IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

" Et hoc est quod sequitur :

" Nemo te condemnavit? " Ad Roman. VIII, 33 : Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Isa. L, 9 : Ecce Dominus Deus auxiliator meus : quis est qui condemnet me ?

" Quae dixit : Nemo, Domine. "

Psal. III, 7 : Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Item, Psal. lv, 11 : In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.

" Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo. "

Ecce absolutio peccatricis ab eo qui potuit solus absolvere et condemnare Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium.

Sed objicitur, Quia Dominus dedit legem de occidenda adultera. Videtur ergo contra fecisse quando absolvit eam, Et sic videtur favere criminibus, qui cum potest non punit crimina. II ad Timoth. II, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Negaret autem se, si justitiam desereret. Videtur ergo quod justitiam negavit, et seipsum esse justum neget, quando absolvit criminosam.

Ad hoc dicendum, quod aliud judicium Dei, et aliud hominis. Deus enim judicat de corde : homo autem non nisi de opere manifesto, et quando accusatur ab eo qui accusare potest et debet, hoc est cujus interest. Et ideo Deus in judicio non utitur teste nisi conscientia rei qui judicatur : homo autem exterioribus indiget testibus. Cum ergo omne judicium condemnationis Bat ad cautelam futurorum malorum, quem conscientia a futuris per propositum de caetero non faciendi, et dolorem commissi absolvit, ille in judicio Dei absolvitur, et non condemnatur : et quem testes exteriores absolvunt, in judicio hominis absolvitur et non condemnatur. Et sic Christus hic, ut homo per evacuationem testium absolvit, ad litteram absolvit juste a judicio hominum : et ut Deus poenitentem absolvit a judicio divino. Et in utroque justus et detestator fuit criminis. Sed crimen accusantium detestatus fuit ut homo, et crimen adulterae detestatus fuit ut Deus, quando paenitentiam dedit in illius criminis abolitionem.

Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod contra legem nihil fecit : quia et lex divina et humana nihil intendit nisi criminis detestationem : et hoc ostensum est quod illam et ut homo, et ut Deus plene exhibuit in facto isto.

Ad aliud dicendum, quod nec se justum, nec justitiam denegavit: quia ple-

nam justitiam exhibuit, sicut jam dictum est. Nec fautor est criminis, sed detestatur et naturae salvator : et ideo non peccare de caetero imperavit.

Et hoc est quod dicit : " Nec ego te condemnabo, " ab accusatoribus tuis ereptam, et per paenitentiam interiorem emendatam. Joan. iii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Luc. XIX, 10 : Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

Ut detestator autem criminum subdit: " Vade, et jam amplius noli peccare. " Joan. v, 14: Jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ille enim, ut dicit Augustinus, perfectus est detestator, qui facit ut crimina non amplius committantur, sed destruantur. Luc. VII, 48 : Remittuntur tibi peccata tua. Et parcum infra, v. 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace." Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae."

Tangit hic partem quae est de illuminatione, ad fidei intellectum veritatis pertinentem.

Habet autem tres partes secundum tres lucis effectus. Videmus enim quod lux corporea primo post se manifestando pellit tenebras : secundo, immittendo se inferioribus, compressa obligatione terreni frigoris, deobligat et liberat : tertio, vitalem calorem excitat et vivificat : et hoc videmus isto ordine fieri quando sol ad nos accedit.

Et secundum hunc ordinem dividitur ista pars de luce spirituali in partes tres : in quarum prima ostenditur qualiter haec lux illuminat, et tenebras purgat : in secunda, qualiter a servitute deobli- gat et liberat, ibi, v. 31 : " Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos. " I n tertia, ostendit qualiter vivificat, ibi, v. 51 : " Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit. "

Prima autem harum partium in duas dividitur : in quarum prima lux omnibus erroribus absoluta manifestatur : in secunda vero, ostenditur qualiter ab excaecatis lux haec inquiritur et non invenitur, ibi, v. 21 : " Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quaeretis me. a

Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima lux ista, ut dictum est, manifestatur : in secunda autem, qualiter visus caecutiens in oculo aegri ista luce offenditur : quia, sicut dicit Augustinus : " Oculis aegris odiosa est lux, quae puris est amabilis. " Ibi, v. 13 : Dixerunt ergo ei Pharisaei: Tu de teipso, etc. "

In primo horum quatuor dicuntur : quorum primum est iterata istius lucis manifestatio : secundum, generalis per lucem illuminatio : tertium, lucis istius utilis progressio : quartum, digna sequentium hanc lucem praemiatio.

