Tertio quaerebatur utrum ille qui rem alienam consumpsit teneatur ad restitutionem.
Et videtur quod non.
Quia ille cuius res fuerat, non habet actionem in consumptorem; intellige, si ius habet casum in praescriptione.
Contra, iste mala fide possedit alienum quod consumpsit.
Respondeo. Dicendum, quod tenetur. Cuius ratio est, quia quilibet tenetur ad faciendum iustitiam alteri. Consistit autem iustitia in quadam aequalitate; unde nisi reintegretur aequalitas, non potest aliquis esse iustus.
Inaequalitas autem fuit quod consumpsit rem non suam; et ideo oportet quod reddat.
Ad primum ergo dicendum, quod licet non habeat actionem in eum qui consumpsit secundum ius civile, habet tamen secundum ius divinum, cuius finis est salus animarum; et ideo repugnat.