Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et venerunt trans fretum maris
in regionem Gerasenorum.
Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo. "
Hic adhuc quintam Leonis proprietatem prosequitur, quae sicut dicitur, est propriae fortitudinis demonstratio. Sed in isto sexto miraculo, incipit ostendere fortitudinem contra peccatum actuale destruendum.
Hoc autem tripliciter consideratur, scilicet, in his quae tentant de peccato illo : et in. his quae sunt in ipso peccato : et in his quae sunt consequentia peccatum in peccante. Et ideo dividitur in tres partes : in quarum prima fortitudinem exercet contra tentantia de peccato ipso, quae sunt daemon, et caro, et mundus : in tribus miraculis quae fiunt, expulsio daemonum, et restrictio sanguinis, et suscitatio filiae principis. Et haec in hoc quinto capitulo dicemus. De reliqua parte istius divisionis infra in sexto dicetur.
Constat autem quod istud capitulum in tres partes dividitur secundum tria tentantia de actuali peccato, quae inducta sunt. Et quia daemon principale tentans est inter ista, ideo primo ponitur,
Historia autem haec dividitur in quinque partes : ita quod in prima exponit daemonis in tentando, et possidendo tentatum, ferocitatem : in secunda, describit qualiter daemon ad Leonem de tribu Juda amittit suae ferocitatis fortitudinem, ibi, v, 6 : " Videns autem Jesum a longe, " Tertio, ostendit in quos accipit li- centiam exercendi suae ferocitatis tyrannidem, ibi,v. 11 : " Erat antem ibi circa montem, etc, " In quarta, describit qualiter ex hoc facto circumstantes acceperunt instructionem, ibi, v. 14 : " Qui autem pascebant eos, etc. " In quinta et ultima parte, ostenditur qualiter is qui liberatus fuerat contra talem tentationem. accepit cautionem, ibi, v. 18 : " Cumque ascenderet navim, etc, "
In prima harum partium dicuntur tria : scilicet, ubi factum, et in quo, et contra quam ferocitatem factum est miraculum.
De primo dicit :
" Et venerant, "
Jesus et discipuli ejus, " trans fretum, " stagni Genesareth, ad ripam ad quam navigabant, " in regionem Gerasenorum, " quae a stagno Genesareth, cui adjacet, regio Gerasenorum vocatur. Venerunt autem, ut et ibi praedicarent, et diaboli regnum exstirparent. I ad Corinth. IX, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
" Et exeunti ei de navi. "
Secundum est, in quo ostenditur in quo factum est miraculum. Exitus autem iste significat exitum de consideratione salutis propriae, ad intentionem salutis proximorum. I ad Corinth. x, 33 : Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
" Statim occurrit, " per oppositionem : quia daemon contraria saluti hominum procurat et intendit. Zachar. III, 1 : Satan stabat a dextris Jesu, ut adversaretur ei.
" De monumentis homo in spiritu immundo, " quia daemon auctor (alias, actor) mortis, mortuorum damnatorum loca diligit. Sapient. ii, 24 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Contra hoc autem quod hic dici- tur, homo, videtur esse quod dicitur, Matth. viii, 28, quod duo homines erant. Sed ad hoc dicendum quod in veritate duo erant : sed quia unus erat clarae dignitatis de provincia, alter autem plebeius, ideo alii Evangelistae, praeter Matthaeum non faciunt mentionem nisi de uno : Matthaeus autem veritatem sequens historiae, sicut is qui miraculo Interfuit, mentionem facit de duobus.
Quod autem dicit : " In spiritu immundo, " non est intelligendum, quod spiritus immundus sit per naturam, sicut dixit Manichaeus, vocans spiritus immundos, qui facti sunt a Deo tenebrarum : sed ideo dictum est, quia cum ab auctore omnis munditiae mundus creatus est, ipse se avertens ab auctore munditiae per voluntatem, seipsum fecit Immundum. Matth. XII. 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, hoc est, munda, ab humore immunditiae exsiccata : quaerens requiem, ei non invenit, quia non nisi in immunditiis delectatur.
" Qui. domicilium habebat in monumentis : et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare,
Quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupissetcatenas, et compedes com.minuisset , et nemo poterat eum domare.
Et semper die ac nocte In monumentis et in montibus erat, clamans et concidens se lapidibus. "
Hic describit daemonis ferocitatem in quinque, scilicet habitatione, fortitudine, inquietudine, vexationis continuitate, et malitiae ferocitate.