IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Ego sum. " Quasi diceret : Ego sum qui sta.bile esse, et in aeternum habeo : et ideo etiam in liquidis sto elementis. Defluentibus enim his quae circa me sunt, ego sum stans, ego idem ipse sum. Psal. CI, 28 : Tu alitem idem ipse es, et anni tui non deficient.

" Nolite funere, " quia in mea permanentia non peribitis. Et in hoc intelligitur quod statim facta est tranquillitas : quod est secundum miraculum. Matth. VIII, 26 : Surgens, scilicet Jesus, imperavit tertiis et mari, et facta est tranquillitas magna. Isa. lxiii, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem.

" Voluerunt ergo eum accipere, etc. "

" Voluerunt ergo " Apostoli " accipere eum, " Salvatorem, " in navim, " sicut causam salutis navis.

Sed contrarium hujus dici videtur, Matth. XIV, 28 : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. Et intra, V. 31 : Et continuo Jesus, extendens manum, apprehendit eum. Responsio. Dicendum, quod utrumque fuit. Primo enim in navim voluerunt recipere eum. Et cum veniret, Petrus venit ad eum supra mare, et cum eo ad ripam, ad quam venerat ante eum Jesus. Tamen Chrysostomus dicit, quod aliud hic, et aliud in Matthaeo narratur miraculum : quamvis in multis conveniant." Et statim navis fuit ad terram ad quam ibant. " Quod jam tertium est miraculum : quia sine morae dispendio quam tempestas facere consuevit, venerunt ad portum. Isa. lxiii, 11 : Ubi est qui eduxit eos de mari bum pastoribus gregis sui ? Job, xxxviii, 11 : Usque huc venies, et non procedes amplius : et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Est autem quaestio quorumdam hic de miraculo illo primo, quod Dominus gravi mole corporis super liquidum elementum ambulavit. Utrum hoc fuit ex hoc quod elementum solidum iecit, aut ex hoc quod elemento liquido remanente corporis gloriosi spiritualitatem et agibilitatem assumpsit, vel utroque modo ? Et videtur beatus Gregorius primam partem divisionis asserere : quia dicit quod mare se sub pedibus suis calcabile praebuit. Et Magister Hugo de sancto Victore dicit secundum, quod Dominus tunc dotes duas, spiritualitatem et agilitatem ad tempus assumpsit : sicut claritatem assumpsit in monte transfigurationis, et impassibilitatem in die caenae, quando corpus suum ad manducandum exhibuit. Sed videntur haec omnia non esse de intentione Evangelii. Quia per istud miraculum intendit ostendere, quod de creaturis facit quod vult, ut dicit Ambrosius : sed hoc non ostenderet, si super calcabile elementum ambularet. Nec aliquod esset miraculum, si spirituale et agile corpus super liquidum ambularet. Et ideo sine praejudicio dico, quod nec in elemento, nec in corpore aliquid effecit, quod de natura Utriusque fuit, ut veritas simplex simpliciter operaretur et nihil fingeret. Sed quaedam fecit miracula, ubi miraculose reddidit naturae corruptae organum et potentiam : et tunc illa natura naturaliter operabatur per naturale suum instrumentum : sicut quando claudis reddit gressum per restitutam tibiam, et caecis visum per restitutum oculum, et hujusmodi. In quibusdam autem majoribus miraculis adhibuit ictum sine potentia, vel cum potentia ad contrarium : sicut erat Virginis partus. Et tale miraculum in argumentum deitatis fecit hic, quando super liquidum ma-

nens, liquidum ponderoso corpore ambulavit, et Petrum ambulare concessit. Et hoc intendit Evangelium Joannis, qui semper aquilinis oculis Verbi deitatem nititur ostendere.

Ex hoc iterum patet quod consuevit quaeri de historia praecedente Utrum scilicet Dominus multiplicavit panes, novam materiam creando, vel materiam elementarem in formam panis invisibiliter inducendo, vel in seipsis nihil penitus creando, vel factum inducendo. Quamvis enim quodlibet istorum trium salva fide Catholica dici posset, tamen probabilius dicitur quod nihil addendo panes in seipsis multiplicavit. Non quidem exendendo ut quidam dicunt, sed multiplicando ad libitum, in suae deitatis argumentum. Et hoc maxime competit secundum Chrysostomum qui dicit, quod aliud fuit miraculum panum factum hic, et in aliis Evangelistis. Joannes enim semper intendit deitatis potentiam in Verbo incarnato demonstrare.

" Altera die, turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:

Aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agentes Domino.

Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum.

Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti? "

Hic convenienter post miracula tria, ponitur miraculum illud quod super undas ambulavit.

Et dicuntur hic tria, scilicet. argumenta veritatis miraculi, insecutio turbae post Christum qui fecit miraculum, et quaestio admirationis.

Argumenta veritatis sunt duo : quorum unum sumitur ex conjecturis, et alterum ex nuntio veritatis.

Conjecturae autem sunt duae : una quidem quam dicit : " Altera die, " post noctem in qua ambulaverat Jesus supra mare, et discipuli fuerunt pericli tati, " turba quae stabat trans mare, " in loco unde navigaverant discipuli, " vidit, " conjecturando veritatem miraculi, " quia navicula alia non erat ibi, " in ripa ubi discipuli navim ascenderant, " nisi una. " Si enim alia fuisset posset aestimari quod in illa Jessus transivisset.

" Et quia " in illam unicam " non introisset Jesus cum discipulis suis in navim. " Sapient. XIV, 4 : Ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine rate aliquis adeat mare.

" Sed soli discipuli ejus abiissent. "

Haec est secunda veritatis conjectura. Quia sicut solus Noe cum familia sua salvatus est, ita sola familia Christi salvatur in undis : nec alii sunt cum eis. Sapient. XIV, 6 : Spes orbis terrarum ad ratem confugietis, remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata.

" Aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade."

Secundum est in quo continetur nuntium veritatis.

" Juxta locum ubi manducaverant panes " multiplicatos in quinque millia hominum, " gratias agentes Domino. " I ad Timoth. IV, i : Nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Psal. XXI, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur, etc. Et istae naves idem nun-

tiaverunt, quod scilicet Dominus Jesus sine adminiculo navis mare transierat.

