CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Si igitur sit vapor humidus calidus valde, tunc erit ille vapor rarus valde ascendens usque ad regionem frigoris. Cum autem sit rarus, frigus circumstans in loco penetrabit in profundum ejus undique, eo quod rarum in omnibus partibus dat ingressum frigori. Cum ergo ingreditur frigus, et simul egreditur calor, frigus incipit convertere et coarctare et inspissare conversas partes vaporis : et quia forte est frigus, incipit velociter pars fluere ad partem : et quia frigus est valde dominans, constringit aquam conversam, et generat inde grandinem magnam vel parvam, secundum quod est frigus magnum vel minus potens super ipsum vaporem.
Hujus signa sunt duo : quorum unum est, quod grando non cadit nisi in temporibus calidis, et praecipue in vere et tempore fructuum, id est, in autumno : quoniam tunc incipit calor urens adunans et exsiccans, multum accendens vaporem, et alte elevans ipsum in medium frigus : et ex hoc vapor rarus undique circumpositus frigore, dat ingressum frigori, et fortissime constringitur : sicut aqua calefacta exposita sub dio in hyeme, plus congelatur quam frigida in eodem loco posita : eo quod aqua calida magis rara, magis dedit ingressum frigori. Aliud signum est, quod grando non est directe rotunda, sed quasi in forma lentis, circumposita vel circumsepta guttis congelatis. Hoc enim accidit, quia cum vapor esset expansus in latum, frigus contrahens magis contraxit de materia a late- ribus quam a superiori vel inferiori parte. Et cum esset magnum frigus, congelavit partem antequam alia flueret ad ipsam : et ideo conversa confluens ad ipsam, adhaesit ei sicut gutta congelata. Si autem grando quandoque invenitur rotunda, hoc est per accidens : quia calor regionis aeris inferioris per quem transit, in casu suo resecat partes praeminentes et rotundas facit. Et eadem de causa etiam semper est liquescens, et non sicca, scilicet quia quando cadit a regione frigoris, transit per inferiorem aerem, quae regio ex reverberatione radiorum a terra et aqua et ex permixtione vaporum est temperato calida : et ideo ex motu et illius aeris caliditate liquescit extrinsecus, et invenitur cadens liquida.