IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Nonne hic est " Jesus Christus a Nazareth, " quem quaerebant " Judaei, ad persuasionem Sacerdotum et Pharisaeorum," interficere ?" Hoc enim saepe Jerosolymitae audierant. Isa. I, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii. Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Jerem. XI, 19 : Mittamus lignum in panem ejus,et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoreturamplius. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.

" Et ecce palam loquitur, "

Seipsum manifestans. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito loculus sum,in loco terrae tenebroso. Joan. iii, 21 : Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.a Et nihil ei dicunt. " Quod, sicut dicit Chrysostomus omnibus mirabilibus fuit mirabilius. Concitatos enim habebant animos. Jesus autem pauper et indefensus stabat coram eis : et tamen in eum manus exendere non potuerunt nisi quando ipse voluit. Hoc autem voluit, quando saluti nostrae congruum fuit. Joan. VII, 30 : Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus : quia nondum venerat hora ejus. Luc. xiii, 32: Dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Unde causa non fuit ex parte illorum, quorum malitia semper fuit parata, sed ex parte ejus qui habet divinitatis latentis in se virtutem : sicut dicitur, Joan. x, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, etc. Et ideo dicit, ibidem, vv. 17 et 18 : Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, etc.

" Numquid vere cognoverunt principes, "

Scilicet Principes sacerdotum, a quibus et Herodes sciscitatus est , " quia hic est Christus, " eo quod nihil dicunt palam loquenti. Principes enim existimationem falsam habebant de ipso, quia ipse esset Christus, sed non veram scientiam : quia si veram scientiam habuissent, non eum crucifixissent. I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et ta-

men propter hujusmodi existimationem, non dimiserunt eum persequi. Sed perficere persecutionem non poterant, nisi quando ipse elegit, et tempus Scripturae impletum fuit.

" Quia hic est Christus. " Matth. XXII, 16 : Scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.

" Sed hunc scimus unde sit, etc. "

Tangit rationem per quam a veritate diverterunt. Exod. xxxii, 8 : Recesserunt cito de via quam ostendisti eis. Dicunt autem quod sciant, unde sit, hoc est, de quo genere, et de quo loco. Joan. VI, 42 : Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? Ortum enim terrenum noverunt in parte, sed non in toto : quia quod filius virginis esset non noverunt.

" Christus autem cum venerit " in mundum, " nemo scit unde sit, " quantum ad originem.

Sed contba : Matth. II, 4 et 5 : Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae : sic enim scriptum est per Prophetam. Michaeae,v,2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, etc. Dicendum, quod originem terrenam sciverunt sed non divinam. Et hanc existimationem de eo acceperunt, ut dicit Chrysostomus. Isa. lxii, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? Joan. IX, 29, dicunt : contrarium hujus, quod hic dicunt : Hunc nescimus unde sit. Et praeter intentionem verum dicunt. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Joan. I, 10 : In mundo erat..., et mundus eum non cognovit. I sti tamen quod hic dicunt, despective loquuntur. Quasi dicant: Ita vilis et humilis est generis, et hoc scimus, quod non sibi competit quod generationem ejus nullus enarrare possit. Licet isti nesciunt hoc quod dicitur, II ad Corinth. viii, 9 : Scirisgratiam Domini nostri Jesu Christi,quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives : ut illius inopia vos divites essetis. Ad Philip. II, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.

" Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens. "

Hic ponuntur rationes, quibus haec falsa opinio de Christo eliditur.

Et dicuntur duo, scilicet, modus rationum, et ipsae rationes.

Modus tangitur cum dicitur : " Clamabat ergo. " Clamor Christi notat intensionem intentionis ad persuadendum, notat etiam quod audientes longe erant ab intellectu veritatis. Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae. Proverb. I, 20 : Sapientia foris praedicat : in plateis dat vocem suam.

Sed contra hoc videtur illud Isaiae, xlii, 2 : Non clamabit..., nec audietur vox ejus foris. Solutio. Non clamat contendendo, sed clamat intensione intentionis persuadendo ad proximum, et clamat intensione devotionis in oratione ad Deum. Ad Hebr. v, 7 : Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad Deum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

" Docens, " per rationes etiam humanas, " in templo, " in loco publico, " et dicens " ad intellectum. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, hoc est, ad intellectum audientium.

" Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui missit me, quem vos nescitis. "

Tangit hic rationes. Et primo ostendit quid de ipso sciunt : secundo, quid de ipso nesciunt: et tertio, disparitatem sui et in sciendo et nesciendo secreta Patris quae sunt de ipso.

Dicit ergo : " Et me scitis, " secundum quod de me est visibile. I Joannis, I,

1 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, quod perspeximus, ...annuntiamus vobis. Baruch, III,38: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est." Et unde sim, " quantum ad originem, patriamque terrenam. Joan. I, 43 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth.

Vel dicatur sic : " Et me scitis, " hoc est, per Scripturam, et opera, et testimonia Joannis scire potestis, " et unde sim scitis, " quia hoc Scriptura etiam declarat.

