IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT VIII JOANNIS

ENARRATIO.

" Jesus autem perrexit in montem Oliveti.

Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum : et sedens docebat eos. "

Hic incipit pars quae est de illuminationis causa per Verbum.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur illuminationis documentum : in secunda, doctrinae illius confirmatio per miraculum, et haec incipit in sequenti capitulo.

Hoc autem capitulum in duas partes dividitur. In prima ostenditur illuminatio ad judicium : in secunda illuminatio ad veritatis et fidei intellectum, ibi, v. 12 : " Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. "

55. Et non cognovistis eum, ego autem novi eum : et si dixero quia non scio eum, ero similit vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

56. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gravisus est.

57. Dixerunt ergo Judaei ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?

58. Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

59. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Prima harum dividitur in quatuor : in quorum primo proponitur commune illuminationis beneficium : in secundo, contra lucem machinatio insidiantium, ibi, v. 3 : " Adducunt autem Scribae, etc. " In tertio, confutatio malitiae per sapientiae responsum, ibi, v. 6 : " Jesus autem inclinans se deorsum. " In quarto autem, in judicio impenditur liberationis beneficium, ibi, v. 10 : " Erigens autem se Jesus, dixit ei. "

Adhuc autem, in primo horum quatuor dicuntur, scilicet, contemplationis et quietis in misericordia instructio, ad docendum fervoris diligens intentio, audientium devotio, et doctrinae promulgatio.

Secundum autem litteram sciendum est et notandum, quod haec historia a graeco translata non invenitur, nec a Commentatoribus graecis exposita est : nec Chrysostomus, qui praecipuus est inter Expositores graecos hanc historiam exposuit. Et sic capitulum incipit: " Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. " Cujus rationem translator commenti dicit esse, quod haec historia apud Graecos non est in canone,

sed interposita : sicut Danieli apposita est historia de Susanna et idolo Belis. Et videtur potius confictum arte hominis quod hic dicitur, quam quod factum sit divinum. Alii autem dicunt, quod licet a Joanne haec historia primo isti lihro non fuerit inserta, tamen postea ab ipso Joanne libro fuit addita : et ideo quidam libri habent eam, et quidam non habent eam. Et nos istis consentientes exponemus eam secundum praeinductam divisionem. Dicit ergo :

" Jesus autem perrexit, etc. "

" Jesus autem, " ut auctor salutis contentioni locum dans. Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae. Et ideo Dominus, cum dissentirent inter se, cessit, et dedit locum. Poeta :

Dum furor in cursu est, currenti cede furori.

Et ideo tunc a furore contentiosorum se subducens, " perrexit in montem Oliveti, " propter duas causas mysticas, et unam litteralem. Una causarum mysticarum fuit, quod per hoc ostendere voluit, quod fuit unctus oleo laetitiae prae participibus suis : et ideo in montem unctionis perrexit. Isaiae, lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Psal. xlix, 8 : Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

Alia ratio mystica fuit, quod misericordiae visceribus abundabat in hominum miseriam sublevandam. Eccle. IX, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat.

Tertia causa litteralis fuit, quia exivit in Bethaniam gratia hospitalitatis : quia alibi veritatem docens, hospitari non poterat: et ideo hospitium quaerere extra civitatem oportebat. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Haec ergo est causa quare in sero perrexit in montem Oliveti. Luc. XXI, 37 : Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti. Zachar. XIV, 14 : Stabunt pedes ejus in die illa supra montem Olivarum. Marc. XI, 1 : Ei cum appropinquarent Ierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum.

" Et diluculo iterum venit in templum, "

Quia dum in nocte quieti et contemplationi vacaverat, in die iterum praedicationi et doctrinae intendebat. Psal. xli, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Et ideo summo mane praevenit alios ad doctrinam. Sapient. VI, 14 : Praeoccupat., scilicet sapientia, qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Proverb. VIII, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Matth. xx, 1 : Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Osee, VI, 3 : Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.

