Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur:
" Et egressus inde. "
A locis in quibus puellam suscitaverat,
" abiit in patriam suam, " ut ostenderet ordinem charitatis ad suos. Cantic. II, 4 : Ordinavit in me charitatem. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Ad Galat. VI, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Patria autem sua Nazareth vocatur, ubi et conceptus, et nutritus est.
" Et sequebantur eum discipuli sui, "
Sicut pulli gallinam, et sicut oves pastorem, et sicut discipuli magistrum. De primo, Matth. xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. De secundo, Joan. x, 4 : Ante eas vadit : et oves illum sequuntur. De tertio, Isa. viii, 18: Ecce ego ei pueri mei, quos dedit mihi Dominus.
" Et facto sabbato, "
Die solemni: quia tunc multis confluentibus, multis prodesse poterat. " Coepit docere " doctrinam divinam, " in synagoga, " tamquam in loco publico divinis doctrinis consecrato. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, ei in occulto locutus sum nihil. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito loculus sam, in loco terrae tenebroso.
" Et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus ejus efficiuntur?
Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et
Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. "
Secundum est, in quo tangitur admiratio suorum audientium eum. Et tangit tria, scilicet admirationem in communi, et in speciali admirationem sapientiae, et in spirituali, admirationem potestatis.
Dicit igitur : " Et multi, " de suis cognatis, " admirabantur, " alta videntes in opere et verba, et exigua recolentes in genere, et bonis fortunae : et ideo causam altorum in ipso non cognoscentes : non advertentes quod scriptum erat, I Reg. ii, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Admirabantur maxime " in doctrina ejus, " et deitatem in eo non credentes. Joan. vii, 5 : Neque enim fratres ejus credebant in,eum. Joan. I, ll : In propria venit, et sui eum non receperunt.
" Dicentes : Unde huic, "
Tam despecto, et abjecto, " haec omnia, " tam magna et mirifica, quae Prophetis, et Patriarchis, et Regibus negata sunt, scire et facere? Sed causam hujus Joannes Baptista consideravit, dicens, Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus. Et, ibidem, v, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum Filio : sed dat Spiritum supereffluenter in plenitudine omnium donorum.
" Et quae sapientia, quae data est illi ? "
Specialis admiratio sapientiae, in verbo doctrinae. Bene autem dicunt, " data, " quia non acquisita fuit studio litterarum. Joan. VII, 15 : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? sed Paulus, ad Coloss. ii, 3, dicit causam : Quia in ipsosunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi.
" Et virtutes. "
Specialis admiratio est potestatis, quia virtus ultimum est potestatis. " Quae per manus ejus " operativas in diversis magnalibus, " efficiuntur ? " quia opera negare non poterant. Joan. xv, 24: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Joan. v, 36 : Ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Haec igitur magna consideraverunt inviti et nolentes. Sic enim, ut dicitur, Eccli. xlvii, 9 : In omni opere dedit Dominus confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae.
" Nonne hic est faber ?"
Magna visa et audita conferunt ad generis infima, et ad fortunae bona, quae videbantur parvitatem ostendere : dicentes : " Nonne hic est faber ? " Non ab usu actus fabricandi dicitur faber, sed ab officio patris putativi: quia Joseph faber lignarius dicitur fuisse. Nescientes tamen dicunt verum : quia ipse est faber, magni fabri filius, de quo scriptum est in Psalmo lxxiii, 18 :Tu fabricatus es auroram et solem. Job, XXXIV, 13 : Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est. Job, xxxvii, 18 : Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt,
" Filius Mariae, "
Quae secundum fortunam hujus mundi quaestu manuum victum quaesivit : et ideo a Sanctis quaestuaria vocatur. I ad Corinth. IV, 11 et 12: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus,et colaphis caedimur, et instabiles sumus; et laboramus operantes manibus nostris. Non enim recognoverunt, quod propter nos assumpsit istam pauperta- tem, ut mundi doceret contemptum, et
divitias quaerere spirituales. II ad Corinth.
viii, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
" Frater Jacobi. "
Frater dicitur hic non uterinos, sed consobrinus : quia fuerunt isti filii Mariae, Alphaei filiae: Jacobus minor, et Judas Thaddaeus, et Simon Cananaeus sive Zelotes.
