit : " Et proximum navi fieri. " Isa. XLIII, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Psal. xxxiii, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde.

" Et timuerunt. " Matth. VIII, 25 : Domine, salva nos, perimus. Matth. XIV, 30 : Videns vero ventum validum, timuit : et cum coepisset mergi, etc. Jonae, I, 10 : Timuerunt viri timore magno.

" Ille autem dicit eis. "

Scilicet Salvator, quia tunc tempus

erat quod alloquens consolaretur eos : quia phantasma putaverunt. Matth. XIV, 26 et 27 : Videntes eum super mare ambulantem turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere, scilicet, habete fiduciam, quia ego sum.