Componentis et dividentis est secundum processum ex uno in aliud. Intellectus / cum enim intellectus rem aliquam intellexerit, procedit ex hoc ut attribuat ei aliquid sibi conveniens secundum id quod intellectum est de ipso / quod quidem fit evidens intellectui. Unde in tertio de anima dicitur ab Aristotele, quod in huiusmodi operatione intellectus prius / conside- / divisa in intellectu, et postea fit complexio, sicut / et / in capitibus germinatorum quae ponit empedocles prius fuisse divisa et postmodum per amicitiam composita. Quod autem sit conveniens rei intellectae / aliquid, hoc,/ hoc vel illud attribui quandoque fit intellectui evidens ex ipso intellectu eius cui attribuit, sicut accidit in principiis per se notis, quae cognoscimus dum terminos cognoscimus, ut dicitur in libro posteriorum; quandoque autem per aliquod medium assumptum, sicut accidit # sed per modum intellectus considerantis quod quid est. Ex eo enim quod intellectus considerat quid est, procedit ad componendum vel dividendum. Hoc enim facit per hoc quod compositorum vel divisorum differentiam vel convenientiam pensat. Quod quidem fieri non potest nisi de eis cognoscatur quid sunt. Unde et prima demonstrationis principia cognitis terminis innotescunt. Conclusiones / vero / etiam / ex definitione / medii termini sciun- / quasi ex medio termino sciuntur.
Si igitur divinus intellectus de rebus iudicet per modum intellectus componentis et dividentis, erit ex uno in aliud procedens. Cuius contrarium ostensum est.
Sc- # unde secundum philosophum in tertio de anima haec operatio intellectus similis est illi operationi naturae qua prius divisa in unum componuntur, sicut posuit empedocles quod multa capita germinatorum fuerint prius divisa quae postea per amicitiam sunt coniuncta. Praeterea. In omni intellectu in quo duae praedictae operationes coniunguntur, operatio qua consideratur quid est, est in potentia respectu eius operationis qua fit compositio et divisio, nam termini sunt propositionis materia. Omnis igitur intellectus componens et dividens est aliquo modo in potentia.
Intellectus autem divinus nullo modo est in potentia. Non igitur intelligit per modum intellectus componentis et dividentis. Id quod est simpliciter primum / et perfectissimum, et nobile / et nobilissimum / nihil in se habet posterius / et minus nobile /: si enim haberet, iam non esset primum secundum se sed ratione alicuius quod in ipso esset, et sic illud esset per se simpliciter primum. Intellectus autem ratiocinatio posterior est compositione vel divisione eiusdem,/ et haec est,/ cum exinde ducatur. Nihil # etiam # qui est simpliciter primus, nec ratiocinatio nec # quod purum est in se alienum non habet, nec in eo quod per se omnino est, aliquid per accidens esse potest. Sed deus est per se et purus intellectus, cum suum esse sit suum intelligere, ut supra ostensum est. Quod igitur per accidens ad intellectum pertinet, hoc in divino intellectu esse non potest, sed solum quod est intellectui proprium.
Autem # adhuc. In quolibet genere oportet primam mensuram certissimam esse, cum ex ea alia iudicentur. Id autem quod est certissimum in intelligibilibus est consideratio eius quod quid est, cum ei non adveniat falsitas, nisi per accidens, inquantum implicat aliquam falsam compositionem, ut si dicatur quod homo est animal insensibile. Ergo sola consideratio eius quod quid est potest esse prima mensura in genere intelligibilium. Sed divinus intellectus est mensura prima in genere intelligibilium et nullo modo mensuratus. Non est