" Nonne et sorores, "
Non uterinae, sed beatae Virginis sorores, hic in loco isto natae, " nobiscum sunt? " inter nos conversatae, in quibus nihil est tantae sapientiae, et nihil tantae virtutis.
" Et scandalizabantur in illo. "
Hoc est, occasionem offendiculi et casus sumpserant in illo. Luc. II, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Isa. viii, 14 et 15 : Et erit vobis... in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel: in laquem et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Matth. XI, 6 : Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me." Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Et non poterat ibi virtutem ullam
facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.
Et mirabatur propter incredulitatem eorum. "
" Et dicebat illis Jesus, " rationem reddens de hujusmodi scandalo, quae a consuetudine hominum mala accipitur.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, qualiter Propheta inter suos sine honore consuevit esse : qualiter hoc ipsum impedimentum fuit salutis suorum : et qualiter tandem undique Dominus suam salutem ingessit.
Dicit igitur : " Quia non est Propheta, " qui tamen ex spiratione accepta, potens est in opere et sermone, sicut dicitur, Luc. XXIV, 19.
" Sine honore, " reverentiae sibi propter Dei dona, quae in ipso sunt, exhibendo. Esther, VI, 9: Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. Psal. xx, 6 : Gloriam et magnum decorem impones super eum.
" Nisi in patria sua, " in qua scitur quod principia ejus humilia sunt: et Dei dona in ipso non considerantur.
" Et in cognatione sua, " quae eum sibi similem esse existimat, " et in domo sua " ex qua secundum carnem processit. Unde Hilarius ; " Inhonoratur Do" minus a suis, quamquam et docendi " prudentia, et operandi virtus, ad ad-" mirationem moveat. Joseph in patria " sua affligitur a fratribus, in aegypto ab " extraneis sublimatur . " Numer. XII, 1 : Locuta est Maria et Aaron contra Moysem propter uxorem ejus aethiopissam. Et, Numer. XVI, 1 et 2, Core, et Dathan, et Abiron et alii quidam, et Levitae contra Aaron et Moysen surrexerunt. Genes. XII, 1, Abraham in Chaldaea affligitur : et ideo dicitur ei: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Matth. x, 36, dicitur: Inimici hominis, domestici ejus. ''Sic ergo quasi in omnibus est, quod is in quo Dei dona sunt, a suis despicitur, et ab extraneis honoratur. Sic et Salvator a Judaeis abjicitur, et a Gentibus adoratur,
" Et non poterat, "
Non de impotentia, sed de inconvenientia : non enim conveniens fuit margaritas spargere ante porcos. " Virtutem ullam facere, " quia ea quae fecit irridebant, et contrariae virtuti daemonis attribuebant. " Nisi paucos, " devotos et fideles, " impositis manibus " deificis, " curavit " ab infirmitatibus suis. Matth. IX, 18 : Impone manum tuam super eam, et vivet. Marci, XVI, 16 : Super aegros manus imponent, et bene habebunt." Et mirabatur propter incredulitatem eorum. "
Beda : " Non quasi de improviso, sed " mirandum ostendit: quia nec Prophe-" tis credunt, nec ipsi quem praesentem " cernebant. " Ideo dicitur, Eccli. XI, 2 : Non spernas hominem in visu suo, hoc est, propter hoc quod humilia vides in ipso. Brevis enim in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus ejus: quia si aliquis mel contemnat, ideo quod brevissima et indecora apis inter volatilia illud fructificat, ille stultus reputatur.
" Et circuibat castella in circuitu, docens. "
Antipophora est. Posset enim aliquis dicere quod Christus aliquid omisisset de contingentibus circa suos, et quod ideo erant increduli: et ideo obviat dicens, quod nihil omisit : quia frequenter " circuibat castella, " non tantum civitates habitationis eorum undique In circuitu provinciae., " docens, " et doctrinam per miracula et exempla confirmans. Matth. IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni. Psah
XXVI, 6 : Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis,
" Et vocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum Immundorum. "
Hic incipit pars secunda : in qua declaratio famae potestatis Leonis per ministrorum missionem ostenditur.
