LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De numero causarum primariarum.
Quatuor autem sunt causae primariae in una ratione causalitatis sumptae. Non enim intendimus hic de generibus causarum quae secundum differentem modum causalitatis in quatuor causarum genera dividuntur, scilicet efficientem, materialem, et formalem, et finalem. Tales enim secundum se primariae esse non possunt, quoniam materiales sunt : materiales autem primariae esse non possunt.
Quatuor autem sunt causae primariae, scilicet causa prima, intelligentia, anima nobilis, et natura prout est natura forma diffusa in primis naturantibus principiis omnia constituentibus in inchoatione et motu et perfecto esse naturali.
Et causa quidem prima est,in qua sicut in fonte effectivo et formali et finali sunt omnia : propter quod essentialiter et praesentia sui luminis et potentia virtutis suae necesse est eam esse extensam per omnia, praeter hoc quod nulli est immixta sicut pars essentiae ipsius.
Intelligentia vero est substantia intellectualis ex se, non ex acquisitione, cujus primum lumen intellectuale ab omnibus moventibus et motis est desideratum : et ideo movet immobilis omne quod est, sicut desideratum immobile movet desiderium : propter quod non est necesse quod essentialiter sit per omnia extensum, sed praesentia luminis et influentia caeli et potentia virtutis necesse est quod sit per omnia quae desiderant ipsam '' : propter quod totum opus naturae est opus intelligentiae a qua totum opus naturae accipit rectam intentionem et finem et appetitum perfectionis.
Anima autem nobilis secundum Peripateticos, quorum nos hic explanamus intentionem, nihil de nostro dicentes, sed eorum intentionem prout possumus interpretantes, non est anima animalium vel hominum, sed orbium, sed est orbium etiam caelestium: eo quod necesse est quod omne quod movetur seipso, habeat sibi conjunctum motorem : nihil autem a se localiter movetur nisi anima. Et ideo dixerunt Peripatetici caelos moveri ab anima, et unumquodque caelum habere propriam animam. Haec autem anima lumen intelligentiae desiderans ad intelligentiam movet caelum motu secundum situm ubique et semper, ut lumen intelligentiae sibi influxum per motum caeli explicet et producat ad effectum. Intelligentia enim ut intelligentia secundum seipsam accepta, non potest esse motor conjunctus : propter quod anima essentialiter extensa per totum suum mobile non est necessaria, sed a quodam principio, quod vocatur dextra a Peripateticis, virtutem motus influit toti mobili, et virtutem vitae : sicut et anima animalium a corde vitam et motum influit membris
omnibus, praeter hoc quod anima animalium ad hoc utitur spiritu qui est rector virtutis et motus. Caelestia autem secundum seipsa spiritualia sunt, ut dicit Averroes, et ideo non moventur spiritu ab animabus suis, sed sine medio et seipsis.
Natura autem primaria forma et virtus diffusa est in omnibus caelis, quae est principium motus in ipsis hoc modo quod mobilitatem habent secundum naturam, et motus quo moventur ab anima, est de substantia et esse eorum, sicut in superioribus probatum est: propter quod motus ille est causa omnis motus, virtute diffusus per omnia : propter hoc dicit Aristoteles in VIII Physicorum , quod hoc est tamquam vita quaedam existentibus omnibus : a vitae enim principio virtualiter influitur omnibus, et ab hoc mobilitatem accipiunt: et si sine hoc intelligantur, sunt omnia mortua et immobilia.
Istae igitur sunt causae primariae, quarum quaelibet virtute suae causalitatis influit omnibus sequentibus se, non tamen aequaliter sunt primariae. Intelligentia enim causat per primam causam, et per seipsam, deficiens a prima sicut secundum deficit a primo. Anima vero nobilis causat per primam causam et per intelligentiam, et per seipsam, ab utraque deficiens tam in essendo quam in causando. Natura vero universalis est forma corporeitatis causans per has primarias, et per seipsam, deficiens ab omnibus his, sicut virtus quae est in corpore, deficit a virtute quae non est in corpore : virtus enim in corpore est, quae non operatur nisi secundum facultatem corporis in quo est, ut virtus visiva in oculo, et virtus gressiva in tibia. Virtus autem quae non est in corpore, libera est ad agendum, et nulla restringitur corporis obligatione. Istae igitur sunt causae primariae. Ex quo sequitur, quod quamvis causa prima non possit esse nisi una, ut in ante habitis probatum est, primariae tamen possunt esse plures, licet aeque primariae plures
esse non possint.