" Et a meipso non veni. "

Hic tangit hoc quod nesciunt originem ejus scilicet aeternam, et hoc est: " Et a meipso " existens " non veni. " Quasi diceret : Sicut non sum a meipso, ita non veni a meipso : quia in processione temporali intelligitur aeterna, ut dicit Augustinus. Joan. v, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam. In figura hujus dicitur a Patre ad Filium, Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Joan. XVII, 8, dicit de discipulis : Et crediderunt quia tu me misisti.a Sed est verus qui misit me. " Joannes Chrysostomus habet : " Sod est verax qui misit me : " et ideo etiam ego ipse missus sum verax, et ideo credendum est mihi. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Et sicut dixit, ita veritatem implens me misit. Ad Titum, l, 2 : Quam promisit qui non mentitur Deus.

" Quem vos nescitis, " quia veritatem in testimonio quod mihi testatur per vocem et opera cognoscere non vultis. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Isa. xlv, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Job, XXI,

14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

" Ego scio eum, (et si dixero quia nescio eum : ero similis vobis mendax. Sed scio eum ) quia ab ipso sum, et ipse me misit. "

Disparitatem sui ad illos ponit in sciendo secreta Dei.

Dicit autem tria, scilicet, scientiam secretorum, disparitatem sui in hoc et illorum, et viam per quam illi ad suam scientiam possunt devenire.

Dicit ergo : " Ego scio eum ", scilicet scientia comprehensionis novi Patrem, qui me misit. Joan. x, 15 : Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, etc. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam, unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Item, XVII, 23 : Pater juste, mundus te non cognovit. Ego autem te cognovi : et hi cognoverunt quia tu me misisti.

" Et si dixero quia nescio eum, etc. . ''"

Quod tamen impossibile est: quia dicitur, Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Et ideo loquitur hic sub hypothesi impossibilis, scilicet, Si dixero quod impossibile est me dicere, quia nescio eum : cum ego scio eum per unam cum ipso comprehensionis scientiam. Qualiter enim nesciat cura qui est in sinu ejus ?

" Ero similis vobis, " vana et corrupta creatura, " mendax, " ex propriis, non ex Deo loquens. Psal. XI, 2 : Diminutae sunt veritates a filiis hominum. Cum ego sciam eum, sicut ostendo dicto et Iacto,

credendum est mihi de eo quidquid loquor. Joan. III, 34: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Item, viii, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Ego enim ex Deo Patre veni: et ideo non ego, sed vos estis mendaces qui me maculatis. Sapient. X, 14 : Mendaces ostendit qui maculaverunt illum.

" Sed scio eum, etc. "

Ecce dat viam per quam ipsi scire possunt, dicens : " Sed scio eum," hac scientia certissima, " quia ab ipso sum, " et genitus et missus. Psal. CIX, 3 : Ante luciferum genui te. Et ideo totam lucem suae scientiae dedit illi. Unde, Sapient. VII, 26, dicitur candor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius, repraesentans omnia quae sunt in ipso. Ad Hebr. I, 3 : Cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus." Et ipse me misit, " et voluntatem suam in mundo faciendam injunxit. Luc. II, 49 : In his quae Patris mei sunt, oportet me esse. Quicumque ergo eum scire desiderat, a me quaerat: quia per me veniet ad cognitionem Patris. Joan. XVII, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.

" Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.

De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus, cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? "

Tangit hic qualiter in pejus invidi ex verbis salutis proficiebant.

Dicit autem hic quatuor. Primo enim tangit malorum in pejus profectum : se- cundo, aedificationem simplicium : tertio obstinatam malitiam Pharisaeorum : e quarto, qualiter omnibus his Dominui utebatur ad salutem fidelium.

Dicitur ergo : " Quaerebant ergo " sacerdotum Principes, et Pharisaei, et alii illi qui consenserunt illis, " apprehenl dere ", id est, detinere : sicut, Judicum, XVI, 8 et seq., quaerebant Philistiim Samsonem funibus ligare Jerem. XX, 10 : Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum : ab omnibus viris qui erant pacifici mei. Ibi habent Septuaginta : " Persequimini, et comprehendite eum : quia non est qui liberet eum. "

" Et nemo misit in illum manus, " potentia Dei prohibiti. Luc. IV, 30 : Jesus autem transiens per medium illorum, ibat. Item, Luc. XIII, 33 : Oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant.

" Quia nondum venerat hora ejus. " Non quidem fatalis : eo quod, sicut ante diximus, Christus fato non subjacebat: sed hora dispensationis quam Deus praefinivit in Scripturae impletionem, et nostram salutem. Habacuc, III, 2, secundum translationem Septuaginta:" Dum appropinquassent anni, cognosceris . " Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.