Et habet quatuor paragraphos : in quorum primo significat missorum potestatem et auctoritatem. In secundo, tangit eorumdem per observantias institutionem. In tertio, innuit non recipientium eos condemnationem. In quarto autem, missorum per ministerium suum tangit fructum et utilitatem.
In primo horum facit tria: ostendit enim hanc missionem esse missionis apostolicae principium : et ostendit mutuae societatis eorum solatium : et confert eis contra impedimentum diaboli (alias, diabolicae potestatis) sancti Spiritus adjutorium.
De primo dicit: " Et vocavit duodecim, " in unum cor, et in unam fidem, et in unam animam, et in unam veritatem praedicandam. Ad Ephes, IV, 3 : Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Duodecim autem convocavit: quia isti hierarchae erant, et ordinatores aliorum. Unde, Luc. x, 1, dicitur, quod designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Sed illi mittebantur ut Presbyteri: duodecim autem ut Episcopi et majores Praelati.
" Et coepit eos mittere, "
Hoc est, prima missione misit eos, quando dixit, Matth, x, 5 et 6 : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Haec enim fuit prima missio, in quam mittere coepit. Post resurrectionem autem misit ad Gentes. Et haec fuit ultima et completa missio ad praedicandum, quando dixit, Marc, xvi, 15 : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.
Coepit autem mittere " binos, " quia caritas minus quam inter duos haberi non potest. Et quia adhuc infirmi erant,, ut haberent mutuae societatis solatium. Proverb, xviii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle, iv, 9 et 10 : Melius est duos esse simul quam unum : habent enim emolumentum societatis suae. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Quando autem perfecti erant in spiritu post Resurrectionem, et Ascensionem, et Spiritus sancti perceptionem, misit eos simpliciter sive binos, sive solos, quia tunc erant Spiritu sancto solidati. Sic ergo misit, ut ex missione haberent auctoritatem. Luc. x, 3 : Ite, ecce ego mitto vos. Matth, x, 16 : Ecce ego mitto vos. Isa. vi, 8 : Ecce ego, mitte me. Jerem, i, 7 : Ad omnia quae mittam te, ibis: ei universa quaecumque mandavero tibi, loqueris ad eos.
" Et dabat illis potestatem spirituum immundorum, "
Hoc est, dabat illis potestatem Spiritus sancti : quia potestate possent compescere spiritus immundos, nec possent impedire audientes se a fidei receptione et sacramentorum. Et hanc potestatem exercet Ecclesia in suis exorcistis. Joan, xx, 22 et 23 : Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
Luc. ix, 1 : Dedit illis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
" Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona aes,
Sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. "
Secundus est paragraphus, In quo tangit ministrorum per observantias institutionem.
Tanguntur autem in hoc paragrapho duo, scilicet institutio pertinens ad viam, et institutio pertinens ad hospitium.