" Et omnis populus venit ad eum. "

Tangitur audientium devotio : quia summo mane concorditer ad eum venerunt. Isa. II, 2 : Fluent ad eum omnes Gentes. Luc. XXI, 38 : Et omnis populus manicabat ad eum, hoc est, mane praeoccupabat in templo audire eum.

" Et sedens docebat eos, " quia docentis est sedere, praedicantis autem stare. Sessio autem significabat tranquillitates residentis cordis, a quo quiescente doctrina procedat. Praedicator autem ut concionator stat, ut remotius audiatur. Matth. v, 1 et seq. : Cum sedisset,... docebat eos, dicens : Beati pauperes, etc. Luc. II, 46 : Invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum. II Regum, xxiii, 8 : Sedens in cathedra sapientissi-

mus princeps inter tres, sicut veritas sedet in medio legis et prophetiae. Et ideo Matth. xvii, 3, et Luc. IX, 30, apparuerunt cum eo in monte Moyses et Elias.

Sic ergo tranquille doctrinam promulgavit.

" Adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio,

Et dixerunt ei : Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio.

In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?

Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. "

Hic ponitur contra lucem insidiantium machinatio.

Et in hac parte quinque dicuntur. Primo enim dicitur mulieris accusandae in medio statutio : secundo, reae mulieris accusatio : tertio, accusationis per legem allegatam confirmatio : quarto, judicii a Domino expetitio : quinto et ultimo, malitiosa eorum intentio.

Dicit ergo : " Adducunt autem, " ista opportunitate, " Scribae, " qui praesumebant de sapientia, ut contra allegata eliderent, " et Pharisaei, " qui de religione gloriabantur, ne aliquid contra praesentantes eam excipere possit. Matth. xxiii, 27 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae. Scribae autem doctores legis, quasi principes in populo illo fuerunt. Et sic probaverunt quod supra, VII, 48, dixerunt : " Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis ? Augustinus : " Attende qualiter ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. Scribae enim erant scientes in lege, Pharisaei praetendebant bonitatem, cum eam non haberent. Hi insidiantur Christo :

quia hi sunt qui maxime persequuntur. Hi invidentes scientiae illius : hi autem bonitati. " v Mulierem. " Bene mulierem : quia emollita concupiscentiis, illicita admisit.

" In adulterio deprehensam, " cui non unus suffecit, sed alterum superinduxit. Isa. lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum : dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus : dilexisti stratum eorum manu aperta. Eccli. xxiii, 32 et 33 : Mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio, peccavit: primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, etc.

" Et statuerunt eam in medio, " ut omnium ore damnaretur ad mortem. Eccli. LI, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret. Psal. cxvii, 12 : Circumdederunt me sicut apes, etc. Isti autem licet adulteram extrinsecus caperent, tamen interius adulteri fuerunt: nec adulterium punire desiderabant, sed Christum in sermone capere. Isa. lvii, 3 et 4 : Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

Tales ergo talem ut accusandam statuerunt in medio.

" Et dixerunt ei. "

Ecce adulterae accusatio.

" Magister. " Magistrum vocant, ut dicit Chrysostomus, cujus nolunt esse discipuli. Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, etc. Hoc etiam in dolo dixerunt.

" Haec mulier modo, " in recenti : et ideo sine scandalo factum ejus dissimulare non potest, quia nulla intercessit paenitentia : "in adulterio, " quod secundum locum tenet in paenis, ut dicit Hie-

ronymus, " deprehensa est, " vel confessione peccati, vel in judicio, vel convictione idonei testimonii, vel lege zelotypiae. His enim tribus modis et non aliis poterat deprehendi: per confessionem, quando peccati fuit evidens propalatio sive evidentia : per testes, quando peccatum quibusdam manifestum, sed communiter occultum : per legem zelotypiae, quando omnibus occultum, et de hac lege habetur, Numer. v, 29 et seq. Haec autem per facti evidentiam videtur deprehensa, quia aliter quaestio sequelis locum non haberet: quia mulier inficiari posset. Osee, II, 2 : Judicate matrem vestram, judicate : quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Ezechiel. XVI, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti.

