Consequenter cum dicit, judica, orat pro aliis. Et primo contra malos. Secundo pro bonis, ibi, et laetentur. Circa primum tria facit.
Primo petit eorum judicium. Secundo determinat judicii modum, ibi, decidant etc.. Tertio assignat judicii causam, ibi, quoniam irritaverunt.
Dicit ergo, judica illos, ex quo sunt mali.
Sed advertendum, quod duplex est judicium: scilicet discretionis, quo etiam boni judicantur: psalm. 42: judica me deus, et discerne causam meam etc..
Secundo condemnationis: jo. 3: qui non credit, jam judicatus est. Hic loquitur de judicio condemnationis, quo mali judicabuntur in extremo judicio: unde Hieronymus habet, condemna eos deus.
Sed contra: Matth. 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Respondeo. Dicendum, quod prophetae in sua prophetia non loquebantur voluntate propria: 2 Pet. 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto etc.. Et ideo quae proferebant, dicebant secundum intellectum divinae justitiae: et ideo haec erant magis praedictiones futurorum quam orationes eorum: unde judica, idest scio quod judicabis. Modus justitiae duplex ponitur. Primo, ut deficiant ab intento.
Secundo, ut removeantur a loco. Per primum impediuntur mala quae intendunt: et ideo dicit, decidant a cogitationibus suis, idest consiliis: job 5: qui apprehendit sapientes in astutia eorum, etc.. Vel decidant, idest puniantur propter cogitationes suas: Rom. 2: cogitationum accusantium etc.. Sed per secundum expelluntur a societate bonorum; unde sequitur: secundum multitudinem etc.. Hoc erit tunc quando Matth. 25, dicetur: ite maledicti etc.. Job 18: expellet eum de luce in tenebras etc.. Et dicit secundum multitudinem impietatum, quia secundum eas erit modus condemnativus: Deut. 25: pro mensura delicti erit et plagarum modus. Causa ponitur, quoniam irritaverunt, idest ad iram provocaverunt.
Hoc in deo non iram, sed voluntatem puniendi ostendit. Alia litera amaricaverunt te, qui dulcis es, in te pertinaciter peccando. Peccatores primo peccant, post aggravant peccatum suum ex pertinacia, et deus tunc non parcit, sed irritatur, idest inducitur ad vindictam: Rom. 2: an ignoras quod benignitas dei ad poenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam: Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non est deus etc..