" Cum ergo vidisset turba, etc. "

" Cum ergo, " istis conjecturis et nuntiis, " vidisset turba, " id est, certitudinaliter cognovisset, " quia Jesus non erat ibi, " sed in undis mare transivisset, " neque discipuli ejus, " quos ante se navigare praeceperat, " ascenderunt in naviculas, " timentes quod ad ipsos iterato non esset reversurus : quia discipulos evocaverat.

" Et venerunt Capharnaum, " ad locum ad quem discipuli navigaverant, non sustinente separari ab eo. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos. IV Regum, IV, 30 : Vivit Dominus, et vivit anima tua : non dimittam te.

" Quaerentes Jesum " videre prae magnitudine miraculorum, et spe refectionis. Isa. lv, 6 : Quaerite Dominum dum inveniri potest. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea.

" Et cum invenissent eum trans mare. "

Haec est quaestio admirationis.

" Dixerunt ei, " admirantes : " Rabbi. " Forte putabant quod sapientia sua faceret quod fecit : et ideo vocant eum Magistrum, qui sciat ea quae circa Deum sunt, ex quibus miracula posset efficere. Joan.

III, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister : nemo enim potest haec signa facere, etc.

" Quando huc venisti ? " qui navem non intrasti. Minus autem dicit hic : quia in Matthaeo, XIV, 33, dictum fuerat: Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. Unde quaestionem admira- tionis primo fecerunt, et cognoscentes miraculum postea adoraverunt.

Moraliter autem mare mundus est : navicula, paenitentia vel crux Christi est. Sapient. XIV, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tuae opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem, liberali sunt. Motus autem maris, motus est tentationum ex flatu daemonum. Psal. xcii, 4 : Mirabiles elationes maris. Item, Psal. CVI, 23 et 24 : Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Eccli. xliii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Discipuli soli sunt in navi : quia paenitentia quae est participatio crucis et Passionis Christi, non continet nisi discipulos Domini, sicut, Genes. VI, 18, figuratur: Ingredieris arcam tu, et filii tui, etc Exod. xv, 1 : Equum et ascensorem dejecit in mare : hoc est, superbum, et concupiscentiis deservientem. Jesus non est in navi : quia paenitentia non indiget, eo quod aquas concupiscentiae calcavit. Isa. liii, 9 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Haec est secunda tabula post naufragium, ut dicit Hieronymus, sine qua nullus venit ad littus solidae vitae aeternitatis. Jesus auctor salutis inducit tranquilitatem, quia sedat tentationem. Psal. Lxxxviii, 10 : Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Admirantur etiam turbae, quia nihil talis tranquillitatis in se experiuntur. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, etc. Et, Isa. xlviii, 22 : Non est pax impiis, dicit Dominus. Alia autem de hac materia super Matthaeum, Marcum et Lucam notata sunt. Et omnes auctoritates super litteralem sensum hic inductae valent etiam ad sensum moralem.

" Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis, quaeritis me. "

Hic incipit instructio per miraculum intenta.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima de spirituali manducatione perfectam ponit doctrinam : in secunda autem, carnalium compescit scandalum discipulorum, ibi. V, 61 : " Multi ergo audientes ex discipulis. "

Adhuc, doctrina dividitur in duas partes : in quarum prima tota doctrina ponitur : in secunda, locus publicus ubi doctrina facta est ostenditur, ne in angulo facta credatur, ibi, V, 60 : " Haec dixit in synagoga docens. "

Adhuc, prima harum in tres subdividitur partes: in quarum prima doctrina ponitur : in secunda, murmur de doctrina exortum comprimitur, ibi, V, 41 :" Murmurabant ergo Judaei, etc. " In tertia, lis de intellectu doctrinae quae contineri videbatur dirimitur, ibi, V, 53 : " Litigabant ergo Judaei, etc. "

Adhuc, in prima harum duo sunt : in quorum primo reprehensio ponitur non ex devotione doctrinae Christum sequentium : in secundo autem, doctrina seriatim Judaeis instruendis exhibetur, ibi, V. 27 : " Operamini cibum qui non perit."

In primo tria facit : confirmat veritatem, ponit quaerentium inquisitionem, et malam eorum manifestat intentionem.

Dicit ergo : " Amen, amen. " Notat duplex confirmatio veritatem, ne negent hoc quod habent in corde, quod solus Deus scire poterat. I Regum, XVI, 7 : Dominus intuetur cor. Psal. vii, 10 : Scrutans corda et renes, Deus.

" Quaeritis me, " exterius sequendo. Isa. lviii, 2 : Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit.

" Non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. "

Aperit inquirentium se intentionem, et duo dicit. Ostendit enim primo quod nec curiosorum habebant intentionem, et secundo ostendit quod habuerunt intentionem turpem.

Dicit ergo : " Non quia vidistis signa, " sicut curiosi quaerunt, et sicut multi de turba quaerebant. Joan. VI, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

" Sed quia manducastis de panibus, " sicut gulosi quaerunt, quos gastrimargos vocat Joannes Chrysostomus, a graeco I AdminBookmark quod est venter, et quod est insanio, insanis : quasi pro AdminBookmark ventre insanientes. Eccli. VI, 10 : Est autem amicus socius mensae, et non permanet in dii necessitatis. Proverb. XIX, 6 : Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

" Et saturati estis. " Hoc sonat in voracitatem. Eccle. ii, 25 : Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ? Daniel. XIV, 3 : An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.

" Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. "

Hic Incipit instructio de cibo spirituali.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima in generali ostendit esse spirituali cibo intendendum : in secunda autem.explicat hoc in speciali, ibi, V. 28: " Dixerunt ergo ad eum. "

In prima dicit tria : spiritualem esse cibum operandum, et ostendit illum a se esse accipiendum, et in tertia dicit ra-

tionem unde de hoc habet facultatem. Dicit ergo : " Operamini, " laborando tamen. Aliud est opus, et aliud labor : quia opus proprie dicit actum virtutis : quia hoc et opem fert et opes a quibus opus derivatur. Et sic dicit : " Operamini, " opere virtutis, " non cibum qui perit, " quia in illo et opus et opera perdita sunt. Isa. lv, 2 : Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Aggaei, I, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum: comedistis, et non estis satiati : bibistis, et non estis inebriati : operuistis vos, et non estis calefacti: et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.

Videtur ergo secundum litteram istam, quod laborans pro temporalibus male facit. Matth. VI, 31 et 32 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus ? Scil enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Adhuc, Matth. x, 10, reprehenduntur qui peram portant, et sacculum.

Ad hoc dicendum, quod Dominus non intendit quod inertiae studendum sit : sicut quidam male intelligentes locum hunc, dixerunt : sed cibum qui non perit operatur omnis ille, qui intentionem spiritualium ad lucrum temporale non refert, sicut illi qui Dominum sequebantur ad hoc quod corporaliter pascerentur. Qui autem laborem corporalem per intentionem refert ad spiritualia, hic operatur cibum qui non perit. Et secundum hunc intellectum loquitur Dominus. Quod autem objicitur : Nolite solliciti esse, jam super Matthaeum et Lucam est solutum. Quia interdicit ibi sollicitudinem suffocantem spiritualia, et non interdicit sollicitudinem provisionis necessariorum. Labor ergo, ut dicit Hieronymus, exercendus est, sollicitudo tollenda. Tamen Dominus pro certo non hic loquitur nisi de eis qui superflua ad temporalia referunt. Illi enim tam in spiritualibus, quam corporalibus cibum operantur qui perit : quod non est faciendum.

" Sed qui permanet in vitam aeternam. "

Hic autem cibus est verbi Dei, pro cujus devotione sequi debuerant. Isa. xl, 8 : Verbum Domini nostri manet in aeternum. Joan. xv, 16 : Fructus vester maneat. Ad Roman. VI, 23 : Gratia autem Dei vita aeterna. Cibus ergo verbi et cibus gratiae est qui permanet in vitam aeternam. Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Panis scilicet gratiae, et aqua sapientiae in doctrina verbi veritatis.

" Quem Filius hominis, ". de thesauro Patris, " dabit vobis. " Ille enim, sicut dicitur, Matth. XXIV, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus, etc. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat Filium hominis, qui pinguibus medullatis suos pascit.

Hoc est ergo quod dicit.

" Hunc enim Pater signavit Deus. "

" Hunc enim, " Filium hominis, " Deus Pater signavit, " hoc est, plenitudine suae divinitatis, ad hoc ut pascat, ab aliis distinxit. Ipse enim habet unde pascat: alii autem non habent nisi ab ipso accipiant. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Aggaei, II, 24 : Ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Sic ergo habetur cibus iste a Christo.

"Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

" Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. "

Hic incipit determinare de opere cibi spiritualis in speciali. Et dividitur haec pars in duas : in qua-

rum prima tangit de opere quo acquiritur hic panis : in secunda autem, ostendit hunc panem per suppositum, ibi, v. 48 : " Ego sum panis vitae. "

In prima harum dicit tria : in quorum primo tangitur opus quo cibus acquiritur : in secundo, certitudo operis illius exponitur : in tertio, desiderium ad cibum illum accenditur.

In primo horum dicit adhuc duo, scilicet, quaestionem de opere, et determinationem operis

Dicitur ergo : " Dixerunt ergo ad eum, " Judaei volentes ad cibi corporalis operationem Christum provocare : " Quid faciemus ? " Psal. VI, 6 : Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona ?

" Ut operemur opera " bona " Dei, " hoc est, Deo accepta, propter quae nobis semper det cibum sine corporali labore. Simile habetur, Luc. xviii, 18 : Quid faciens vitam aeternam possidebo ? Marc. x, 17 : Quid faciam ut vitam aeternam percipiam ? Matth. XIX, 16 : Quid boni faciam ut habeam vitam aeternam ? Ita isti opera Deo accepta, propter quae cibum sine labore Deus concederet, petebant. Dicit quidem Salomon, Proverb. xii, 11 : Qui operatur terram suam satiabitur panibus. Sed isti sine labore manuum inertiam sequentes, satietate potiri desiderabant : contra hoc quod dicitur, II ad Thessal. III, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. 1 ad Thessal. IV, 11 : Operamini manibus vestris, sicut praecepimus vobis. Hoc enim non est contrarium ei quod est: " Operamini non cibum qui perii : " dummodo labor referatur per intentionem ad spiritualia.

" Respondit Jesus et dixit eis. "

Hic determinat opus.

" Hoc est opus Dei, " hoc est, quod acceptat Deus, " ut credatis in eum, " hoc est, credendo tendatis in eum. Ad hoc autem quinque exiguntur : ut scilicet veritati assentiatur, ut fides per dilectionem operetur, ut forma virtutis opus fidei informetur, ut de credito cum discretione cogitetur, ut consilium divinum in his credens admiretur.

De primo dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hoc autem fit per assensum veritatis.

De secundo, ad Galat. v, 6 : Fides quae per charitatem operatur.

De tertio, Jacobi, ii, 18 : Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Et, ibidem, f. 20 : Fides sine operibus mortua est. Hoc enim intelligitur de operibus virtutis.

De quarto, Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Haec enim notitia consistit in cogitatione, et scientia crediti in articulis fidei.

De quinto et ultimo, Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum.

Hoc enim est in visu consilii divini, quod hanc viam salutis per fidem invenit.

Sic ergo opus Dei est, ut credatis in eum " quem ille misit. " Ad hoc enim misit, ut in ipsum crederetis. Joan. iii, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat. Ad Hebr. XI, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Et addit Gregorius : " Quinimo displicere necesse est. "

Videtur autem non esse opus necessarium, sed fides sola. Ad Roman. iii, 28 : Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. Adhuc, ad Roman. IV, 6 : ''David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus . Et loquitur de. credentibus.

Ad hoc autem dicendum, quod opus proprie differt ab actu, et facto, et labore, sicut notavimus alibi. Opus enim est

quod opem praestat: et hoc est virtutis vel practicae, vel intellectualis. Actus autem sunt effectus, vel effectiones formales in quolibet, sicut hominis ratiocinari, et intellectus intelligere, et hujusmodi. Facta autem sunt extrinsecus facta super materiam, vel circa materias exteriores. Sed labor est quod fit cum difficultate ejus qui facit, et lassitudinem inducit. Et ideo si proprie sumatur opus, tunc credere est opus, et actus fidei. Tamen aliquando opus large sumptum ponitur pro actu, et facto, et labore.