Dicit ergo de primo : " Iterum, " hoc est, iterato radio lucis, " locutus est eis Jesus, " qui fuit lumen informans judicium, iterum informat ad veritatis intellectum. Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Non enim cessat influere lucis beneficium, et arguere tenebras : et ideo iterum et iterum instat ad illuminandum. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune, etc.

" Ego sum lux mundi. "

Ecce generalis lucis illuminatio.

" Ego, " qui sum candor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et emanatio claritatis omnipotentis Dei sincera, et imago bonitatis illius,

scilicet divinae lucis . Ad Hebr. 1, 3 : Qui cum sit plendor gloriae, et figura substantiae ejus. " Ego, " inquam, de quo dicitur in Psalmo CIX, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.

" Sum lux. " Eccli. XXIV, 6 : Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, quod est lumen sapientiae et veritatis. Sapient. VI, 23 : Diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis. Ibidem, VII, 29 et 30 : Est enim haec speciosor sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia.

Sic ergo in demonstratione sapientiae altissimae Filius Dei lux est " mundi: " non particulariter unius gentis, sed totius mundi. Joan. I, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Eccli. xliii, 10 : Mundum illuminans in excelsis Dominus. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Mundus enim dicitur hic mundi creatura, propter quam omnis alia creatura facta est, quae est in mundo. Sic ergo lux est mundi in veritatis manifestatione primo facta Judaeis, et postea Gentibus. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem Gentium.

" Qui sequitur me, etc. "

Ecce quam utilis istius lucis progressio de claritate in claritatem per omnia lucis sacramenta. Praecedit enim lux, et illuminat sequentes, et umbras tenebrarum projicit retrorsum, ne impediant sequentes.

Et ideo dicitur : " Qui sequitur me, " imitando doctrinam per veritatis fidem et cognitionem, et sequendo exemplum per imitationem : sicut dicitur, Matth. IV, 19 : Venite post me. Joan. XI, 9 : Si quis ambulaverit in die, non offendit,quia lumen hujus mundi videt. Job, XXIX, 3 : Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Quid autem ? Praesumptuosi de sua justitia sicut Pharisaei praesumentes et superbi, luci isti subdi non volentes, nituntur praecedere hanc lucem : et ideo in suis ambulabant umbris et tenebris, sicut et hi qui lucem praecedunt corporalem : de quibus dicitur, Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Sed qui sequitur lucem, plene illuminatur : et si quae tenebrae in ipso sunt, retrorsum abjiciuntur. Ad Roman. xiii, 12 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, etc.

" Non ambulat in tenebris. "

Quia lux circumfulget et praestringit eum : ut undique fugatis tenebris circumdetur lumine. Michaeae, VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos, etc. Qui ergo sequitur Christum, in tenebris non ambulat. 1 Joannis, II, 8 : Tenebrae transierunt, et verum lumen jam lucet.

" Sed habebit lumen vitae. "

Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Lumen enim vivificat omnia, et quae accedunt ad lumen. Malach. IV, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Sic ergo procedit lumen, ad nos appropinquando. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectam diem.

