Postquam philosophus inquisivit quae sunt principia, hic inquirit quomodo sunt.
Et primo utrum sint in potentia vel in actu. Secundo utrum sint universalia vel singularia, ibi, et utrum universalia etc..
Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad unam partem, ibi, nam si aliter etc.. Tertio obiicit in contrarium, ibi, si vero potestate etc..
Quaerit ergo primo, utrum prima principia sint in potentia, vel aliquo alio modo, idest in actu. Et haec dubitatio inducitur propter antiquos naturales, qui ponebant sola principia materialia, quae sunt in potentia. Platonici autem ponentes species quasi principia formalia, ponebant eas esse in actu.
Deinde cum dicit nam si aliter probat quod principia sint in potentia. Si enim essent aliter, scilicet in actu, sequeretur quod aliquid esset prius principiis; potentia enim actu prius est. Quod patet ex hoc, quod prius est a quo non convertitur consequentia essendi: sequitur autem si est, quod possit esse; non autem ex necessitate sequitur, si est possibile, quod sit actu. Hoc autem est inconveniens quod aliquid sit prius primo principio; ergo impossibile quod primum principium sit aliter quam in potentia.
Deinde cum dicit si vero obiicit in contrarium; quia si principia rerum sint in potentia, sequitur quod nihil sit entium in actu; nam illud quod est possibile esse, nondum est ens. Et hoc probat per hoc quod id quod fit, non est ens; quod enim est, non fit. Sed nihil fit nisi quod possibile est esse; ergo omne quod est possibile esse, est non ens. Si igitur principia sint tantum in potentia, erunt non entia. Si autem principia non sint, nec effectus sunt: sequitur ergo quod contingit nihil esse in entibus. Et concludit epilogando quod secundum praedicta necessarium est dubitare de principiis propter praemissas rationes.
Haec autem quaestio determinabitur in nono huius, ubi ostendetur quod actus est simpliciter prior potentia, sed potentia est prior actu tempore in eo quod movetur de potentia ad actum. Et sic oportet primum principium esse in actu et non in potentia ut ostendit in duodecimo huius.
Deinde cum dicit et utrum inquirit utrum principia sint per modum universalium aut per modum singularium: et circa hoc tria facit.
Primo proponit dubitationem. Secundo obiicit ad unam partem, ibi, nam si universalia etc.. Tertio obiicit ad aliam, ibi, si autem non universalia etc..
Est ergo dubitatio, utrum principia sint universalia, vel existant per modum quorumdam singularium.
Deinde cum dicit nam si probat quod principia non sunt universalia tali ratione. Nullum communiter praedicatum de multis significat hoc aliquid, sed significat tale sive quale; non quidem secundum qualitatem accidentalem, sed secundum qualitatem substantialem; est enim quaedam substantialis qualitas, ut infra in quinto huius dicetur. Et ratio huius est quia hoc aliquid dicitur secundum quod in se subsistit; quod autem in se subsistit, non potest esse in multis ens, quod est de ratione communis. Quod enim in multis est, in se subsistens non est; nisi et ipsum esset multa, quod est contra rationem communis.
Nam commune est, quod est unum in multis. Sic igitur patet, quod nullum communium significat hoc aliquid, sed significat formam in multis existentem.
Addit autem minorem, scilicet quod substantia significat hoc aliquid. Et hoc quidem verum est quantum ad primas substantias, quae maxime et proprie substantiae dicuntur, ut habetur in praedicamentis: huiusmodi enim substantiae sunt in se subsistentes. Relinquitur ergo quod principia, si sunt universalia, non sunt substantiae.
Et ita vel substantiarum non erunt aliqua principia, vel oportebit dicere quod non sint substantiae substantiarum principia.
Sed quia aliquis posset concedere quod aliquid communiter praedicatum significet hoc aliquid, consequenter diluitur cum dicit sed si est.
Ostendit quod inconveniens ex hoc sequitur.
Si enim id quod communiter praedicatur sit hoc aliquid, sequeretur quod omne id de quo illud commune praedicatur, sit hoc aliquid quod est commune. Sed planum est, quod de socrate praedicatur et homo et animal, quorum utrumque, scilicet homo et animal, est quoddam commune praedicatum. Unde si omne commune praedicatum sit hoc aliquid, sequitur quod socrates sit tria hoc aliquid, quia socrates est socrates, quod est hoc aliquid: ipse etiam est homo, quod est secundum praedicta hoc aliquid: ipse etiam est animal, quod similiter est hoc aliquid. Erit ergo tria hoc aliquid. Et ulterius sequitur quod sit tria animalia: nam animal praedicatur de ipso et de homine et de socrate.
Cum ergo hoc sit inconveniens, inconveniens est quod aliquid communiter praedicatum sit hoc aliquid. Haec igitur sunt inconvenientia quae sequuntur, si universalia sunt principia.
Deinde cum dicit si autem obiicit in contrarium. Cum enim omnes scientiae sint universales, non sunt singularium, sed universalium. Si igitur aliqua principia non sint universalia, sed singularia, non erunt scibilia secundum seipsa.
Si ergo de eis debet aliqua scientia haberi, oportebit esse aliqua priora principia, quae sunt universalia. Sic igitur oportet prima principia esse universalia, ad hoc quod scientia habeatur de rebus; quia ignoratis principiis necesse est alia ignorare.
Haec autem quaestio determinatur in septimo huius; ubi ostenditur quod universalia non sunt substantiae, nec principia rerum. Non autem propter hoc sequitur, quod si principia et substantiae rerum sint singularia, quod eorum non possit esse scientia; tum quia res immateriales etsi sint singulariter subsistentes, sunt tamen etiam intelligibiles; tum etiam quia de singularibus est scientia secundum universales eorum rationes per intellectum apprehensas.