Hic ponitur, primo, conversio peccatorum; secundo disceptatio Pharisaeorum, ibi et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius. Et primo dicit, qualiter quemdam vocavit ad discipulatum; secundo quomodo multos ad familiaritatem, ibi et factum est discumbente eo in domo etc..
Dicit ergo cum transiret inde iesus.
Quare transivit? quia insidiabantur ei, ideo nolebat turbas, ut dicitur Eccli. VIII, 13: non incendas carbones peccatorum. Vidit hominem, vere hominem, quia peccatorem; Ps. Lxxxi, 7: vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
Sedentem in telonio, telonio vectigalium. Unde erat locus ubi vectigalia recipiebantur: unde erat in quodam statu ubi vix homo vivere potest sine peccato. Matthaeum nomine. Alii appellant eum levi, ad servandum honorem eius, ut non noscatur ille esse peccator; sed ipse vocat se matthaeum, quia iustus in principio accusator est sui, dans intelligere quod dominus non est acceptator personarum. Et dixit ei: sequere me. Et hoc magnum est quod moveat dominus ad sequelam. Et surgens secutus est eum. Unde potuit dicere illud iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ab ea.
Sed obiicitur, quod hoc non potest esse quod ad unum verbum iste secutus est eum.
Et dicendum quod fama iesu ita divulgata erat, quod iam beatum se reputabat qui sequebatur eum; ideo ad unum verbum iste secutus est eum. Unde ostenditur obedientia, quia statim secutus est eum.
Sed quare non statim vocavit a principio? dicendum quod iste sapiens erat sapientia saeculi. Tardavit autem dominus vocare eum, donec miracula provocarent. Vel dicendum quod istud dictum est per reiterationem, quia iste fuit in praedicatione domini in monte.
Sed quare ergo sic ponit matthaeus? dico ratione humilitatis: quia enim miraculum reputavit vocationem eius, ideo inter miracula recitavit.
Sed quare plus fit mentio de vocatione Petri, et Andreae, et matthaei, quam aliorum? dicendum quod inter viliores homines fuerunt piscatores. Item inter peccatores, illi maxime qui vectigal recipiebant. Et ideo specialiter fit mentio, ad cognoscendum quod deus non est personarum acceptator.
Sequitur et factum est, eo discumbente in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum iesu et discipulis eius. Hic tangitur quomodo multos vocavit ad familiaritatem.
Unde dicit et factum est etc.. Alii dicunt quod fecit ei convivium; iste vero tacet. Et verum est quod fecit; unde invitavit multos, ut ad deum traherentur, quia cortina cortinam trahit, Ex. XXXVI. Unde signum est quod aliquis firmiter conversus est ad dominum, quando alios trahit, quos magis diligit. Unde dicit, quod multi publicani discumbebant et peccatores cum iesu, quia, si quis aperuerit mihi, intrabo, et caenabo cum eo, et ipse mecum, Apoc. III, 20.
Et videntes Pharisaei etc.. Dictum est qualiter dominus peccatores invitat ad sequelam, et ad convivium recipit; hic ponitur disceptatio: primo de societate; secundo de convivio, ibi tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis.
Circa primum primo ponitur quaestio; secundo responsio, ibi ait iesus etc..
Dicit ergo et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius.
Notandum quod isti Pharisaei erant malitiosi; unde volebant schisma ponere inter discipulos et iesum; unde discipulis iesum accusabant, et discipulos iesu. Unde volentes erga discipulos accusare iesum, dicunt quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? isti sunt de numero illorum de quibus habetur Prov. VI, 16: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias.
Sed quaeritur quare Lucas dicit istud esse dictum de discipulis.
Et respondet Augustinus, quod eadem est sententia utrobique, licet verba differant, quia totum imputabant doctrinae magistri: unde Lucas refert ad verba, sed matthaeus ad sententiam.
Sed videtur quod isti recte arguebant, quia sunt vitanda peccatorum consortia.
Sed notandum, quod aliquando sunt vitanda peccatorum consortia propter superbiam et contemptum, ut isti sicut habetur Is. Lxv, 5: non appropinques mihi, quia immundus es.
Alii vero vitant consortia propter peccatorum utilitatem, ut erubescant, et sic convertantur; et sic ut dicit Paulus I ad Cor. VI, 5: ad verecundiam vestram dico, sic non est inter vos sapiens quisquam. Item aliquis vitat propter cautelam sui timens ne pervertatur; Eccli. XIII, V. 1: qui tangit picem, coinquinabitur ab ea.
Et in Ps. XVII, 27: cum perverso perverteris.
E contrario similiter aliqui commorantur cum peccatoribus ad sui probationem: unde tentatio est sui probatio, ut habetur Eccli. XXVII, 6: et II Petri II, 8: aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos. Et Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Et ibi dicit Glossa: non fuit bonus, qui malos tolerare non potuit. Item aliqui inter malos commorantur propter conversionem, ut Paulus dicit I Cor. IX, 19: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem.
Sed differentia est, quia peccatoribus perseverantibus et poenitere nolentibus non oportet communicare; de illis vero, de quibus speratur, distinguendum est ex parte illius qui habitat, quia aut est firmus, aut infirmus: si infirmus, habitare cum eis non debet; si firmus, competens est ut cum eis habitet, ut eos ad deum convertat. Item iesus medicus erat certus; ideo cum esset cum eis, periculum non timebat; ideo etc..
Sed sequitur iesu responsio. Et ponit rationes tres.
Primo ex similitudine dicit at iesus audiens dixit: non est opus valentibus medicus.
Et vocat se dominus medicum: et bene; Ps. Cii, 3: qui sanat omnes infirmitates tuas, scilicet tam animae, quam corporis; ideo tangit infirmitates et animae, et corporis; unde dicit non est opus valentibus medicus etc.. Valentes dicuntur qui ex superbia reputant se valere, de quibus Apoc. III, 17 dicitur: dicis: dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser, et miserabilis, pauper, caecus, et nudus. Et talibus non est opus medicus, sed male habentibus, idest peccatum recognoscentibus: sicut dicebat David, Ps. L, V. 5: iniquitatem meam ego cognosco etc..
Secundo inducit auctoritatem dicens euntes autem discite quid est; quasi dicat: vos non intelligitis Scripturas, sed ite, et discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium. Hoc scribitur Osee VI, 6.
Et dupliciter exponitur. Primo ita quod intelligatur unum alii praeferri, quia magis volo misericordiam quam iudicium: unde praefertur sacrificium sacrificio. Sacrificium est agnus, item misericordia: talibus enim hostiis miseretur deus. Quid ergo istorum melius? Prov. XXI, 3: facere misericordiam et iudicium magis placet deo quam victimae. Vel ita quod unum approbetur, reliquum vero reprobetur; misericordiam volo, sed non sacrificium, quod facitis. Unde Is. I, 15: holocausta nolui, quia manus vestrae sanguine plenae sunt.
Vel aliter. Misericordiam volo, et non sacrificium.
Illud enim dicitur aliquis velle, quod vult propter se, et non propter aliud, sicut si medicus diceret: volo sanitatem; et sic in operibus quae offerimus deo, quaedam offerimus propter se, ut diligere deum et proximum; alia vero propter ista; michaeae c. VI, 8: indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique facere iudicium, et diligere misericordiam.
Tertio inducit dominus aliam rationem ex suo officio, ut si aliquis legatus missus esset, et uteretur suo officio, si prohiberetur ab alio, diceret: stultus es, quia prohibes quod ad me pertinet. Venerat dominus ad salvandum peccatores; unde dictum est: et vocabis nomen eius iesum: hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Et ideo dicit non veni vocare iustos, sed peccatores. Lucas addit, ad poenitentiam. Et iusta est haec additio, quia non venit vocare peccatores, ut remanerent in peccatis, sed ut amoveantur ab eis.
Sed potest quaeri de iustis, quia nullus iustus, nisi solus deus, quia omnes sumus peccatores. Item videtur falsum quod dicit, quia ioannes iustus fuit, simeon iustus, zacharias iustus; et tamen eos vocavit.
Dicendum quod distinguendum est de iustitia; quia iustus aliquis dicitur qui peccato non est obnoxius; et sic non est iustus quisquam, quia omnes vel mortali, vel veniali, vel originali sunt obnoxii, saltem quantum ad reatum; et istud penitus delevit, quia, Io. V, V. 40, ipse venit ut vitam habeant. Unde non venit vocare iustos, inquantum iustos, sed inquantum peccatores. Item dicitur iustus, qui non est obnoxius peccato mortali: unde non veni vocare iustos ad poenitentiam, sed ad maiorem iustitiam. Vel sic. Non veni vocare iustos, idest qui de sua iustitia confidunt sed peccatores, qui poenitent ignorantes suam iustitiam.