" Dixerunt ergo Pharisaei : Tu de

teipso testimonium perhibes : testimonium tuum non est verum. "

Hic ostenditur qualiter oculi aegri offenduntur.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur ostensio aegrorum oculorum ad hanc lucem : in secunda, ostenditur quod licet offensi erant, tamen nihil contra eum facere poterant nisi quando volebat, ibi, v. 20 : " Haec verba loculus est Jesus, etc. "

Adhuc, prior harum in duas partes dividitur : in quarum prima ostenditur Pharisaeorum ad lucem offensio : in secunda vero, quia luminis testimonium mittit ad Patrem, ideo fit inquisitio de Patre, ibi. v. 19 : " Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus ? "

In prima parte duo dicuntur: in quorum primo dicitur aegroti visus ad lumen offensio, et ideo contra lumen objectio : in secundo autem, per objectionis solutionem ostenditur quod haec objectio non procedit ex imperfectione luminis, sed ex aegritudine videntis, ibi, v. 14 : " Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego, etc. "

Dicit ergo : " Dixerunt Pharisaei, " prae caeteris lumen veritatis non ferentes. Matth. xxiii, 1 6: Vae vobis, duces caeci, etc. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, etc.

" Tu de teipso perhibes testimonium, " hoc est, laudem tuam praedicas. Proverb. xxvii, 2: Laudet te alienus, et non os tuum, etc.

" Testimonium tuum non est verum. "

Non enim habet veram rationem testimonii, sicut in ante habitis dictum est, nisi sit ab alio factum testimonium. Falsum tamen dicunt, quia non tantum Christus testimonium perhibet de se, sed omnes Prophetae testimonium perhibent. Joan. I, 15: Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, etc. Unde falsum dicunt. Tamen hoc modo testimo- nii, quo Christus testimonium vocat, Christus de se poterat ferre testimonium: quia hoc est testimonium operum : hoc est enim testimonium quod Deus homo, et Propheta debet ferre de se : et per aliud testimonium non potest probare, quod ipse sit verax. Supra, v, 36: Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo stulti fuerunt isti et caeci, qui aliud quaerebant testimonium : quia per aliud testimonium probari non poterat quod ipse esset Propheta in lege promissus, vel Christus. Eccli. xxxvi, 17: Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt. Et parum ante, v. 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Hoc enim est signum per quod probatur Propheta et Deus.

" Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. "

Nunc autem vult elidere errorem caecorum in lucem offendentium.

Duabus autem rationibus elidit hunc errorem: et ideo habet duas partes. Primo enim elidit propositionem eorum per instantiam, et secundo elidit per testimonii veri sufficientiam, ibi, v. 15: " Vos secundum carnem judicatis, "

In primo dicuntur tria : in quorum primo instat propositioni generali quam proponunt: in secundo, causam instantiae ponit quam inducit: in tertio, arguit eos de hac instantiae ignorantia.

Dicit ergo : " Et si ego testimonium perhibeo de meipso. " Ac si dicat: Aliud est de testimonio meo, et aliud de testimonio causae humanae. In testimonio enim causae humanae quaeritur veritas rei dubiae, quam homo per seipsum testificari non potest. In testimonio autem

meo: eo quod ago sum lux mundi et Filius Dei, non potest quidquam Probari per aliud. Quia quod sum lux, oportet probari per nieipsum. Quia lux etiam corporalis per seipsam se probat esse lucem, quia est manifestatio suiipsius et aliorura : et ita si ego facio opera lucis et aptus, ego per meipsum probavi me esse lucem. Et sic probatur Propheta esse Propheta : quia facit in signis et prodigiis opera Prophetae. Et Filius Dei quia facit opera Filii Dei, et hoc non probat per alium, sed per seipsum probat, et de seipso.

Verum est ergo quod si figo per opera, testimonium perhibeo de meipso, quod nemo alius facere potest, " verum est testimonium meum, " Et si alius perhibet de me testimonium, hoc testimonium est imperfectum. Supra, III, 32: Quod vidit et audivit, hoc testatur. Causa autem hujus quod hic dicitur est. Quod enim homo sit Propheta vel Deus, pen virtutem prophetalem vel divinam probari habet. Virtus autem non potest probari nisi per actum et opera. Ad Hebr. ii, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Unde Pharisaei ignorabant, quod non de omni re, eodem modo testim ornum est perhibendum: quia aliud est testimonium in causa, et alud est testimonium quando alicui probatur inesse virtus divina.

