LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De nomine quo Antiqui appellaverunt librum de causis primariis.
Cum in superioribus determinatum sit de. proprietatibus ejus quod est necesse esse, et de his quae sunt ab ipso, restat nunc de causis primariis determinare. Accipiemus igitur ab Antiquis quaecumque bene dicta sunt ab ipsis, quae ante nos David Judaeus quidam ex dictis Aristotelis,Avicennae, Algazelis, et Alfarabii congregavit, per modum theorematum ordinans ea, quorum commentum ipsemet adhibuit, sicut et Euclides in Geometricis fecisse videtur. Sicut enim Euclidis commento probatur theorema quodcumque ponitur, ita et David commentum adhibuit, quod nihil aliud est nisi probatio theorematis propositi.
Pervenit autem ad nos per eumdem modum et physica ab eodem Philosopho perfecta : verum istum librum metaphysicam vocavit, subjungens ejusdem tituli quatuor rationes. Quarum prima est, quia agit hic de talibus, quorum ratio
diffinitiva nec cura materia, nec cum continuo, nec cum motu concepta est : hoc autem est ultra physicam et mathesim, sicut in sexto philosophiae primae probatum est. Secunda est, quia igitur hic de principiis entis simpliciter, quod non secundum partem aliquam in genere vel specie determinatum est : et hoc metaphysici est, ut in quarto philosophiae primae probatum est. Tertia est, quia non determinatur hic nisi de divinis, scilicet causa prima, intelligentia, et nobilibus animabus, quod ad theologiam pertinet, quam in ultima parte sui et perfectissima considerat metaphysica. Quarta est, quia cum de separatis substantiis quamvis diversimode Aristoteles et Plato determinaverunt agere in metaphysica, determinatur hic de eis secundum plenam veritatem, de quibus in undecimo et decimo tertio philosophiae primae non nisi secundum opinionem determinavit Aristoteles : propter quod iste liber primae philosophiae conjungendus est, ut finalem ex. isto recipiat perfectionem.
Talem autem tractatum Alfarabius inscripsit de bonitate pura, quinque rationibus. Prima est, quia cum bonitas dicatur, quod an. naturam pertinet fluens a primo bono, haec bonitas pura non est prout in materia recepta est. Secundum autem quod in lumine intellectus agentis recepta est, pura est. Sic autem agitur de bonitatibus hic : propter quod de pura bonitate vocatur. Secunda est, quia cum sit bonum hoc et bonum illud secundum Platonem : et cum sit quoddam quod est omnis boni bonum, quod solum purum est, et non mixtum, ut dicit Plato : et cum de tali bono agatur hic, juste de pura bonitate intitulatur. Tertia est, quia cum sit universale bonum omnis boni particularis principium, particulare bonum in illo est sicut colores omnes in luce : bona autem particularia pura non sunt in se, sed in sui. principio accepta,non sunt nisi bonitas pura, sicut colores in luce non sunt nisi lux clara : cum ergo de tali bonitate agatur hic, intitulatur de bonitate pura. Quarta ratio est, quia malitia quae contraria est bonitati, tur ex privatione, ut dicitur in fine primi Physicorum : bonitates autem de quibus hic agitur, considerantur prout sunt in fonte vel in primis rivis bonitatis ubi nullam habent privationem : et ideo nulli malitiae permixtae, sed purissimae sunt : et ideo vocatur de pura bonitate. Quinta ratio est, quia licet agatur hic de fluxu bonitatum a causa prima in intelligentias, et de intelligentiis in nobiles animas, ista tamen contractio non pervenit usque ad materiam : et ideo non deficit usque ad malitiam et impuritatem : propter quod bonitates purae remanent ibi : et ideo liber de talibus tractans, vocatur de pura bonitate.
Simile ponit Alfarabius in arte, quae est universaliter agens artificiata, in qua bonitates artis acceptae in intellectu primo vel in spiritu quod deducuntur ad imaginem formae, vel acceptae prout deducuntur in manum artificis quae principium est operis, nihil habent materiae et privationi permixtum, sed sunt formae artificiales purae : et similiter formae rerum omnium in fonte causae primae, et in lumine intelligentiarum et in fluxu super animas nobiles acceptae, nihil habent materiale, contrarium, vel privativum admixtum, sed sunt splendidae et purae : et de talibus per totum librum persequemur.