" In lege autem Moyses mandavit nobis, etc. "

Ecce confirmatio accusationis per allegationem legis. Levit. xx, 10 : Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. Deuter. XXII, 22 : Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera.

" Hujusmodi lapidare. " Hoc autem non videntur dicere preinductae leges, sed simpliciter quod ambo moriantur. Ad hoc respondent quidam, quod amara mors est lapidatio: et quia scelus magnum est, ideo dicunt quod per mortem lapidatio intelligitur. Deuter. xxii, 23 et 24 : Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.

Et ab illa lege formabant accusationem.

" Tu ergo quid dicis ? "

Ecce judicii a Domino expetitio. Quaerunt autem dolose, sicut infra patebit. Proverb. I, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Sapient. II, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius operibus nostris. Et ideo sic formabant accusationem. Quod aut contra mansuetudinem et misericordiam damnandam diceret : et sic sibi contrarius esset, qui dixit, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Osee, VI, 6 : Misericordiam volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis, etc. Aut diceret liberandam : et sic diceret contra legis justitiam et contra Moysen. Et sic sicut transgressor, et discessionem a Moyse docens, contra justitiam accusaretur.

" Hoc autem dicebant tentantes eum. "

Hic ostenditur malitiosa eorum intentio.

" Ut possent eum accusare : " et non causa intelligendae justae sententiae, quia de justitia nihil curabant. Matth. xxii, 18 : Quid me tentatis, hypocritae ? Job, XIX, 3 : En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. De hoc enim nihil erubescebant, quod mala intentione suae tentationis Dominum opprimere nitebantur : ut accusabilem possent facere in judicio Pilati, quando caperetur ad mortem. Unde, Matth. XXVI, 59 et 60 : Summus autem sacerdos, et omne consilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum... Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent.

" Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. "

Hic ponitur confutatio malitiae per sapientiae responsum. Habet autem quinque paragraphos :

in quorum primo in humilitate discutere judices docet sententiam differendo, et non pronos esse ad judicandum : in secundo, qualis debeat esse criminis judex : in tertio, ad humilitatem se convertens, docet qualiter judices etiam post Sententiae dictationem, se debent discutere ante sententiae promulgationem : in quarto, jam hujus doctrina confutati judices, recedunt ab accusatione: in quinto et ultimo, ostenditur qualiter soli Jesu mulier relicta est ad condemnationem vel liberationem.

Dicit ergo : " Jesus autem inclinans se. " Augustinus : " Cum de duobus (scilicet veritate et mansuetudine) inimici insidiantis livore torqueretur malitia : sic juxta iter (in quo scandalum posuerunt) servavit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, justitiam ut cognitor secretorum. " Propter quod dicitur in Psalmo xliv, 5 : Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam : et deducet te mirabiliter dextera tua. Ita ut in nullius insidias caderet insidiantis inimici. Et hoc est quod facto ostendit.

" Jesus autem. " I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ezechiel. xviii, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? quia nolo mortem morientis, etc.

" Inclinans se, " a rigiditate inflexibilis justitiae. Psal. cxliii, 5 : Domine, inclina caelos tuos, et descende. Et condescende : quia rigorem justitiae rectitudinis caelestis oramus, sed ad liquidum tenere non possumus.

" Deorsum, " per nostrae infirmitatis experimentum. Ad Hebr. v, 8 : Didicit ex iis quae passus est obedientiam. Et, ad Hebr. IV, 15 : Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Inclinare autem se deorsum, est nos docere infirmitati terrenae condescendere.

