Corrigendum. De hoc quod potest esse concupiscentia etiam ad alterum #
Voluntas autem habet bonum pro obiecto, unde quantum in se est, naturaliter est determinata ad bonum quod est naturae humanae proportionatum.
Sed defectus potest esse ex hoc quod ratio non recte demonstrat bonum, cum voluntas sit boni vel apparentis; vel ex hoc quod appetitus sensitivus trahitur in id quod est bonum secundum sensum non autem secundum rationem. Et ideo philosophi non posuerunt aliquam virtutem in voluntate sicut in subiecto, sed vel in ratione, sicut / iustitiam / prudentiam, vel in concupiscibili et irascibili, sicut temperantiam et fortitudinem.
Sed finis quem theologi considerant est supra facultatem naturae, et ideo voluntas secundum suam naturam non est determinata ad illud; propter quod oportet quod per aliquam virtutem ad illud determinetur. Et ideo ponunt aliquam virtutem in voluntate sicut in subiecto.
Et ideo oportet alias rationes assignare; potest autem huius ratio ex iam dictis haberi duplex. Una est ex modo suae formationis, quia non formatur nisi per refluxum ab essentia animae in voluntatem, qui quidem non est per / actum / operationem hominis, sed per quandam naturalem consequentiam, sicut etiam potentiae ab essentia animae progrediuntur.
Unde hanc formationem nulla virtus potest amittere quandiu manet.
Sed aliae virtutes formantur mediante caritate, cuius forma in aliis virtutibus participatur per actum voluntatis. Et quia actus voluntatis variabilis est / per peccatum, ideo / ideo aliarum virtutum formatio impediri potest, non autem caritatis, sed quandocumque est, formata est.