In praecedenti Psalmo petiit David ut deduceretur in via justitiae propter inimicos; hic autem ut lapsus reparetur. Et videtur hic Psalmus exprimere affectus hominis, qui pro peccatis castigatus, et in manibus inimicorum datus, poenitentia peracta liberationem obtinuit: et ideo hic est primus Psalmus septem poenitentialium. Qui septem sunt propter septem dona sancti spiritus, per quem quis poenitet: et omnes incipiunt a luctu, et terminantur in laetitiam: quia per planctum poenitentiae pervenitur ad regnum gloriae: Matth. 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Titulus talis est, in finem Psalmi David pro octava. Hieronymus transtulit, victori in Psalmis super octava canticum David. De isto titulo restat videre, quid sibi velit hoc quod dicitur pro octava. Nam caetera exposita sunt. Sciendum ergo, quod tituli ab esdra facti sunt partim secundum ea quae tunc agebantur, et partim secundum ea quae contigerunt.
Habetur enim in historia Levit. 23, quod in mense septimo Judaei faciebant festum tabernaculorum septem diebus, et octavus dies inter omnes erat celeberrimus: erat enim dies coetus atque collectae, quae fiebant pro necessariis ad cultum divinum et pauperibus. Et forte David fecit hunc Psalmum in ista solemnitate, et dicebatur in octavo die. Pertinet autem festum istud ad mysterium: quia per octo significatur resurrectio, quando colligentur omnes a quatuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli, Matth. 13. Vel dicitur octava propter quorumdam falsam opinionem qui dicebant quod post septem millia annorum futura esset resurrectio, domino ad judicium veniente. Sed nulli hoc tempus notum existit: Act. 1: non est vestrum nosse tempora vel momenta etc.. Matth. 24: de die autem illa et hora nemo scit; neque Angeli caelorum; nisi pater solus unde alia ratio est, quare per octavam designatur resurrectio: quia in praesenti saeculo duplex vita est. Una qua vacat homo rebus corporalibus, alia spiritualibus. Prima vita significatur per quaternarium, quia est numerus corporum, ut etiam dicit Plato, quia per ipsum significantur dimensiones. In solidis namque primus numerus corporalis est pyramis ut tradit boetius in arith. Sua. Cum igitur pyramis illa sit prima, quae triangula basi in altitudinem se tollit, sequitur quod quaternarius sit primus numerus solidus; ut V. G. Si posito triangulo super tres angulos erigantur lineae, et ad unum medium punctum vertices jungantur, fit pyramis; cujus basis est unum triangulum; latera vero triangula. Secunda vero vita quae spiritualis est, significatur per ternarium: nam in planis figuris ternarius primus numerus superficialis existit. Et idem boetius in eodem libro dicit.
Est enim primo superficies triangularis omni prorsus crassitudine carens. Septenario, quod ex hujusmodi quaternario et ternario constituitur, succedit octava, resurrectio corporum scilicet et animarum.
In Glossa tamen alia ratio assignatur, ut dicatur quod ad corpus pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et quatuor afficitur qualitatibus, scilicet sicca et humida, calida et frigida; et quatuor temporibus administratur: vere, aestate, autumno, et hyeme. Ad animam vero pertinet ternarius propter tres vires animae, scilicet rationabilem, irascibilem et concupiscibilem. Peracta vero utraque vita, scilicet corporali et spirituali, quasi septenario numero transacto, veniet dies judicii, et suis unicuique pro meriti jus reddetur. Vel ideo per octavam significatur resurrectio, quia octava aetate erit. Nam prima aetas currit ab Adam usque ad Noe. Secunda a Noe usque ad Abraham. Tertia ab Abraham usque ad David. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quinta a transmigratione Babylonis usque ad christum. Sexta a christo usque ad finem mundi. Currunt simul sexta et septima aetas, scilicet quiescentium et laborantium, et post has erit octava aetas resurgentium.
Dividitur autem Psalmus iste in tres partes. Primo enim ponitur poenitentia; secundo poenitentiae fletus, ibi, laboravi etc.. Tertio utriusque fructus, ibi, discedite. Sed homo existens in peccato tria incommoda patitur, a quibus petit liberari. Primum est perversitas actus; secundum est vulneratio naturae et debilitas; tertium reatus poenae imminens. Primo ergo petit liberari a primo; et ideo dicit, domine ne in furore etc.. Secundo contra secundum; et ideo addidit orans, miserere mei etc.. Tertio contra tertium; et ideo subjungit, sed tu domine etc.. Dicit ergo: domine, ne in furore tuo. A malis actibus liberat aliquis aliquem arguendo verbis, et corripiendo poenis: et utrumque facit deus. Sed argutio quandoque fit ad emendationem: et hoc est, in misericordia Ps. 140: corripiet me justus etc..
Quandoque ad condemnationem; et hoc est irae; et ideo dicit, domine, arguas me, sed non in furore, quia hoc est vindictae, et hoc fiet in judicio, quando dicet Matth. 25: discedite a me maledicti etc.. Esurivi enim etc.. Isa. 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum etc.. Modo autem arguit, sed non in furore; quia ad emendandum arguit, et non ad condemnandum: et hoc petit iste cum dicit, neque in ira tua corripies me: quasi dicat, corripe me, sed non in ira vel in furore, sed per flagella temporalia. Augustinus: hic ure, hic seca, hic non parcas, ut in aeternum parcas. Hier. 10: corripe me, verumtamen in judicio.