Ad hoc autem quod objicitur, quod non est opus legis. Dicendum, quod hoc verum est : quia legis opus consistebat in extrinsecus operatis, sicut in hirco immolato, vel agno, et hujusmodi. Credere autem est intrinsecum opus, sine quo numquam fuit justitia. Eodem modo dicendum ad sequens : quia sine talibus legis operibus Deus accepto propter fidem fert et donat justitiam.

Adhuc autem objicitur : quia, Jacobi, II, 20, dicitur, quod fides sine operibus mortua est. Et Glossa ibidem dicit, quod per opera reviviscit. Ergo videtur insufficienter loqui, cum dicit, quod " hoc est opus Dei, ut credatis in eum : " quia etiam exteriora opera oportet habere. Propter hoc dixerunt antiqui dicentes, quod opus est operans, et opus operatum. Opus operans est quod est in operante virtutis opus, vel a virtute elicitum, vel quod est essentialis actus virtutis : et sine illo nihil valet virtus ad salutem. Opus autem operatum est extrinsecum factum quod apothelesma vocant Sancti, sicut operatum legis est sacrificium factum, vel circumcisio facta, vel tale aliquid. Et sine illo bene justificat fides cum operibus virtutum interioribus.

Hoc est ergo illud quod dicit: " Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. "

" Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? quid operaris ? Patres nostri manducaverunt man-

"1

na in deserto, sicut scriptum est : Panem de caelo dedit eis manducare. "

Hic exquiritur certitudo operis quo spiritualis cibus acquiritur.

Dividitur autem in duos paragraphos : in quorum primo ponitur petitio certitudinis, et subinfertur opinio erroris : in secundo autem removetur deceptio erroris, et subinfertur doctrina veritatis.

In primo dicit tria. Petitur enim signum veritatis, provocatur Christus ad exhibendum signum certitudinis, et quia intendebant cibum alienum, ideo tertio provocatur ad signum faciendum quod deserviat gulae et otiositati.

Dicit ergo : " Quod ergo tu facis signum ? " Propheta enim hoc quod dicit, signis probare debet: et ideo dicunt: a Quod ergo tu facis signum ? " I ad Co- rinth. I, 22 : Judaei signa petunt. Moyses enim cum signis primo ostendebat quod sibi esset credendum.

" Ut videamus " illud signum, " et credamus tibi, " si verbum Dei in ore tuo sit verum. III Regum, XVII, 24 : In isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

" Quid operaris ? "

Provocatio est. Quasi dicerent: Nihil est quod operaris : hordeaceis enim panibus pascere semel, valde parum est.

" Quid " ergo " operaris ? " Parum enim est. Sed cogita quod magnum aliquid facias. Antiqui enim magna fecerunt. Opera enim tibi dare debent testimonium. Joan. x, 25 : Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.

" Patres nostri manducaverunt manna in deserto. "

Ac si dicant : Da cibum perpetuum, quia antiqui exhibuerunt cibum per totam viam deserti per quadraginta annos : tu autem una vice tantum. Exod. XVI, 15 : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

" Sicut scriptum est. " Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo. Item, ibidem, vv. 23 et 24 : Ianuas caeli aperuit eis, et pluit illis manna ad manducandum. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

" Panem de caelo dedit eis manducare. " Exod. XVI, 8 : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras. Caelum autem hic secundum intentionem istorum vocatur caelum aereum, ut dicit Chrysostomus : quia de aere panis ille cecidit supra castra eorum : quia ad litteram cum rore descendit. Et ros quidem fuit. Et mane quando ros jacuit colligebatur. Et post horam roris quando sol accensus fuit, liquefactus fuit panis. Et ita intenderunt provocare Dominum ad similia faciendum.

" Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dabit vobis panem de caelo verum.

Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.

Dixerunt ergo ad cum : Domine, semper da nobis panem hunc. "

Hic removet errorem, et inducit ad veritatem. Illi enim per hoc quod Moysen fecisse hoc credebant, Moysen Christo praeferre volebant.

Et ideo dicit: Amen, amen dico vobis. " Duplex confirmatio aufert errorem, et inducit veritatem.

" Non Moyses, " qui minister fuit,

" dedit vobis panem de caelo : " quia et illius panis non nisi minister fuit, et ille panis de caelo vero non fuit. Sed ille qui signatur per istum, ille est de caelo Trinitatis. Sed contra, I ad Corinth. x, 3 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Sed responsio ad hoc est, quod illi spiritualem escam manducaverunt, non in re, sed in figura. Et illi qui inter eos hanc figuram intellexerunt spiritualiter, panem de vero caelo manducaverunt.

" Sed Pater meus, " qui est in caelo Trinitatis. Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in caelis.

" Dat vobis, " spiritualiter, " panem verum, " hoc est, vere ad vitam aeternam reficientem, " de caelo, " scilicet Trinitatis : quia ledit vobis me, qui cibus sum in vitam aeternam vegetans : per hoc quod sum Verbum, id est, vera veri Patris notitia. Matth. VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in, etc. Est enim panis Sacramenti qui spiritualiter vegetat hominem, et omnia spiritualis vitae deperditae in nobis restaurat. Psal. CIII, 1 : Panis cor hominis confirmat.