Hujusmodi autem tractatum Algazel vocavit florem divinorum, tribus rationibus. Quarum primam sumit a materiae pulchritudine : eo quod omnia hic considerata, lumine primi venustantur, sicut etiam dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus fipse.
Propter quod dicit Plato, quod mundus primo nomen accepit : quia tale formale et efficiens principium mundissi-
mum est. Secunda ratio est, quia hoc videtur omnium divinorum tractatuum fructus, qui ut in flore praemittitur in principiis in hoc libro consideratis : propter hoc enim investigamus principia entis, et caetera quae in divina scientia considerantur, ut ad ista quae hic determinantur et in quibus omnia alia florent, perveniamus. Tertia ratio est, quia sicut flos est pulchritudo quaedam caelestis luminis, cujus sol est pater : ita ea quae hic determinantur, sunt pulchritudines omnium rerum, quarum pater generans est causa prima, ad formam pulchritudinis suae producens ea. His ergo de causis placuit Aigazeli hunc librum de floribus divinorum intitulare.
Avicennam autem secuti, magis proprie de lumine luminum eum appellant, quatuor rationes assignantes. Et prima est, quia cum causa prima agat lumine intellectuali, et agatur hic de constitutis a causa prima prout sint in lumine intellectuali, et sicut sunt lumina illuminantia naturam omnium, intitulavit hunc librum de lumine luminum. Secunda ratio est subtilis et bona : quia cum lumen primae causae tripliciter influat rebus, scilicet influentia constitutionis ad esse, influentia irradiationis ad perfectionem virtutis et operis, et influentia reductionis ad primum fontem ut ad boni principium, et hujus influentia luminis, communis illuminationis sit principium, et lumen erit lumen luminum : unde cum de talibus influentiis agatur hic, juste intitulatur de lumine luminum. Tertia ratio est, quia cum omnis rei lumen forma sit qua intelligitur, et in lumine intellectus accipitur, diffusio autem intellectus agentis et constituentis res omnium formam constituat, hujus diffusio intellectus agentis erit lumen luminis rei, et hujusmodi tractatus vocabitur de lumine luminum. Quarta ratio est, quia hic agitur de his principiis quae rebus communicabilia non sunt, et ideo rebus non umbrantur, nec in diffinitionibus rerum accipiuntur : cum tamen sint principia rerum et efficienter et formaliter. Sunt ergo lumina sincera, quorum resplendentiae sunt formae rerum: et ideo iste tractatus vocatur ut supra.
Aristotelem autem secuti, vocaverunt hunc librum de causis causarum, inducentes quinque rationes. Et prima est, quia cum duo sint genera causarum, unum quidem in materia determinata continuitate, alterum autem in principiis primis, quae secundum suam substantiam causae sunt determinatae in materia, non agunt nec causant nisi per influentiam causarum primarum, quae simpliciter causae sunt : et ideo cum agatur hic de talibus causis, juste vocatur de causis causarum. Secunda ratio est, quia si aliqua causa causae naturam accipit, multo magis illa quae prima : et ideo cum de talibus hic agatur,praenotatur liber iste de causis causarum. Tertia ratio est,quia tales causae in toto causant, cum causae materiales non causantur nisi in parte. Quarta ratio est, quia in talibus causis verissime tres in unam concurrunt, efficiens scilicet, formalis, et finalis. In talibus enim idem et eodem et ad idem dat esse, formam, et finem : et ideo causae dicuntur causarum. Quinta ratio est, quia tales causae fine motu causant per simplicem influentiam. Cum ergo hic agitur de causis sine motu causantibus, agitur hic de causis perfectorum : omne enim quod movetur, imperfectum est: et ideo talem librum de causis causarum placuit nominari.
David autem, sicut ante jam diximus, hunc librum collegit ex quadam Aristotelis epistola, quam de principio universi esse composuit, multa adjungens de dictis Avicennae et Alfarabii.