" Digito scribebat in terra, " hoc est, aperto judicio infirmitates nostras characteribus manifestis declarabat : quia digitus judicium signat : terra autem infirmitatem, et scriptura fragilis conditionis characterem. Et in hoc accusantes docuit ut suae conditionis memores, ab alterius judicio et accusatione cessarent: et inter deliberandum ipse sententiam damnationis differret tamdiu, donec dilatam juste auferre posset, et sic peccatricem liberaret. Jerem. XXII, 29 et 30 : Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Ter dicit terra : pro terrena concupiscentia in muliere, et pro terrena praesumptione in accusatione, et pro terrena infirmitate in judice terreno: quae terra audire debet sermonem Domini : quia in ipsa terra scribenda est viri temerarii sterilitas, et quod in aeternum extrema infirmitate non prosperabitur : ut in ipsis terrae characteribus legat qualiter proximum judicare debeat. Et hoc manifestius est in translatione Septuaginta, quae sic habet : " Terra, terra, terra, absorbe hos viros abdicatos. " Ipsa enim infirmitas terrena absorbere debuit, non in natura, sed in praesumptione viros abdicatos, qui faciunt se judices scelerum, quorum similia committunt. Unde Hieronymus dicit, quod haec ad litteram Dominus Salvator in terra digito descripsit. Ambrosius autem dicit, quod quosdam descripsit apices, in quibus quilibet legere posset peccata sua.

Et si quaeritur, Qualiter tot apices tantae diversitatis peccatorum tot hominum ita breviter descripsit 1 Respondet, quod quosdam apices descripsit, qui in quodam numero finiti fuerunt, sed in conversione ad quemlibet, aliam et aliam habebant virtutem repraesentandi peccata singulorum : sicut vox Apostolorum una quidem fuit in ore vocantis et loquentis Apostoli, et tamen in comparatione ad aures audientium accepit virtutem lo-

quelae, quam ille intellexit qui audivit . Et sicut manna in se unius saporis fuit: et tamen comparatum ad desiderium comedentis, in cujus ore desideratum saporem accepit .

Dicunt autem alii, quod scripsit : " Terra terram accusat. " Et sic de praesumptione eos redarguit. Matth. VII, 1 : Nolite judicare, ut non iudicemini.

" Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus inillam lapidem mittat.

Et iterum se inclinans, scribebat in terra.

Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit Jesus solus, et mulier in medio stans. "

Hic ostendit qualis debeat esse judex criminis.

Dicit autem duo : necessitatem compellentem qua illud dixit, et ipsum dictum.

Dicit ergo : " Cum autem perseverarent, " in temeritate ad conscientiam propriam, propter inclinationem et scripturam Deum non reverentes, " erexit se, " rectitudinem quae in judice esse debet, statura corporis demonstrans. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus. " Et dixit eis, " verbo, quod facto demonstraverat per corporis erectionem : " Qui sine peccato est vestrum, " hoc est, sine peccato simili. Ad Roman, ii, I : Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas : in quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quae judicas. Matth. VII, 2 : In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini.

" Primus in illam lapidem mittat. " Deuter. XVII, 7 : Manus testium prima interficiet eum. Sapient. I, 1 : Diligite justitiam, qui judicatis terram.

Sed secundum hoc videtur quod crimina puniri non possint : quia nullus judex vel accusator vel testis invenitur qui sit sine peccato. Ad hoc autem dicendum, quod quamvis non sit homo sine peccato, tamen multi sunt qui sunt sine criminali peccato. Crimen enim est quod accusatione est dignum in judicio. II Paralip, VI, 36 : Non est homo qui non peccet. Psal. xiii, 2 et 3 : Non est justus, non est intelligens, aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Accusatione autem digna sunt quae fiunt cum injuria proximi, commoventia multitudinem : et sine talibus sunt multi.