" Quia scio unde veni, et qua vado."

Causa est veritatis testimonii quod perhibet de seipso, " Quia scio, " in me, et scire facio omnem hominem per ipsum testimonium, " unde veni : " non enim tale testimonium per vocem et opera confirmaretur per Patrem, nisi ego substantialiter a Patre per generationem et auctoritatem a Patre venirem. Nec iter rura hoc a Patre acceptaretur factum, nisi par ipsum sicut per opus quod ipse approbat, ad Patrem irem.

Et ita, quia scio " unde veni, et que vado, " verum est pro certo testimonium meum. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Haec enim duo in omni opere ostendit : et ideo testimonium quod de se perhibuit, non solum verum, sed necessarium, hoc est, immobilis fuit veritatis. Ad Titum, I, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Joan. xiii, 3 : Sciens, scilicet Jesus, quia a Deo exivit, et ad Deum vadit.

" Vos autem, " quaerentes testimonium de virtute divina in me habitante, sicut quaeritur testimonium in causa humana coram homine judice, " nescitis unde venio, aut quo vado. " Psal. lxxxi, 5: Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Hujus autem causa fuit, quia opera ejus per fidem inspicere noluerunt: et ideo dicit Ambrosius, quod periculosissime peccat qui ignorat. I ad Corinth. xv, 34: Evigilate, justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent. Supra, m, 8: Vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat.

" Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam :

Et si judico ego, judicium meum verum, est, quia solus non sura : sed ego et qui me misit, Pater.

Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso: et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. "

Secunda ratio est in qua elidit errorem istorum per testimonii veri sufficientiam.

Dicit autem tria in hac ratione : in quorum primo reprehendit judicantium se temeritatem et caecitatem. Secundo,

ostendit judicii sui sufficientiam et firmitatem. Tertio, confirnat hoc per legis auctoritatem.

Dicit ergo:" Vos secundum carnem judicatis : " et ideo judicium carnale quod fit per testes, observandum circa me esse censetis : et sicut de homine ponitur, quia nihil virtutis divinae in se demonstravit, sentiendum esse dicitis. Jacobi, ii, 4: Judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum. Joan. VII, 24 : Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

" Ego, " qui possem, " non judico quemquam, " judicio condemnationis in primo illo adventu : quamvis possem, quia do locum paenitentiae . Alia translatio : " Dissimulans peccata hominum propter paenitentiam. " Ad Roman. xii, 19: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus. Et ideo quamvis possem condemnare vos, non facio, sed parco. Sapient. xii, 1 et 2 : 0 quam bonus et suavis est, Domine, spir itus tuus in omnibus ! Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, ei de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

" Et si judico ego, etc."

Ostendit judicii sui sufficientiam et firmitatem, hoc est: Si vellem judicare in isto primo: vel, quia in secundo adveni tu meo judicabo. " Judicium meum verum est, " quia de illo judicio verum est quod dicitur, Joan. v, 22: Pater non judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio. Quia licet Pater in illo judicio judicet auctoritate, tamen ministerio Filii hominis exercebitur judicium. Psal. cxviii, 137 Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Psal. xviii, 9 : Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: praecep-

tum Domini lucidum, illuminans ocutos,

Et reddit causam sufficientiae, et veritatis, et.firmitatis : " Quia solus non sum, " qui judico : nec judico per me solum sicut a Patre divisus, sicut vos me a Patre divisum dicitis. Joannis, XVI, 33 : Non sum solus, quia Pater mecum est. Et, ibidem, viii, 29 : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego, quae placita sunt ei, facio semper.

Et hoc est quod subdit: " Sed ego et qui me misit, Pater. " Ad Galat. IV, 4: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Joan. III, 34: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur.

Videtur autem quod nihil dicat: quia in judicio humano in quo testes requiruntur, patris de filio suspectum est testimonium : ergo nihil videtur esse quod dicit.