" De turba autem multi, etc. "

" Multi " qui ad devotionem ex verbis et signis ejus conversi sunt, " crediderunt in eum. " Non tamen, ut dicit Chrysostomus, fide firma, et certa. Cujus signum est, quia dubie loquuntur. Sed tamen aliquem calorem fidei, et devotionis conceperant, qui si fuisset fotus a Pharisaeis et Sacerdotibus, convaluisset. Ad Roman. XIV, 1 : Infirmum in fide

assumite, et non in disceptationibus cogitationum. I ad Thessal. v, 14 : Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Sed Pharisaei, sicut Herodes, Christum exstinguere nitebantur, jam parvulum in cordibus eorum formatum.

" Et dicebant, " in fidei suae argumentum : " Christus cum venerit, " etiamsi adhuc venturus sit, ut dicunt Sacerdotes et Pharisaei, " numquid plura signa, " et majora, " faciet quam quae iste facit? " Facto enim, et modo faciendi, et quia peccata dimisit (ut supra diximus) maxima fecit. Marc. VI, 56 : Quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quotquot tangebant eum salvi fiebant. Et ideo dicebant, Joan. XI, 47 : Hic homo multa signa facit, etc.

" Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, et miserunt Principes et Phaerisaei ministros, ut apprehenderent Jesum. "

Hic incipit pars illa qualiter Christus erudit ad salutem Pharisaeorum malitiam.

Et habet tres partes : in quarum prima pertinax ponitur malitia : in secunda, eruditio divina : et in tertia, carnalis intellectus perversitas in verbis Domini accepta.

Dicit ergo: " Audierunt Pharisaei, " de superstitione religionis suae praesumentes, " turbam murmurantem, " quia aperte loqui non audebant, ne extra synagogam fierent, " de illo haec, " scilicet quod Christus existimari possit, et quod sic isti principatum amitterent et locum : sicut dicitur, Joan. XI, 47 et seq.

" Et miserunt Principes " sacerdotum, " et Pharisaei " religiosi, " ministros, " hoc est, satellites ejus Praesidi?, quos ad hoc conducebant, " ut apprehenderent eum. " Simile est, Matth. XXII, 16 : Mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, scilicet ut caperent eum in sermone, ut ibidem, v. 15, dicitur. Herodiani enim erant milites Herodis, conducti ad capiendum Dominum. Isa. I 23 : Principes tui infideles, et socii furum : omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.

" Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit.

Quaeretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.

Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?

Quis est hic sermo quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ? "

" Dixit ergo eis Jesus, " erudiens etiam ad salutem pertinacium malitiam : " Adhuc modicum tempus vobiscum sum. "

Tria dicit : temporis dispensationem, reditus ad Patrem gloriosam felicitatem, et sequendi eum eorum impossibilitatem.

Dicit ergo : " Adhuc, " in vita ista mortali, " modicum tempus, " quia tantum tempus septem mensium. Hoc enim quod hic dicitur, factum fuit in Septembri, in ultimo anno suae praedicationis.

" Adhuc ergo modicum tempus vobiscum sum. " Et notat ex modo loquendi quod Christus erat cum eis, et non e converso quod ipsi cum Christo. Quia Christus operabatur salutem in medio eorum, quamquam ipsi quaererent Christum ad mortem. Isa. XIV, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Joan. XVI, 16 : Modicum, et jam non videbitis me.

" Et vado ad eum, " scilicet Patrem, " qui me misit, " perfecto opere redemptionis, propter quod sum vobiscum. Joan. XVI, 5 : Vado ad eum qui misit me. Et ibidem, XIV, 2 : Vado parare vobis locum. Hoc significatum est, Genes. VIII, 11, ubi columba revertitur ad arcam vespere, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Tob. XII, 20 : Tempus est ergo ut revertar, etc.

" Quaeretis me, et non invenietis. "

Quia per hoc quod alium exspectatis, me quaeritis : et quia ille fallax est, me in illo non invenietis. Joan. V, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me : alius veniet, etc. Ad Roman. XI, 7 : Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus. Cantic. III, 1 : In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni, hoc est, in quiete carnalis intelligentiae et in noctibus ignorantiae non inveni quaesitum dilectum.

a Et ubi sum ego, "in lumine veritatis apud Patrem in caelo, ubi et jam sum per praesentiam deitatis. Joan.III, 13 : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo.

" Vos, " in caecitate carnalis intellectus manentes, " non potestis venire. " Luc. XVI, 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint: neque inde huc transmeare.

"Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos. "

Non enim ad Jesum audebant dicere, quia timebant se confutandos ex responsis sapientiae ipsius. Act. VI, 10 : Non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur.

" Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? " De itinere enim carnali intelligebant. Simile, Joan. XIV, 5 : Vescimus quo vadis, et quomodo possu-mus viam scire ? Doctrinam enim Domini perverso accipiebant intellectu.

" Numquid in dispersionem Gentium, " quae per totum mundum dispersae sunt, " iturus est ? " Dicit autem Augustinus, quod haec etiam non intelligentes isti prophetaverunt. Per discipulos enim ivit ad (lentes, et docuit Gentes. Act. XIII, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vite, ecce convertimur ad Gentes.