Dicitur autem panis verus propter sex causas : quarum tres sunt tres veri panis effectus : quorum unus est quod sedat esuriem quae est ex defectu spirituali. Psal. XVI, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua. Secundus est, quod restaurat deperditum. Et sicut deperditio inducit debilitatem, sic instaurando inducit confirmationem. Act. IX, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Tertius est, quod continuat vitam. Et sic iste panis continuat ad vitam aeternam. III Regum, XIX, 8 : Ambulavit in fortitudine cibi illus quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Quarta causa est, quia panis ubique in omni parte sua est ejusdem generis cibus. Et similiter Christus in omni gratia sui cibus est fidelium. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitae et intellectus. Quia panis

ille ad intellectum relatus, in omni gratia sua cibus est fidelium. Quinta causa est, quia absconditus est cibus ille, nec exterius, sed in spiritu videtur. Apocal. II, 17 : Dabo manna absconditum..., quod nemo scil nisi qui accipit. Sexta causa est, quia ad veritatem vegetat spiritus, . et ad minoritatem animalitatis. Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Item, Psal. lxxx, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Hic enim panis cibat vere, cujus vegetatio non transit, sed permanet in vitam aeternam : quia nos membris Christi incorporat, et dulcedine deitatis delectat. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus in Christo, omnes qui ex uno pane participamus. Sic ergo est panis verus, non quidem veritate panis naturaliter, sed veritate vegetationis : quia vegetat ad divinum esse et aeternum. Et hoc est quod subdit :

" Panis enim Dei est, "

Scilicet panis verus veritate quae dicta est : " qui de caelo " Trinitatis " descendit, " dum factus est homo, et cibus hominis. Isa. XXI, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Terra Austri terra luminis est, et caloris. Luminis in veritate, et caloris in charitate. Et hi sunt caelestes, qui terram istam Tinhabitant, et cum panibus aeternae refectionis nobis occurrunt in pane uno sacramenti : qui candidus est veritatis puritate, et decoctus charitatis calore.

" Et dat vitam mundo. " In hoc enim differentia est materialis panis ad panem spiritualem : quia panis materialis mutatus in carnem et sanguinem, a nobis accipit vitam : panis autem spiritualis nos ad se mutans, dat nobis vitam suam. Unde dictum est Augustini : " Cresce, et manducabis me, nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. " Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, etc.

" Dixerunt ergo ad eum. "

Hic elevat ad hunc panem (quamvis non intellectum) audientium desiderium.

Dicunt ergo: " Domine. " Chrysostomus : a Dominum confitentur audientes quia de thesauro Patris panem exhibiturus esset caelestem, et putantes hunc carnalem esse in cujus refectione otiosam et marcidam agerent vitam. "

" Semper da nobis, " non ad unum tempus, ut sine sollicitudine et labore vivamus, " panem hunc, " sicut Samaritana adhuc carnalis dixit, Joan. IV, 15: Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Sed Deus hoc non vult : sed vult ut homo laboret pro cibo suo, ne inertia dissolvatur. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Genes. III, 19: In sudore vultus tui vesceris pane. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis.

" Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in aeternum.

Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis. "

Hic determinat per suppositum hunc panem.

Dicit autem hic tria: in quorum primo panem illum in omnibus figuris antiquis signatum determinat: in secundo, incredulitatem hoc non credentium redarguit : in tertio, viam ad hunc panem veniendi declarat.

Dicit ergo : " Ego sum panis vitae. " Panis vitae ex corpore vivifico habet refectionem : ex anima, redemptionem : et ex deitate habet vitae beatae saporem. Sic enim panis qui est Christus a manibus sapientiae aeternae tamquam ex tribus satis confectus est. Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sala similae commisce, et fac subcinericios panes. Cinis autem sub quo

coctus est panis iste, est cinis mortalitatis et humilitatis hujus. Matth. xiii, 33: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae salis tribus, donec fermentatum est totum. Fermentum est charitas Dei ad nos, quae sub dictis satis est absconsa, donec totum calore charitatis penetratum est, praebeat (ut diximus) corpus in cibum, animam in pretium, et deitatem in condimentum. Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti saliat te.

" Qui venit ad me non esuriet."

Quomodo enim esuriet qui omnium bonorum in se habet abundantiam, et nullius rei defectum ? Apocal. VII, 16: Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus.

Sed contra hoc videtur quod dicitur, Eccli. XXIV, 29: Qui edunt me adhuc esurient. Sed ad hoc dicendum, quod duplici de causa surgit esuries spiritualis. Est enim fames desiderium, ut cibus spiritualis non habitus habeatur: et sic non esurit qui ad panem vitae pervenit. Et iterum fames sive esuries ut jam habitus cibus continuetur: et sic continuo esurit qui ad panem vitae pervenit. Et sic loquitur Ecclesiasticus. Quod autem hic dicitur : " Qui venit, " intelligitur sic: Quod ille venit qui continuo illi pani appropinquat per fidei devotionem, per spei protensionem, et per charitatis unionem, et per assimilationis incorporationem, et per internam dilectionem. De venientibus per fidei devotionem dicitur in Psalmo xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, et facies, etc. Fidei enim est illuminare, et certa veritas cui fides innititur non permittit confundi. De venientibus per spem et aeternorum exspectationem, ad Philip. III, 13: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Et supra, v. 12 : Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensussum. Haec est enim protensa spes, quae semper sequendo se protendit ut comprehendat. De appropinquantibus per dilectionem ut dilectionis unionem, Cantic. I, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Panis enim iste, quia omni pinguedine unctus est, hujus unctionis odor venit ad diligentem. Numer. XI, 8 : Manna erat saporis panis oleati. De appropinquantibus per internum saporem, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, etc. Sic enim trahitur ad panem vitae.

" Et qui credit in me, etc. "

Credens assentit primae veritati propter se, et super omnia. Et hoc est, ut dicit Dionysius ad Apollophanem, dare veritati manus. Qui autem dat veritati manus, ducitur a veritate : et hic non errat. Unde Dionysius: " Dedisti veritati manus, et falsitatis et erroris nexibus es absolutus. " Hic enim est de quo dicit Psalmista, Psal. lxxii, 24: Tenuisti manum dexteram meam, etc. Hic enim qui sic credit, intus veritate jam pascitur, dulcedine veritatis afficitur : et dicit : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua , etc. Unde Glossa: " Qui credit in me, et comedit. " Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus: non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Qui enim charitate veritatis pascitur, dulcedine veritatis afficitur: et hujus veritatis lucerna, in nocte falsitatis et erroris non exstinguitur.

Et hic sic nutritus pane vitae, qui de ore Dei procedit, " non sitiet. " Glossa: "Idem est non sitiet, et non esuriet: utroque enim verbo aeterna signatur satietas. " Sed est intelligendum quod triplex est sitis. Una quidem, quando cibus indigestus ex stomacho fumat ad viam aesophagi et pectoris, et exsiccat illas vias. Et haec sitis quanto plus bibitur, tanto magis invalescit: nec sedatur nisi

per somnum, et digestionem. Et haec sitis similis est desiderio carnalis delectationis, qui quo plus hauritur, tanto plus sititur. Joan. IV, 13: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Et Poeta :

Quo plus sunt potae, plus sithuntur aquae.

Alia causa sitis est cibi siccitas et soliditas, qui per membra non decurrit nisi humore fluere incipiat. Et haec est sitis naturalis quae potu dulci et delectabili sedatur. Et huic similis est sitis consolationis Spiritus sancti et justitiae : quia sine dulcedine ejus, cibus virtutis non reficit, et per membra animae non discurrit. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea: quam multipliciter, etc. II Regum, xxiii, 15 : 0 si quis daret mihi potum aquae de cisterna quae est in Bethleem ! Hoc est, de refrigerio consolationis, quae est in domo panis, hoc est, in Christo a quo fluit consolatio Spiritus sancti.

Tertia causa sitis est membrorum omnium a proprio nutrimento destitutio, quae non sedatur nisi bono cibo membris exhibito. Et haec sitis est cui per metaphoram ista sitis comparatur, et est virtutis esuries. Et ideo dicit Glossa quod idem est esurire et sitire. Tamen in destitutis et arefactis, citius subvenitur membris per liquidum quam per siccum: ideo natura in illis sitit citius quam esuriat. Et sic est in pane veritatis soliditas virtutis quae pascit, et liquiditas veritatis quae infundit et potat. Et ideo ad virtutem est esuries, et ad veritatem est sitis. Et hac siti Christus videns se membris suis destitui, cum ex timore fugerent, dixit, Joan. XIX, 28 : Sitio. Et, sicut dicit Augustinus, incorporavit sibi latronem ad membrorum confortationem. Isa. XXI, 14: Occurrentes sitienti ferte aquam. De istis duabus aquis dicitur, Joan. IV, 13 et 14: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeter-num : sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Eccli. xv, 3: Aqua sapientiae salutaris potavit illum. Isa. XXXIII, 16: Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.

" Sed dixi vobis, etc. "

Ecce incredulorum redargutio. Marc. XVI, 14: Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis,

" Quia et vidistis me, et non creditis. " Videre Christum in corporali visione non prodest ad fidem. Et de hac non loquitur hic: sed de visione interiori, causata ab exteriori. Videbant enim exterius opera quae nemo alius fecit, sicut dicitur, Joan.

xv, 24: et ex hoc visu potentiam divinam in eo latentem viderunt, per interiorem mentis considerationem : vel de facili videre potuerunt. Joan. iii, 2 : Nemo potest haec signa facere, etc. Joan. IX, 32 et 33: A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Videbant sicut saepae diximus modum in istis : quia non clave utebatur, sed faciebat sicut potestatem habens: non per supplicationes, vel exorcismos, sed in plena potestate divina. Propter quod haec opera digitum Dei vocabat . Per haec enim, infallibilia indicia viderunt et cognoverunt.

SED contra haec objicitur, I ad Corinth.

II, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Act. III, 17: Fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed ad hoc dicendum, quod principes sacerdotum, et scribae in lege doctissimi, ex his quae dicta sunt, vel cognoverunt vel cognoscere potuerunt eum. Quia etsi humilitate carnis obumbrata videretur esse divinitas, tamen fulgebat in modo operum, et in ipsis operibus : et sic de facili vincibilis erat ignorantia ex carne causata : et ideo imputandum erat eis si non

cognoverunt. Et quod dicitur de Apostolo et de Actibus, dicendum, quod quidem ignoraverunt, hoc est, perfectam de ipso cognitionem habuerunt velatam, sicut diximus, et ideo remedio paenitentiae peccatum eorum purgari poterat. Tamen viderunt et cognoverunt, sicut hic dicitur : quia infallibiliter ostendebat se illis. Ipsi autem avertendo se ab eo, viderunt, et ideo imperfecte cognoverunt: et hujus imperfectionis causa ipsi fuerunt. Avertens enim se per indignationem et indevotionem, videt quidem, licet imperfecte figit oculum quem avertit. Et hoc modo dicitur hic, quod viderunt eum. Et de talibus dicitur in Psalmo XCIV, 10: Offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. Et ideo proximum quidem viderunt: sed avertentes se ab ipso, figere oculum non curaverunt. Sapient. II, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.

Sed adhuc objicitur de hoc quod dicit Augustinus, quod fides est earum rerum quae non videntur. Et sic videtur non bene dicere : " Et vidistis me, et non creditis. " Sed ad hoc dicendum, quod fides, per assensum quem habet, est invisibilium : sed per inducentia ad fidem, est visibilium, et audibilium, et generaliter sensibilium. Et hoc modo loquitur hic: et ideo improperat dicens : " Et non creditis, " cum tot inducentia ad fidem habetis. Joan. xx, 29 : Quia vidisti me, Thoma, credidisti, etc. Joan. IX, 36 et seq.: Quis est, scilicet Filius Dei, ut credam in eum ? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. IIi autem penitus indevota et viderunt eum indicio infallibili suae deitatis, et non crediderunt. Joan. I, 11: In propria venit, et sui eum non receperunt. Ibidem, v, 43: Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Joan. III, 11 : Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur : et testimonium nostrum non accipitis.

" Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. "

Hic incipit ostendere vias veniendi ad illum, quem verum panem vitae esse ostendit.

Dicit autem hic tria : in quorum primo ostenditur quis venit: in secundo, quam benigne venientem suscepit: tertio, causam illius susceptionis diligenter describit.

