QUODLIBETUM XII

 QUODLIBETUM 12

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Quaestio 13

 Quaestio 14

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 15

 Prologus

 Quaestio 16

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 17

 Prologus

 Quaestio 18

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 19

 Prologus

 Quaestio 20

 Quaestio 21

 Quaestio 22

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 23

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 24

 Prologus

Prologus

Prologus

Deinde quaesitum est de virtutibus moralibus:- primo de virtutibus secundum se.

Secundo specialiter de quodam actu iustitiae, scilicet de restitutione.

Ad primum quaesitum est utrum virtutes morales sint connexae.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Quia acquiruntur ex actibus, qui sunt divisi et distincti. Ergo potest acquiri una virtus sine alia.

Argumentum 2

Praeterea, Augustinus dicit: nihil contra divinam essentiam dicit, qui dicit quod qui habet unam non habet omnes.

Argumentum 3

Praeterea, virtutes habentur ex consuetudine, quae requirit tempus.

Corpus

Respondeo. Dicendum secundum omnes sanctos, quod sic. Sed loquendo de virtutibus in communi, duplex ratio assignatur a diversis, secundum quod diversimode locuti sunt de virtutibus.

Virtutes enim cardinales dupliciter accipiuntur ab aliquibus.

Quidam enim dicunt virtutes esse quosdam modos generales qui requiruntur in omni virtute: puta, quod fortitudo est quaecumque firmitas animi in quibuscumque rebus; temperantia est moderantia animi in omnibus rebus; et sic de aliis. Et secundum istos necesse est quod virtutes sint connexae, quia isti modi generales requiruntur in omni virtute; et si aliquid horum defuerit, non est virtus aliqua: quia si temperantia rectitudinem non habeat, quae est iustitia, vel non habeat animi firmitatem, quae est fortitudo, et sic de aliis, non est virtus. Et hunc modum Augustinus ponit III de Trinit. Et magister in III Sent..

Alii autem accipiunt distinctionem harum virtutum secundum determinatas materias, sicut Aristoteles et Peripatetici. Unde prudentia, secundum philosophum, non est recta ratio in omnibus, sed solum in agibilibus; similiter iustitia non dicit rectitudinem animi circa inquisitionem omnium causarum, sed tantum circa commutationes et distributiones, et actiones humanas quae sunt ad alterum; fortitudo etiam dicit firmitatem animi non circa omnia, sed circa ea in quibus est difficillimum animum fortem habere, scilicet circa pericula quae sunt in bellis; temperantia vero est circa ea in quibus difficillimum est animum moderare; scilicet circa delectationes gustus et tactus, quae sunt maximae delectationes: non in quibuscumque aliis concupiscentiis, sicut scientiae vel pecuniae.

Et sic etiam loquendo de virtutibus, virtutes morales sunt connexae.

Cuius connexionis ratio accipitur secundum philosophum ex parte prudentiae; quia nulla virtus potest haberi sine prudentia, et impossibile est habere prudentiam sine virtutibus moralibus. Cuius ratio est, quia prudentia nihil aliud est quam recta ratio agibilium. Impossibile est autem rectam rationem habere circa aliquid nisi ex recta ratione circa principia.

Principia autem agibilium sunt fines virtutum: et circa fines virtutum nullus bene se habet nisi per habitum illius virtutis. Et sic necesse est quod prudentia habeat secum alias virtutes morales.

Similiter aliae non possunt haberi sine prudentia.

Potest enim aliquis habere inclinationem naturalem ad actus alicuius virtutis sine prudentia; et quanto habet maiorem inclinationem sine habitu virtutis, tanto peius est, et plus impingere potest sine prudentia: sicut patet de illo qui habet fortitudinem naturalem sine discretione et prudentia. Et ideo dicit Gregorius: ceterae virtutes, nisi ea quae agunt, prudenter agant, etc..

Est et alia ratio connexionis in virtutibus gratuitis propter caritatem in qua connectuntur: quia qui habet caritatem, habet omnes virtutes gratuitas, et similiter qui habet unam, habet caritatem.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod actus non sunt divisi secundum virtutes; quia non potest esse actus temperantiae sine actu fortitudinis, nec fortitudinis nisi cum actu temperantiae, etc..

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod hoc dicitur quia non probatur per auctoritatem bibliae.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod non dicuntur morales a consuetudine, sed amore; et dato quod indigeant tempore, tamen non habebit virtutem nisi sit prudens.