Glossa. Postquam praedicatione sui praecursoris christus mundo praenuntiatus est, tandem qui diu latuerat, hominibus se manifestare voluit; unde dicitur tunc venit iesus a Galilaea in iordanem ad ioannem, ut baptizaretur ab eo. Remigius.
Est sciendum quod in his verbis describuntur personae, loca, tempus et officium. Tempus, cum dicit tunc. Rabanus.
Quando scilicet tricenarius erat: in quo ostendit nullum vel sacerdotem vel praedicatorem debere institui, nisi sit perfectae aetatis. Ioseph tricenarius regimen Aegypti suscepit; David ea aetate regnum inchoavit; ezechiel sub eodem tempore prophetiam promeruit. Chrysostomus in Matth.. Quia etiam post baptismum hanc legem cessare oportebat, hac aetate ad baptismum venit, qui potest omnia peccata suscipere, ut lege servata, nullus dicat quia ideo eam solvit quia implere non potuit. Chrysostomus super Matth..
Tunc etiam, scilicet quando ioannes praedicaverat: poenitentiam agite, ut confirmaret praedicationem ipsius et ut testimonium acciperet a ioanne. Sicut autem cum processerit Lucifer, lux solis non expectat occasum Luciferi, sed eo procedente, egreditur, et suo lumine obscurat illius candorem, sic et christus non expectavit ut cursum suum ioannes impleret, sed adhuc eo docente apparuit.
Remigius. Personae ponuntur cum dicit venit iesus ad ioannem, idest deus ad hominem, dominus ad servum, rex ad militem, lux ad lucernam. Loca designantur cum dicit a Galilaea in iordanem. Galilaea enim transmigratio interpretatur.
Quicumque ergo vult baptizari, transmigret de vitiis ad virtutes, et veniendo ad baptismum se humiliet: iordanis enim interpretatur descensus. Augustinus in serm.
De epiph.. Multa autem mirabilia in hoc flumine saepius facta esse Scriptura sancta commemorat, inter cetera dicens: iordanis conversus est retrorsum.
Ante quidem retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt; sicut etiam elias in iordane divisionem fecit aquarum, et christus dominus in eodem iordane separationem operatus est peccatorum. Remigius. Officium designatur cum sequitur ut baptizaretur ab eo. Chrysostomus super Matth..
Non ut ipse remissionem peccatorum acciperet per baptismum, sed ut sanctificatas aquas relinqueret postmodum baptizandis. Augustinus.
Salvator enim ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluentia mundaret. Ex quo ipse in aquam demergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. Nec mirum quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire: pervenit plane, et penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen christi facta subtilior, occultas vitae causas ac secreta mentis subtiliore rore pertransit.
Subtilior enim est benedictionum cursus quam aquarum meatus. Unde quae de salvatoris baptismate benedictio fluxit, tamquam fluvius spiritalis, omnium gurgitum tractus, universorum fontium venas implevit.
Chrysostomus super Matth..
Ad hoc autem ad baptismum venit, ut qui humanam suscepit naturam, totum humanae naturae inveniatur implesse mysterium: nam quamvis ipse non erat peccator, tamen naturam suscepit peccatricem. Propterea etsi pro se baptismate non egebat, tamen aliis carnalis natura opus habebat. Augustinus in serm. De epiph.. Item ideo baptizari voluit, quia voluit facere quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret. Augustinus super ioannem. Hinc ergo dignatus est a ioanne baptizari, ut cognoscerent servi quanta alacritate debeant currere ad baptisma domini, quando ipse non dedignatus est accipere baptisma servi.
Hieronymus. Item baptizari voluit, ut baptismate suo ioannis baptisma comprobaret.
Chrysostomus in Matth..
Quia vero baptismus poenitentiae erat, et in demonstrationem delictorum inducebatur, ne aliquis aestimaret quod hac ratione christus ad iordanem venit, ideo venienti dixit ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? quasi dicat: chrysostomus super Matth.: ut tu me baptizes, est idonea ratio, ut iustus efficiar, et dignus caelo; ut autem ego te baptizem, quae est ratio? omne bonum de caelo descendit in terram, non de terra ascendit in caelum. Hilarius in Matth.. Denique a ioanne baptizari prohibetur ut deus, et ita in se fieri oportere ut homo docet; unde sequitur respondens autem iesus dixit ei: sine modo. Hieronymus. Pulchre dixit modo, ut ostenderet christum in aqua a ioanne, ioannem a christo in spiritu baptizandum.
Sive aliter sine modo, ut qui formam servi assumpsi, expleam et humilitatem eius; alioquin scito te in die iudicii meo esse baptismate baptizandum. Vel sine modo, ut dicat dominus: habeo et aliud baptisma, quo et baptizandus sum.
Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo. Chrysostomus super Matth..
In quo etiam ostendit quia postea christus baptizavit ioannem, quamvis etiam in apocryphis libris hoc manifeste scriptum sit.
Sed sine modo ut iustitiam baptismatis non verbis sed factis adimpleam: prius suscipiam, postea praedicabo; unde sequitur sic enim decet nos omnem implere iustitiam; ubi non hoc significat, ut si fuerit baptizatus, adimpleat omnem iustitiam, sed sic: idest, quemadmodum baptismatis iustitiam prius factis implevit, postea praedicavit, sic et omnem aliam iustitiam, secundum illud: coepit iesus facere et docere. Aut ita: sic oportet nos implere omnem iustitiam baptismi, idest secundum dispensationem humanae naturae; sic enim implevit iustitiam nascendi, crescendi et similium. Hilarius in Matth..
Erat et per eum omnis implenda iustitia, per quem solum lex poterat impleri. Hieronymus. Non autem addit iustitiam legis, sive naturae, ut utrumque intelligamus. Remigius. Vel sic: decet nos implere omnem iustitiam, idest, ostendere exemplum omnis implendae iustitiae in baptismo, sine quo non aperitur aditus regni caelestis. Vel etiam discant superbi exemplum humilitatis, ut non dedignentur baptizari ab humilibus membris meis, dum viderint me baptizatum a te ioanne servo meo. Illa autem est vera humilitas quam comes obedientia sequitur; unde subditur tunc dimisit eum, idest, ad ultimum assensum praebuit ut baptizaret eum.