Dicit ergo: " Omne quod dat mihi Pater. " Pater enim est qui paterno affectu dat gratuito, et dat Filio per generationem quem diligit sicut seipsum. Pater autem ideo pater est, et vocatur : quia paterno Spiritu format Filium ad similitudinem Patris. Hoc enim fieri non potest nisi Spiritu paterno formetur affectus ad Patris veram innovationem. Spiritus autem Patris aeterni, est Spiritus idem Filii, plenitudine copiae manans ex ipso: et ideo in Spiritu illo cognoscitur quia Pater est Filii pater, et in Spiritu cognoscitur quod Pater Deus est Filii Dei Pater. Ad Galat. IV, 6 : Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Ad Roman. viii, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritui nostro quod sumus filii Dei : si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Luc. XI, 13: Pater vester de caelo dabit Spiritum bonum petentibus se. Sic ergo in hoc Spiritu dat: et quidquid dat, in hoc Spiritu dat. Et in hoc Spiritu omne quod dat Pater Filio per aeternam electionem et praesentem inspirationem " venit ad me, " hoc est, ad Filium, quia Patris donum fluit ad Filium, et in ipso Spiritu (qui donum est) Filius cognoscitur naturalis esse Flius Patris, qui eumdem spiritum non ad mensuram accepit. Unde Glossa : " Veniet ad me, " hoc est, per fidem mihi unitur. " Et alia Glossa: " Pater trahit ad Filium illos, qui ideo credunt in Fi-

lium,quia credunt eum Patrem habere Deum. "

" Et eum qui venit ad me, etc. "

Tangit benignam hic susceptionem. Eum enim qui venit passibus fidei. et virtutum profectu, et fructu bonorum operum. Venit autem ille, et pervenit, qui fidei cognitione percipit quod est Deus Dei Filius, qui virtute se sibi per mansionem conjungit, qui fructu operum non vacuis manibus accedit. Hic est de quo dicitur, II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritem, tamquam a Domini Spiritu. Sic enim venit qui cum Christo unus Spiritus efficitur.

Eum ergo qui sic venit " non ejiciam foras, " quia ille, sicut dicit Glossa, manebit in secreto beatitudinis. De qua, Matth. xxv, 21: Intra in gaudium domini tui. Quinimo inducam interiora secretorum. Genes. XXIV, 31: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas ? Foris enim stant qui ad familiam domus non pertinent, et qui non communicant. Isa. lvi, 5 : Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Hic enim mecum coenabit in pane vitae. Apocal. iii, 20: Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Omnis ergo talis introducitur in convivium meum.

"Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Haec est enim voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

Haec est autem voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Fi- lium, et credit in eum, habeat vitam aeternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. "

Hic ponit horum quae dixit causam.

Dicit autem hic tria : in quorum primo tangit causam. Sed qui? cauea est voluntas paterna, ideo specificat secundo voluntatem paternam. Tertio autem ostendit quo merito venitur ad illam.

Dicit ergo : " Quia descendi, " ideo non ejiciam foras mihi haerentem humilem, " de caelo, " secundum naturae servilis assumptionem, secundum status humilitatem, secundum fortunae paupertatem, secundum humanam reputationem, secundum asperitatis laborem, secundum exsilii taediosam peregrinationem, et secundum redemptionis difficultatem. De naturae servilis assumptione dicitur, ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De status humilitate dicitur, Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus, unde nec reputavimus eum. Et, ibidem, vv. 2 et 3 : Vidimus eum..., despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, etc. De fortunae paupertate, Psal. cviii, 22: Egenus et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est intra: me. De hominum reputatione, I ad Co- rinth. IV, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ita quod homines nos reputant esse tales, qui expurgandi essent de mundo. De asperitate laboris, Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae, etc. De exsilii taediosa peregrinatione dicitur, Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Psal. CXIX, 3 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, etc.! De redemptionis difficultate, Luc. I, 68 : Fecit redemptionem plebis suae.

Sic ergo " descendi de caelo, " coele-

stia terrenis ingerens. Omnes autem divitias caeli asportavit. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.

Sic ergo " descendi de caelo, " visibilis factus in terra, ut dicit Glossa, ut humilem Deum sequatur ille, quem puderet sequi hominem humilem.

" Non ut faciam voluntatem meam " discretam : quae si praeiret voluntatem Patris, mea esset, et mala, et propria. Omnis enim voluntas quae praeit voluntatem Patris, propria est, et mala.

" Sed voluntatem ejus qui misit me, " scilicet Patris : et ideo merito sua voluntas praeit voluntatem meam. Luc. XXII, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ad Hebr. X, 36 : Voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem. Matth. VI, 10 : Fiat voluntas tuas, etc.

" Haec est enim voluntas ejus qui misit me, Patris, etc."

Specificat hic voluntatem Patris etiam in Filii missione : quia Pater in illa missione bona cogitavit de nobis. Jerem. XXIX, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, cogitationes pacis et non afflictionis. I ad Timoth, II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, etc. I ad Thessal. IV, 3 : Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Ad Romam. XII, 2 : Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

" Ut omne quod dedit mihi, " ab aeterno eligendo, et secundum praesentem justitiam vocando ad me. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam. Joan. XVII, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

" Non perdam ex eo " aliquid quod datum est: quia ex me conservatur. Et si perditur, ipse perdit seipsum. Osee, XIII, 9 : Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Joan, XVII

12 : Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur." Sed resuscitem illud, " etiam in eo quod corporaliter periit, " in novissimo die, " quando commune erit omnium judicium. Unde quod non perdo in anima, fit prima resurrectione : quod resuscito in die novissimo, fit resurrectione secunda : sicut dicit Glossa. Luc. XII, 7 : Capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Ad Roman. viii, 11 : Qui suscitavit Christum a mortuis,... vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ad Philip. iii, 20 et 21 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum qui reformabit corpus, etc.

" Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, etc. "

Hic tangit meritum, quo ad bonam Patris voluntatem pervenitur. Psal. l, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Isa. lxii, 4 : Vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te." Ut omnis qui " oculo interioris cogitationis " videt Filium, " eum per opera Filium Dei recognoscens. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis.

" Et, "extali visione, " credit in eum, " assentiens veritati: et per amorem tendens in ipsum, " habeat vitam aeternam, " indeficientem in fonte suo haustam, et totam simul, et perfecte possessam, ut dicit Boetius. I ad Corinth. xv, 51 : Absorpta est mors in victoria. Apocal. XXI, 4 : Mors ultra non erit. I ad Corinth. xv, 26 : Inimica destruetur mors. Joan. XIV, 19 : Ego vivo, et vos vivetis.

" Et eum " talem sic credentem, " ego resuscitabo. " Quamvis enim Pater resuscitet, et Spiritus sanctus, tamen ego per meam resurrectionem causa ero resurrectionis suae. Et, sicut dicit Augusti-

nus : " Christi resurrectio causa est efficiens nostrae resurrectionis. " Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. I ad Thessal. IV, 13 : Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt, etc.