In primo dicit septem : quorum, primum est universaliter tollendorum in via prohibitivum, cum dicit: " Et praecepit eis, " in prima missione, " ne quid, " hoc est, aliquid praeter necessariorum, " tollerent in via, " ut tota sollicitudo eorum congregata converteretur ad evangelizandum. Tunc enim misit amatos, non odiosos ad fratres et oves, et semper apud se repositam habebant decimam, quae peregrinis debebatur,f sicut dicitur, Exod, xxii, 29. Sicut enim dicitur, Deuter, x, 18 : Dominus amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. Praeterea illi, ad quos tunc misit, a patribus instituti erant ad hospitalitatem : et ideo de necessariis nihil oportuit eos esse sollicitos. Matth, vi, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Psal. lxxvii, 19 et 20 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?. .. numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
" Nisi virgam tantem. "
Hoc est secundum, ubi concedi sustentant iurn accipiendi potestatem. Et videtur esse contrarium quod dicitur, Matth. x, 10, et Luc. IX, 3, ubi inhibet in via accipere baculum. Ad hoc dicendum quod ista institutio, quam super Matthaeum natavimus , non fuit nisi per primam missionem, in qua non odiosi erant Apostoli : et mittebantur ad eos qui hospitales erant, et apud se unam trium decimarum habebant semper repositam, per quam peregrinis recipiendis sufficiebant. Virga autem significabat tria, secundum tres actus ipsius. Sustentat enim lassum, dirigit regendum, et defendit et impugnat. Et quoad primos duos actus virga hic conceditur. Quia per virgam secundum quod sustentat lassum, potestas Intelligitur accipiendi ea quae ad sustentationem pertinent necessitatis, ab his quibus evangelizatur : unde,Matth. x, 10, dicit, quod dignus est operarius cibo suo. Et, Luc. x, 7 : Edentes et bibentes quae apud illos sunt. Ad Galat. VI, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis, I ad Corinth. IX, 14 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Hoc igitur significat virga sustentationis lassi Virga autem dirigit regendum, sicut dicitur in Psalmo xliv, 7 et 8 : Virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Exod. IV, 17 : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. Et hoc modo iterum hic conceditur virga. Tertius usus est virgae percussionis et defensionis : et quia Apostoli non erant odiosi, nemo eos in hac missione impugnavit : et ideo virga in hoc usu interdicitur . Isa. XIV, 5 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. I ad Timoth. III, 2 et 3, inter caetera quae de episcopo dicuntur, dicitur, quod oportet eum non esse percussorem. ''Sic igitur virga hic interdicitur.
" Non peram. "
Tertium est quod interdicitur. Pera autem significat gestatorium oneris saeculi, sicut dicit Glossa. Et hoc est, quando Evangelium convertitur in quaestum, sicut faciunt quaestuarii. I ad Timoth. VI, 5: Existimantium quaestum esse pietatem. Sapient. xv, 12 : aestimantes vitam hominum compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque, etiam ex malo acquirere. Hanc peram portant, qui cum Giezi vendunt sacramenta et gratias, vel emere intendunt cum Simone et iasone . Sic ergo pera, Evangelici quaestus reservatorium, interdicitur.
" Non panem. "
Hoc est quartum. Hujus jam assignata est ratio : quia panem sibi debitum in omni loco invenerunt paratum in prima missione in repositione decimae, qui pauperibus debebatur. Unde, Matth. XVI, 8 et seq. : Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia paries non habetis ? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore. Genes. xlviii, 15 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Tamen Glossa dicit quod in pane prohibet delicias. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, ei praebebit delicias regibus.
" Neque in zona aes, "
Ad emendum viaticum. Et tunc videtur esse contrarium quod dicit, Joan. IV, 8, ubi dicit quod discipuli abierunt in civitatem ut cibos emerent. Sic ergo Dominus portabat aes quo emebantur necessaria : et tunc etiam debuit illud concedere Apostolis. Adhuc autem, Joan. XII, 6, dicitur de Juda Iscariote, quia fur erat et loculos habens, ea quae mittebantur portabat. Videtur ergo, quod et Apostoli exemplo Domini ista portare debuerant. Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ad hoc dicendum, quod numquam prohibuit Dominus simpliciter ne aes in zonis portaretur : sed prohibet eis (alias, aeris) sollicitudinem, ubi aes non est necessarium : apud amicos autem hospitales, et eis qui habent apud se unde tenebantur ex lege recipere, non erat aes necessarium, et ideo ibi prohibet : et ad. tales in prima missione Apostoli mittebantur, et ideo in illa missione prohibuit. Luc. xxii, 35 et 36 : Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Sacculus autem idem signat apud Lucam, quod in zonis aes apud Marcum.
Ad id ergo quod objicitur de Domino : Dicendum, quod cibos emi fecit in civitate Samaritanorum, qui peregrinos Judaeos non receperunt : quia ibi erat aes necessarium, et ideo patet quod non est instantia : quia in ista missione interdixit Apostolis, ne intrarent in civitates Samaritanorum. Ad aliud dicendum, quod jam Dominus cum discipulis factus fuerat odiosus, propter veritatis praedicationem : et ideo cogebatur recipere quae amici mittebant, ut necessaria emerentur : et hoc in tali casu etiam non interdixit Apostolis. Unde, Luc. xxii, 36 : Et nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicamsuam, et emat gladium. Nec hoc est contra Christi exemplum, vel verbum,
" Sed calceatos sandaliis. "
Sextum est. Et videtur esse contrar ad id quod dicitur, Matth. x, 10, et Luc. x, 4, ubi prohibentur calceamenta. Sed ad hoc dicendum, quod sandalium non est calceamentum, sed solea, qua sola planta ab attritione vel punctione spinarum, vel aliarum acutarum rerum obviantium in via defenditur : ne laeso pede iter evangelizantis impediatur. Per calceamentum autem superfluus cultus intelligitur calceorum : et ideo non est contrarium. In terra enim calida sufficit usus solearum, et in terra glacialibus frigoribus constricta non interdicitur usus calceorum et caligarum. Act. XII, 8 : Praecingere, et calceo te caligas tuas. Hinc inolevit usus, quod Episcopi utuntur sandaliis. Cantic. VII, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. Ad Ephes. vi, 15 : Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
" Et ne induerentur duabus tunicis. "
Duae tunicae sunt duae induviae tunicarum, quarum altera est ad necessitatem, et altera ad decorem : et idem est ac si dicat: Non habeatis mutatoria vestimentorum : quia et Dominus quinque genera vestium legitur habuisse , sed quia omnes erant necessariae, ideo omnes pro unica tunica computantur : et ideo dicit Glossa : " Nec unam induti, aliam in futuro reservent : " quia hoc esset superfluum, et esset habere mutatoria vestimentorum : et ideo addit Glossa : "Non quod una tunica in Iocis glacialibus contenti esse debeamus. " De talibus enim superfluis dicit Jacobus, v, 2 et 3 : Vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum,et argentum vestrum aeruginavit : etaerugo eorum in testimonium vobis erit, ei manducabit carnes vestras sicut ignis.
" Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde. "
Tangit hic inviolabilis hospitii institutionem. Et est tantum una institutio, quod scilicet per domos non discurrant : quia hoc signum esset animi vagabundi, et instabilitatis, sicut dicitur,Proverb. vii, 10 et seq., de muliere garrula, et vaga, quae quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, etc. II ad Timoth.III, 5 et 6 : Et hos devita : ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, etc. Jerem. XIV, 10 : Populus hic dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. Utile enim est ut doctor veritatis, et pastor animarum, locum habeat notum, in quo ab omnibus certissime possit requiri. Tamen quamvis honestum praecipiat eligere locum, et hospitem, tamen contributionem pro expensis ab aliis faciendam non interdicit. Unde Apostolus laudat Philippenses, ad Philip. IV, 16, et seq., quia tales filii mittebant contributiones, dicens : Quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia, quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia, ei abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
" Et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, ex- cutite pulverem de pedibus vestris in. testimonium illis. "
Tangit hic poenam non recipientium praedicatores salutis.
Dicit ergo : " Quicumque non receperint vos, " hospitio, " nec audierint vos, " id est, audire noluerint verbum salutis a vobis, " exeuntes inde, " de domibus et civitatibus illorum, " excutite pulverem, " qui significat laborem vestri itineris susceptum pro salute illorum, " de pedibus vestris. " Quod erit signum, quod animas vestras liberastis, faciendo quod in vobis est, nec effugistis laborem, ut illi salvarentur.
" Intestimonium illis, " ne injuste condemnentur, qui salutem sibi oblatam recipere noluerunt. Unde, Matth. x, 15, additur : Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati , quoad hoc, quod perfectae gratiae praedicatores ad illos non sunt missi Sic pulverem pedem excussit Paulus, Act. xx, 26 et 27, quando dixit: Mundus sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Sic dicit Dominus, Ezechiel. III, 18 et 19 : Si, dicente me ad impium : Morte morieris, etc. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non conversus fuerit ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate morietur : tu autem animam tuam liberasti.''
Haec igitur est expositio litteralis. Alias autem expositiones in Matthaeo et in Luca aliquis requirere poterit .
" Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent :
Et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. "
Tangitur hic istius legationis fructus et utilitas.
Tanguntur autem hic quatuor, scilicet, doctrina in verbo, quam notat quando dicit : " Et exeuntes " de praesentia contemplationis vultus Domini. Isa. xxx, 22 : Egredere, dices ei. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis.
" Praedicabant, " verbo doctrinae. Proverb. v, 16 : In plateis aquas tuas divide. Matth. XXVIII, 19 : Docete omnes gentes. Praedicabant autem, " ut poenitentiam agerent, " quia sic etiam Christi praedicatio et Joannis Baptistae incipiebat, Matth. IV, 17 : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum coelorum . Poenitentia enim tabula est, per quam evadunt naufragium passi : et est prima virtus ejus, qui a peccatis recedere intendit. Act. III, 19 : Poenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra.
" Et daemonia multa ejiciebant. "
Secunda utilitas est in compesoendo vim daemonis per exorcismos factos in nomine Christi. Luc. x, 17 : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Dicit autem " multa, " quia infra Apostoli dicent , quod quemdam ejicere non poterant, propter fidei suae parvitatem : quem tamen Christus ejecit in oratione et jejunio.
" Et ungebant oleo "
Sacrato et infirmorum," multos aegros, " Et haec est tertia utilitas, quae est dispensatio sacramentorum : et ab hinc intelligitur institutum sacramentum extremae unctionis. Jacob. v, 14 et 15 : Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : ei oratio fidei salvabit infirmum. Psal. lxxxviii, 21 et 23 : Oleo sancto meo unxi eum.... Nihil proficiet inimicus in eo.
" Et sanabant. "
Quarta utilitas in effectu sacramentorum. Sanabantur autem et in anima, et in corpore. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas.
Hoc est igitur quod dicit de institutione suorum legatorum.
" Et audivit rex Herodes, manifestum enim factum est nomen ejus : et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea virtutes operanturin illo.
Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex Prophetis.
Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. "
Hoc est quartum, quod est de celebritate famae gratiae Christi : in quo per accidens inducitur de decollatione Joan-.
nis Baptistae.
Habet autem haec pars duas partes : in quarum prima tangitur famae Christi celebritas : in secunda autem, Herodis interficiendo Joannem ferocitas, ibi, v. 17 : " Ipse enim Herodes. "
In prima harum tanguntur quinque : quorum primum est famae Christi celebritas : secundum est opinionis Herodis falsitas : tertium est dicentium Christum esse Eliam probabilitas : quartum est dicentium Christum esse Prophetam quaedam opinata veritas : quintum et ultimum, erroris Herodis obstinata caecitas. Et haec per ordinem in littera continentur.
Dicit igitur : " Et audivit, " exeuntibus Apostolis, et ubique odorem suavitatis . diffundentibus, " rex Herodes. " II ad Corinth. ii, 15 : Christi bonus odorsumus Deo, et in iis qui salvi fiunt, et in
iis qui pereunt. Et, ibidem, v. 14 : Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Sic ergo etiam ad Herodem odor gratiae Christi pervenit.
" Mani festum enim, factum est, " omnibus, " nomen ejus, " quod invocabatur ab Apostolis, quod invocatum sanitates conferebat aegrotis. Act. IV, 12 : Non aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Ad Philip. ii, 9 et 10 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum.
" Et dicebat, "
Herodes scilicet falsa opinione deceptus, " quia Joannes Baptista resurrexit. " Audierat enim a Judaeis de resurrectione mortuorum : et quod resurgentes fortioris sunt virtutis, quam adhuc animaliter viventes.
" Resurrexit a mortuis , " qui tantae fuit virtutis, quod Christus credi potuisset, " Et propterea, " quia corpora resurgentium, et ipsi resurgentes majorum sunt virtutum, " virtutes, " immortalis vitae, " operantur, " ad facturam miraculorum, " in illo, " in Joanne resurgente. Unde Beda : " Bene sentit de re" surrectione, quod scilicet majoris po-" tentiae sunt futuri post resurrectio-" nem. " Et ideo quamvis Joannes ante mortem signum fecerit nullum, sicut dicitur, Joan. x, 41, tamen quia virtutes resurgentium sunt majores et validiores quam mortaliter et animaliter viventium, putabat quod virtutes Joannis resurgentis modo operarentur in Joanne ad operationem miraculorum. .
" Alii autem, "
Quidam, " dicebant, " probabilius di- oentes : " Quia Elias est, " Hic enim Elias tantae fuit virtutis, ut et mortuum suscitaret , ''et ut ignem de coelo deponeret . Tamen et isti minus quam veram esset dicebant.
" Alii vero, "
Sapientiam quae non humano modo acquisita fuit considerantes, " dicebant : Quia Propheta est, " in lege promissus . " Quasi unus, " per inspirationem divinam habens sapientiam " ex Prophetis. " Joan. VI, 14 : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Luc. XXIV, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Isti ergo minus quam in veritate .esset, dicebant.
" Quo audito Herodes, "
De diversis hominum fallacibus opinionibus, " ait, " in falsa sua opinione perdurans : " Quem ego, " tunc infirmum, " decollavi Joannem. " Et confitetur suum scelus in gloriam suae turpitudinis. Proverb. II, 14 : Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Psal. LI, 3 : Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
" Hic, " Joannes devicta morte et mortis infirmitate, " a mortuis resurrexit : " et ideo nunc tam validae est virtutis, quod signa super vires hominum existentia operator.
" Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam..
Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poterat.
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. "
Hic incidenter tangit historiam de de- collatione Joannis Baptistae : quae quidem historia secundum veritatem non est evangelica, cum non sit de Christo : sed quia in Christi nomine fecit quae fecit, ideo in Evangelio historia haec describitur.
Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangitur causa decollationis ejus : in secunda, modus : et in tertia, sepultura.
In causa decollationis adhuc tria continentur, scilicet, causa in communi, et causa in speciali, et machinatio Herodiadis in mortem Joannis, quae potisssima fuit causarum.
De primo dicit : " Ipse enim Herodes, " qui versipellis interpretatur, qui pium se tinxit cum crudelissimus esset. Luc. xiii, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, ei tertia die consummor : unde sicut sitivit sanguinem Joannis, ut sine reprehensione viveret in consueto contubernio : sic adhuc timeris a Christo reprehendi, Christum occidere quaerebat. Luc. xiii, 31 : Exiet vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
Hic ergo Herodes, filius ejus qui pueros interfecit, " misit " ministros sceleris sui, " ac tenuit " captivum " Joannem " innocentem, " et vinxit eum in carcere, " ut se probaret malitiae paternae imitatorem : et hoc fecit, " propter Herodiadem " adulteram, et inoestam, et scortatrioem, " uxorem Philippi fratris sui, " hoc est, Herodis, qui Philippus tetrarcha fuit Ituraeae ei Trachonitidis regionis, sicut dicitur, Luc. III, 1.
" Quia eam, " adhuc vivente Philippo, " duxerat " Herodes : quia secundum legem erat morte plectendum crimen. Deuter. xxii, 22 : Si dormierit vir cum uxore, alterius, uterque morietur. Post mortem quidem fratris potuisset duxisse, ut semen fratri defuncto suscitaret, sicut dicituiyDeuter, xxv,5. Glossa autem marginalis tangit historiam qualiter hoc accidit, dicens : " Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis, sub quo passus est Dominus : et duxisse uxorem Herodiadem, filiam Aretae Regis : et postea Arctam ortis simultatibus, filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi, in dolorem ipsius copulasse. Et quia hoc arguit Joannes, vinctus fuit. "
" Dicebat enim Joannes. "
Et tangit causam in speciali: " Non licet tibi habere uxorem " alterius : et multo minus tibi licet habere uxorem " fratris tui : " quia Herodes, ut magis acceptus esset Judaeis, et regnare posset super eos, legem acceperat Judaeorum. Malach. ii, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, hoc est, matrimonium, et habuit filiam dei alieni : quia Herodias gentilis fuit. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum ei discipulum de tabernaculis Jacob, Unde sicut Elias arguit Achab per Jezabel, et ideo Jezabel insidiabatur Eliae : ita Joannes arguit Herodem de Herodiale, et ideo Herodias insidiabatur Joanni.