Sed adhuc objicitur, quod secundum hanc solutionem, non debet esse judex qui est in crimine : quod non est verum, quia multi etiam Ecclesiastici judices sunt criminosi : et tamen non ejiciuntur a judicio. Ad hoc dici potest, quod existens in crimine notorio, et crimine simili ei quod condemnat in altero, non potest esse judex : quia scandalum est quod judicet judicandus. Et de illis dicitur, Matth. vii, 5 : Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Quando enim occultum est crimen, tunc ad minus sine scandalo judicat: quamvis, ut puto, non judicat sine peccato, nisi non possit alius haberi judex, et judicare sit necesse propter accusantium instantiam : tunc cum timore judex qui ex officio judicare tenetur, potest exhibere justitiam. Intelligitur autem ex sermone Domini, quod illi in simili peccato fuerunt : sicut illi qui, Daniel. XIII, 57, Susannam accusaverunt. Unde dixit Daniel : Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, hoc est consenserunt in coitum vobiscum. Isa. LVII, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et

fornicariae. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

" Et iterum se inclinans scribebat in terra. "

Per inclinationem iterum docens, quod judex ad seipsum inclinatus, per sui considerationem characteres Dei in terra scriptos, debet intueri ante sententiae prolationem, non quod odio personae, sed odio vitii sententiam proferat in eos, quos ut malefactores condemnat. Psal. .XVI, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat: oculi tui videant aequitates. Si enim considero vultum terrenae naturae, et considero characteres fragili conditione depictos, quos Deus ideo in eo descripsit, ut in ipsis legatur nostra fragilitas, et sic aeque alii ut nobis judicium proferamus : tunc oculi nostri vident aequitates : quia aequitas, ut dicit Chrysostomus, est justitia dulcedine misericordiae temperata. Psal. xlix. 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Jerem. II, 19 : Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Eccli. XXXVIII, 23 : Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum : Mihi heri, et tibi hodie.

" Audientes autem unus post unum exibant. "

Recessus impiorum a judicio per confutationem Domini. Quod autem dicitur : " Exibant, " hoc est, a consilio judicii et a foro recedebant. Quod dicit: " Unus post unum, " ideo dicitur, quod quilibet timuit quod alii per Dominum manifestaretur : et ideo non simul, sed quilibet sigillatim confusus abscessit. II Regum, v, 20 : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Deuter. XXXII, 30 : Quomodo persequatur unus mille, et duo fugerit decem millia ? Nonne ideo, quia Deussuus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

" Incipientes a senioribus, " qui caeteris magis fuerunt perversi et criminosi. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. I Esdrae, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Et attende misericordiam Domini quod se inclinaverit dum exirent: ne verecundia respectus ejus percussi, locum exeundi non haberent, et sic in malitia indurati, in condemnatione mulieris remanerent. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Isa. lvii, 11 : Neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns, etc.

" Et remansit Jesus solus. "

" Jesus solus " ut justus, quem nulla peccati macula removit a judicio. Psal. vii, 12: Deus judex justus, fortis, et patiens.

" Et mulier, " ut rea, et notorio crimine convicta. Psal. IX, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor:

Et debet sic ordinari littera : " Remansit solus Jesus et mulier, " ita ut a in medio statu " referatur ad utrumque. Jesus autem remansit in medio stans : quia ad neutram partem deflexus a rectitudine declinavit. Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum,... quia Dei est judicium. Luc. XXIV, 36 : Stetit Jesus in medio. Et mulier stetit in medio stans, ut omnes intenderent in eam sicut accusandam. Daniel. XIII, 34 et 35 : Consurgentes autem duo presbyteri, in medio populi posuerunt manus suas super caput ejus, scilicet Susannae. Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

" Erigens autem se Jesus, dixit ei:

Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit?

Quae dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. "

" Erigens autem se Jesus dixit ei, " cui soli relicta fuit mulier ad condemnandum, vel ad solvendum. Absolvit mulierem, et ideo dicit hic duo : absolutionem a calumniatione accusantium, et absolutionem a criminis condemnatione.

Dicit ergo : " Erigens ergo se Jesus dixit ei, " hoc .est, erigens misericordiam et justitiam ad mulieris defensionem. Psal. lxvii, 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Item, Psal. xliii, 26 : Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

" Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? " Ac si dicat : Vide quod conscientia similis criminis eos effugavit. Ad Roman. viii, 33 et 34 : Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet ? Christus Jesus, etc. Isa. l, 8 : Juxta est qui justificat me : quis contradicet mihi ?