" In novissimo die, " quando lux hujus mundi obtenebrabitur, et incipiet claritas vitae aeternae. Psal. CIII, 2 : Amieius lumine sicut vestimento. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies.

" Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. "

Hic incipit hujus doctrinae secunda pars, in qua compescitur murmur exortum de doctrina.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ponitur exorta Judaeorum murmuratio : in secunda autem ad murmur facta a Domino responsio, ibi, v. 43 : " Respondit ergo Jesus. "

In prima duo dicuntur, scilicet, quod murmurabant, et de quo.

Dicit ergo : " Murmurabant ergo Judaei. " Murmur, ut dicit Ambrosius, est occulta detractio. Detrahebant ergo veritati sermonis, et murmurabant occulte. Quia adhuc recens erat miraculum de multiplicatione panum, nec aperte sermoni contradicere audebant. Sapient. I, 11 : Custodite vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. Ad Roman. I, 29 et 30 : Susurrones, et detractores, Deo odibiles.

" De illo, quia dixisset, " scilicet Jesus. Ecce de quo murmurabant.

Et tanguntur duo, scilicet, de quo murmurant, et modus murmuris.

" Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset : " quod etiam totius ante habitae doctrinae fuit fundamentum :

" Ego sum panis vivus, " intus reficiens, " qui de caelo descendi. " Murmurabant autem maxime de ista parte quod dixit: a Qui de caelo descendi : " de caelo dicens suam originem esse, cum ipsi suam originem humilem in terra, et a terra cognoverunt. Joan. iii, 31 : Qui desursum venit, super omnes est. Ibidem, XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Joan. VIII, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum.

" Et dicebant: Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic : Quia de caelo descendi ? "

Tangit modum murmurationis.

Et dicit duo, scilicet, originem terrenam, et ex hoc impossibile esse quod dixit. " Nonne, etc. " Quaerit unus ab alio ut ex communi omnium notitia magis impossibile quod dixit appareat.

" Nonne hic est Jesus, " quem novimus nomine? quamvis significatum et effectum nominis non cognoverunt. Sed hoc nomen putabant esse terrenum, et ab hominibus impositum, non ab Angelis, et annuntiatum, et ab aeterno sibi innatum. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis.

" Filius Joseph. " Luc. III, 23 : Ut putabatur filius Joseph : quia alitor Christi fuit.

" Cujus nos novimus, " (hoc putative dixerunt) " patrem et matrem. " Matrem quidem veram noverunt, sed Patris nullam habuerunt notitiam veram. Et hujus causa tangitur, I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo

intelligat, et convertatur, et sanem eum.

" Quomodo ergo dicit, etc. "

Ac si dicant: Quomodo potest secundum veritatem dicere : " Quia de caelo descendi, " cum terrena ejus origo contrarium attestetur nobis omnibus? Proverb. xviii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus. Huic autem sermoni respondet Dominus, Joan. VII, 28 : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

" Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem."

Hic incipit responsio Domini.

Et habet duas particulas : in quarum prima ponitur responsio ad murmurantes, et in secunda ad murmurationem.

In prima responsione tria dicuntur, scilicet, murmurationis repressio, et quare murmurantes non veniant ad eum ostensio, et viae per quam ad eum venitur declaratio.

Dicit ergo : " Nolite murmurare in invicem. " I ad Corinth. x, 10 : Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, etc. Eccli. x, 28 : Vir prudens et disciplinatus non murmurabit. Eccli. xxxiii, 5 : Praecordia fatui quasi rota carri. Glossa : " Quae faenum portat et murmurat. " Isa. XXVI, 16 : In tribulatione murmuris doctrina tua eis.

" Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Est scriptum in Prophetis : Et erunt docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam aeternam. "

Duo tangit, scilicet, quare ad eum non venitur, et quid utilitatis consequuntur venientes.

Dicit ergo : " Nemo, " qui ab humo factus est, " potest, " cum non sit in ipso nisi humi potentia. Joan. III, 31 : Qui de terra est, de terra loquitur.

" Venire ad me, " qui de caelo sum, " nisi Pater, " qui est in caelis, " qui misit me, " per hoc quod incarnari praecepit, " traxerit eum. " Ac si dicat: Ideo per consensum fidei verborum meorum non venitis ad me, quia Pater meus vos non trahit. Tractus autem iste intelligitur tractus interior, qui fit duplici fune, scilicet, veritatis, et delectationis. Veritas quidem trahit intellectum ad consensum: sed delectatio trahit voluntatem per amoris vinculum. Dicitur autem Pater trahere, quia hoc de Filio revelat. Matth. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est.

Trahit autem Pater per Filium in revelatione veritatis. Et trahit ad Filium, quando per veritatem revelatam ad Filium fidei devotione acceditur. Trahit ad Filium per Spiritum sanctum, quando per amorem veritatis Verbi incarnati Filius diligitur. Trahit ad Spiritum sanctum per Spiritum, scilicet, quando per amorem Spiritus in donis suis percipitur. Et quia prima auctoritas missionis est in Patre, ideo Pater per appropriationem trahere dicitur. Sicut et in corporalibus primo dicitur trahere, qui primo ad se movet quod distat. Trahit autem Filius ad Patrem per modum inducentis : quia veritas revelata inducit ad Patrem. Trahit etiam Spiritus sanctus ad Patrem, quando amor in cordis desiderio docet et movet ad invocandum Patrem. Propter quod dicitur, ad Galat. IV, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, cla-

montem: Abba, Pater . Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Jerem. XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans. Sic dicitur, Joan. XII, 32 : Omnia traham ad meipsum.

Sed objicitur : Si enim non veniunt nisi tracti a Patre, non videtur eis esse imputandum si non venerint: quia tracti non fuerunt. Sed ad hoc dicendum, quod isti obicem Spiritui sancto et Patri posuerunt. Quia cum fides sit ex auditu , et ex sensibus (ut in antehabitis dictum est), ex his quae viderunt, venire potuerunt, et tunc tracti fuissent. Et ideo sibi imputent si tracti non fuerunt. Cantic. I, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum.''