Deinde cum dicit, miserere, petit liberari a secundo, scilicet a vulneratione naturae et debilitate. Et primo in generali infirmitatem exponit; secundo in speciali, ibi, sana etc.. Dicit ergo, miserere mei domine, quoniam infirmus sum. Peccatum est spiritualis infirmitas: nam infirmitas corporalis ex solutione debitae proportionis humorum accidit: sic quando affectiones animae non sunt proportionatae, est ibi spiritualis aegritudo; et ideo dicit infirmus sum. Glossa, infirmus sum natura et vitio adeo quod justitiam tuam sustinere nequeo. Ps. 115: servus tuus ego sum, et filius ancillae tuae. Sap. 9: homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. Deinde cum dicit, sana, etc. Exponit in speciali quomodo sit infirmus: et hoc dupliciter.
Primo, quia amisit suam fortitudinem; secundo, quia perdidit suam discretionem, ibi, et anima mea turbata est etc.. Dicit ergo: sana me domine. Hier. 17: sana me domine, et sanabor etc.. Quia si homo est liber a peccato, aptus est ad retinendum gratiam et virtutes, quae sunt fortitudo hominis; et ideo sana me domine, et hoc ore, quia ossa mea, idest fortitudo mea, animae scilicet meae virtus et fortitudo, turbata est. Item turbatur discretio, inquantum peccatori videtur recte agere cum peccat; et ideo dicit: et anima mea turbata est valde: quia perversum habet judicium de agendis; ut scilicet quod bonum est judicet esse malum, et e converso. Deinde cum dicit, sed tu domine, orat contra reatum damnationis. Ubi tria facit. Primo enim ostendit periculum imminere; secundo petit auxilium gratiae, ibi, convertere; tertio exponit periculum imminens, ibi, quoniam non est in morte etc.. Dicit ergo: infirmus sum, non possum per me surgere: sed tu domine, qui potes, usquequo non exaudies? Ps. 12: usquequo domine oblivisceris me in finem? in hoc videbatur periculosum sibi, quod non convertebatur. Eccl. 5: ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Habacuc 1: usquequo clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te verum patrem, et non sanabis etc.: quasi dicat: quamdiu ero in peccato, et non dabis auxilium ut resurgam? et ideo petit auxilium, dicens, convertere etc.. Et tangit tria: scilicet conversionem, ereptionem, et salvationem. Oculus hominis non illuminatur a sole nisi habeat directam oppositionem ad illum; ita anima si debet recipere lumen divinum, debet habere directum aspectum ad deum: et hujusmodi directus aspectus semper est paratus a deo; sed homo avertit se, et oportet quod deus convertat, inquantum prius convertitur ad nos convertendo nos ad se; et ideo dicit, convertere. Thr. 5: converte nos domine, et convertemur ad te etc.. Si aliquis compeditus traheretur ad suspendium, ac videret aliquem de quo confideret, rogaret attente ac diceret, eripe me. Hoc modo orat iste dicens, eripe animam meam; quasi dicat, eripe me tractum per peccatum, ductum ad mortem. Prov. 24: erue eos qui ducuntur ad mortem. Ps. 68: eripe me de luto ut non infigar etc.. Coloss. 1: eripuit nos de potestate tenebrarum. Item salvum me fac. Postquam liberaveris me a malis, perduc ad salutem. Ps. 62: in ipso salutare meum: et hoc non per merita mea, sed propter misericordiam tuam, ad titum 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.