Adhuc, Joan. x, 30, dicit: Ego et Paier unum sumus : sed unum unius testimonium in substantia non est sufficiens: ergo per Patrem testimonii sui non probat sufficientiam.

Adhuc autem, Si Patris valet testimomnium, tunc ipse non est nisi unus testis. Dicitur autem, Deuter. XIX, 15, quod non stabit testis unus contra aliquem. Et sic adhuc non esset sufficiens testimonium.

Adhuc, Cum Filius in judicio judex erit In forma humana: idem autem in natura et persona, non potest esse judex et testis. Et sic iterum non videtur Filius posse esse testis.

Ad haec dicendum, quod in veritate Filius provocat Judaeos hic ad intellectum judioii divini, quod non est ad formam judicii humani. In judicio autem divino sufficientia est quando Patris accidit auctoritas, et Filii justitia et veritas. Et ideo dicit quod non est solus: quia Pater secum est judicans auctoritate. Et hoc modo judicium Patris cum Filio nullam generat suspicionem : sed confert

auctoritatem et firmitatem. Sic ergo patet solutio ad primum.

Ad aliud autem dicendum, quod ideo, quia Pater unum est cum Filio, probatur certius esse judicium : quia judicium Patris non vacillat aliqua dubitatione. Et cum Filius unitur Patri, tunc judicium Filii firmatur firmitate judicii Patris.

Ad tertium dicendum, quod non dicitur hic Pater esse cum Filio propter testimonium humanum, sed propter testimonium divinum : sicut jam supra dictum est, quod est in demonstratione clarae veritatis per effectum: quia etiam multa testimonia humana non faciunt nisi veritatis opinionem. Deus autem per opinionem non judicat, sed per certitudinis demonstrationem.

" Et in lege vestra scriptum est : "

" Quia duorum hominum testimonium verum est. " Argumentum est, nonalege, sed a minori. Sic, minus videtur quod testimonium duorum hominum firmet judicium, quam testimonium duarum personarum divinarum : firmat autem judicium hominum secundum legem, testimonium duorum hominum : ergo multo magis judicium divinum firmat testimonium certum duarum personarum. Deuter.xix, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. I Joannis, v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt.

" Ego sum qui testimonium, etc. "

Ecce adaptat dicens : " Ego sum qui testimonium " infallibile " perhibeo, "per opera quae nemo alius facere potuit, " de meipso, " quod sum lux, et vita, etcreator mundi. Joan.I 3 et 4: Quod factum est in ipso vita erat, etc.

" Et testimonium perhibet de me, " quod sim Filius Dei, " qui misit me Pater, " attestatione vocis et operum. Luc. III, 22 : Vox de caelo facta est: Tu es Filius meus dilectus . Hoc enim clamabat Pater et voce, et opere, et aeternae gloriae demonstratione, scilicet, in monte transfigurationis. I Joannis, v, 9 : Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo.''

" Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.))

Ecce pars illa in qua occasione testimonii quod induxit de Patre, quaerunt, ubi sit Pater 1

Habet autem duas partes : in quarum prima ponitur ignorantium quaestio : in secunda, caecitatis infidelium redargutio.

" Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus ? " Joan. XIV, 8 : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Carnales enim nihil intelligunt de Patre caelesti.

Attendendum autem est, quod non quaerunt, quis sit pater : quia hoc scire putabant, scilicet, quod Joseph pater esset, et mater Maria, et fratres ejus se cognoscere putabant. Sed quaerunt : " Ubi est Pater tuus ? " ut temeritatem hujus missionis qua Filium suum mittere auderet ad docendum, in eum vindicarent : quia Patrem celestem intelligere non potuerunt. Unde, Joan. VIII, 27 : Non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat esse Deum. Joan. I, 48 : Deum nemo vidit umquam.

" Respondit Jesus, etc. "

Ecce caecitatis et infidelitatis redargutio.

Et dicit duo, scilicet, quod nesciebant, et quod viam cognoscendi Patrem scire non volebant.

Dicit ergo : " Neque me scitis, " quem scire Deum esse per opera possetis si velletis. Sed quia opera scire nolebant : et ideo quamvis figuram exteriorem nossent corporis, tamen virtutem deitatis aestimare non potuerunt : et ideo Patrem scire non potuerunt. Quia in omnibus spiritualibus in quibus substantia sensibus non subjacet, necesse est per opera venire ad virtutem, et per virtutem venire ad essentiam : et ideo si vidissent opera Filii, virtutem deitatis agnovissent. Et cum virtus sit una, substantia est una : et cognoscendo substantiam in Filio, cognovissent substantiam in Patre, Item, Cognoscendo opera Filii, et per opera substantiam : facile scire poterant, quod hanc substantiam non a se, sed a Patre habuit : et ideo cognovissent Patrem. Sed infidelitas et invidia clausit eis oculos, quod hac via incedere non potuerunt.

Et hoc est quod dicit : " Neque me scitis, " hoc est, per virtutes et opera scire non vultis. Joan. XIV, 9 et 10 : Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. Et, ibidem, v. 12 : Alioquin propter opera ipsa credite.

" Neque Patrem meum, " quia ego in operibus clarificando me, clarificavi Patrem. Joan. XVII, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Et sic dicitur propter unitatem substantiae et virtutis, et operationis. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, etc. Joan. v, 37 et 38 : Nec vocem ejus, scilicet Patris, umquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, vos non creditis.

" Si me sciretis, etc. "

" Si me sciretis, " sicut scire possetis, noscendo virtutem per opera. Ad Roman. v, 2 : Per quem, scilicet Jesum, et habemus accessum per fidem in gratiam istam, etc. Joan. XIV, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

" Forsitan. " Non est nota dubitationis in Deo, sed mobilitatis eorum in libero arbitrio : quia certa via ad Patrem est Filius. Unde Augustinus dicit, quod dicendo " forsitan, " non dubitat, sed dubitantes irridet et increpat : quia certissima via est per effectum cognoscere causam, et per causam ulteriorem causam : sicut per opera cognoscere virtutem infinitam, et per virtutem infinitam essentiam divinam. Facile enim scitur, quod divina substantia incommutabilis est, et quod non multiplicatur : et ita eadem substantia est quae haec operatur, et una virtus : et quod inter mittentem et missum est distinctio personalis. Et ideo alia est persona Patris, et alia Filii: quamvis sit una substantia. Et sic culpantur qui hoc non cognoverunt. Sed " forsitan " dicit, quia haec aversio potest esse tota voluntatis perversaeque rationis.

Et hoc est quod dicit: " Forsitan et Patrem meum sciretis. " Joan. XIV, 7 : Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis.

Sed videtur esse contradictio. Joan. v, 37 : Neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Ergo Patrem, neque per Filium, neque per alium cognoverunt. Ad hoc dicendum, quod in veritate ductu rationis per opera Filii, et per Scripturas poterant cognoscere Filium, quia Filius Dei est, et sic novissent et Patrem. Sed per aversionem invidiae et perversae voluntatis, ad hanc collationem non pervenerunt. Et ideo dicitur quod Patrem non cognoverunt.

" Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et

nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. "

Incipit hic pars, in qua ostenditur deitas Christi in eo quod licet provocaret eos verbis, tamen in eum nihil facere potuerunt antequam voluit. Quia divinum aliquid lucebat in fronte illius, unde extenti fuerunt : sicut supra diximus .

Dicit ergo : " Haec verba, " provocantia Judaeos contra se, " locutus est Jesus. " Et determinat locum : " In gazophylacio, docens iii templo. " De quo supra, II, 13 et seq., notatum est, quod huic doctrinae sufficit: quia triplex erat oblationum reservatorium, Musach, et Corbona, et Gazophylacium. Erat autem gazophylacium locus Judaeorum in atrio, qui totus erat in poiestate Judaeorum et Pharisaeorum : et tamen ibi Domino nocere non potuerunt. Unde, Matth. XXVI, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in tempto, et non me tenuistis. Item, Luc. xxii, 53 : Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.