Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et statim Jesus, " qui omnia cognovit antequam fiant secundum deitatem, " in semetipso cognoscens, " per experimentum sensus secundum humanitatem, " virtutem " curationis " quae exierat de illo, " quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes . Et, Matth. XIV, 36 : Rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent : et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt." Conversus " corpore, quia ante turbam praecedebat, " ad turbam aiebat, " ut ex facto turbam instrueret de virtute deitatis, quae habitabat in eo corporaliter.
" Quis tetigit vestimenta mea ? "
Quae propter tactum corporis mei etiam habent in se curationis virtutem.
Et quaerit, ut ex propria confessione tangentis, turba congruentius instruatur. Genes. XXVII, 27 : Statim ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedioens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Odor enim istius virtutis sanativae significat diffusionem.
" Et dicebant ei, "
Christo, " discipuli sui, " qui melius, et familiari ausu respondere sibi consueverunt : et ipso responso illuminationem ab eo petiverunt, qui sciverunt quod ad hoc quaesierat, ut ex responso multos ad fidem illuminaret : " Vides turbam comprimentem te. " Luc. viii, 45 : Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, etc.
" Ei dicis : Quis me tetigit ? " Non est intelligendum quod, discipuli inconvenientem reputent quaestionem Domini, sed. potius se non intelligentes quaestionem significant. Ac si dicant : Videmus quidem quod et tu vides, quia turbae te comprimunt, quis antem speciali devotione fidei tetigerit ignoramus : et ideo de hoc da nobis illuminationis tuae instructionem. Joan. XVI, 30 : Nunc scimus qida scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget,
" Et circumspiciebat videre eam, "
Quae ex hoc vis\u et respectu moveretur, quod hoc factum in gloriam Dei publicaret. Sapient. IV, 15 : Gratia Dei ei misericordia est in sanctis ejus, et respectus in electos illius. " Mulier vero timens "
Corde, timore reverentiae, " et tremens " corpore, ad majestatem deitatis, cujus virtutem jam in se experta fuit.
Psal. LIV, 6 : Timor ei tremor venerunt super me." Sciens, " per experimentum, " quod
factum esset in se " sanitatis miraculum, " venit, " fidei devotione, " et procidit ante eum, " poenitentia confitens quod vere Deus esset : quia eam de tam intima et miserabili poena infirmitatis erexerat. I ad Corinth. XIV, 25 : Cadens in faciem adorabit Deum,pronuntians quod vere Deus in vobis sit," Et dixit ei, " confitendo publice, " omnem veritatem, " scilicet de quantitate et prolixitate infirmitatis, et de fide et devotione tangendi, et de perceptione integrae sanitatis. Ad Roman. IX, 1: Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto,
" Jesus autem, dixit ei, "
Sicut salutis auctor : ostendens id quod dicitur, Sapient.XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem, I Reg, ii, G : Deducit ad inferos et reducit.
" Filia, " jam ad imaginem meam in gratia reformata, " fides tua te salvam fecit, " hoc est hanc salutem tibi meruit. Matth. xv, 28 : 0 mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis.
" Vade in pace " mea, milii per devotionem reconciliata. Lucae, VII, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Joan. XIV, 27 : Pacem meam do vobis.
" Et esto sana, " perseverantia sanitatis perceptae, " a plaga tua. " Psal. lxvii, 29 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Sic dicitur, Genes. I, 31, quod vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Qui enim fecerat potestate deitatis, vidit oculo beneplaciti, confirmans, ut manerent : et sic manentia, essent valde bona. Bona enim erant facta : sed valde bona erant perseverantia.
Hoc igitur est quod Leo de tribu Juda ostendit contra tentationes in carne, quae in fluxu sanguinis istius mulieris designantur.
" Adhuc eo loquente, veniunt ab Archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas Magistrum ?
Jesus autem, audito verbo quod dicebatur, ait Archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. "
Hic tertio tangitur de suscitatione filiae Archisynagogi, quae. pompam mundi significat : quae multos tentat et perimit : et suscitatio ipsius significat potestatem,et fortitudinem Leonis super pompam mundi tentantem, fortitudinem gratiae suae extendentis.
Dividitur autem haec particula in sex partes : in quarum prima ostenditur id quod ad miraculi facit magnitudinem, et veritatem : in secunda, docetur id quod facit ad miraculi impetrationem : in tertia, assumuntur discipuli ad instructionem : in quarta, contra irridentes ostendit suam in suscitando facilitatem : in quinta, adsunt parentes ad miraculi testificationem : in sexta et ultima, inducit miraculi perfectionem, et veritatis probationem. Et haec per ordinem in littera continentur.
Dicit igitur : " Adhuc eo loquente, " de cura tentantis in carne, " veniunt, " scilicet nuntii mortis, " ab Archisynagogo, " qui in gloria mundi princeps erat, " dicentes " tristia : " Quia filia tua mortua est. "
Et hi plenam fidem de Christo non habebant : et ideo non putabant quod etiam a mortuis suscitare posset : et hoc 3st I " Quid ultra vexas Magistrum, " cum a mortuis suscitare non possit? Psal. lxxxvii, 11 : Numquid medici suscita-bunl, et confitebuntur tibi ? Quasi dicat : Non suscitabunt. Isti enim opinabantur de Domino sicut de medico divino, qui per invocationem Dei quaedam curaret genera infirmitatum. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt.
" Jesus autem audito verbo quod dicebatur, "
A nuntiis : et tangitur de confortatione ad fidem, quae impetrat miraculum. " Ait Archisynagogo, " confortando eum ad fidem deitatis suae : " Noli timere, " in fide dubitando. Joan. XIV, 1 : Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite,
" Tantummodo crede, " Marc. IX, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Quod autem dicit : " Tantummodo crede, " non sic intelligitur quod sola fides informis sufficiat, sed ea quae per dilectionem operatur, et in operibus ostenditur : haec est enim quae impetrat apud Deum. Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Ad Romam IV, 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet ei Deus, potens est et facere,
" Et non admisit quemquam se sequi. "
Tangitur hic de instructione principalium Apostolorum : " nisi Petrum, ". qui vertex erat et caput potestatis ecclesiasticae, " et Jacobum, " qui primus erat inter Apostolos confirmatus fide per passionem, " et Joannem fratrem Jacobi, " qui inter alios altius scripturus erat de divinitatis sublimatione : ut per istos etiam alii instruerentur. Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Dionysius dicit : " Lex divinitatis est per prima media, " et per media ultima reducere. " Et sic Christus reduxit in fidem medios per primos principes Apostolorum : et postea per Apostolos medios, reduxit omnes mundi fideles.
" Et veniunt in domum Archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Et ingressus, ait illis : Quid turbamini et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
Et irridebant eum. Ipse vero, ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Et tenens manum puellae, ait illi : Talitha, cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico) surge.
Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare. "
Tangit hic facilitatem suscitandi quantum ad potentiam suam.
De accessu autem corporis deificati ad defunctum, dicit : " Veniunt, " Jesus, et tres Apostoli, " in domum Archisynagogi, " in qua jacuit puella mortua, significans mortuam animam in conscientia. Exod. XII, 30 : Non erat domus in qua non jaceret mortuus, supple, in tota regione impiorum : et praecipue in pompa saeculi, quae multos interficit. Unde, Sapient, xviii, 12, dicit, quod praeclarior natio in qualibet domo mortua jaoebat . " Et videt tumultum " ululantium defunctam. Jerem. VI, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum
amarum," Et flentes, " in lacrymis, " et ejulantes, " in querelis et clamoribus : quia tangebantur dolore cordis intrinsecus. Jerem. XXXI, 15 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari. Jerem.IX, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ? et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei.
" Et ingressus, ait illis. "
Consolando eos de facilitate suae potestatis ad suscitandum. " Quid turbamini, " ita quod dolor vobis aufert cordis serenitatem, " et ploratis, " fletu qui vobis aufert vitae exsultationem ? 1 ad Thessal. IV, 12 : Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini,sicut et caeteri qui spem non habent. Ad Hebr. XI, 19 : Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus.