Rabanus. Postquam matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de tentatione christi et de Angelorum ministerio narravit, continuo subiecit dicens cum autem audisset iesus quia ioannes traditus esset.
Chrysostomus super Matth..
Sine dubio a deo, quia in virum sanctum nemo potest aliquid nisi tradiderit eum deus. Sequitur secessit in Galilaeam, scilicet de Iudaea, ut passionem suam opportuno tempori reservaret, deinde ut nobis fugiendi periculum daret exemplum. Chrysostomus in Matth.. Non enim accusabile est non proicere seipsum in periculum, sed incidentem non stare viriliter. Recedit etiam de Iudaea, Iudaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in Galilaea morabantur.
Attende etiam qualiter ad gentes abiturus a Iudaeis accepit causam: etenim cum praecursorem in vincula misissent, impellunt iesum transire ad Galilaeam gentium.
Glossa. Ut autem refert Lucas, venit Nazareth, ubi erat nutritus, et ibi intravit in synagogam, ubi legit et dixit multa, propter quae voluerunt eum praecipitare de monte; et tunc descendit capharnaum; unde modo ait matthaeus et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit capharnaum.
Hieronymus.
Nazareth est in Galilaea vicus iuxta montem thabor; capharnaum est oppidum in Galilaea gentium iuxta stagnum Genesareth; et ideo dicit maritima. Glossa.
Addit etiam in finibus zabulon et Nephthalim, ubi prima captivitas Hebraeorum fuit ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi prima evangelii praedicatio, ut de loco quasi medio difflueret ad gentes et Iudaeos. Remigius. Reliquit autem unam, scilicet Nazareth, ut praedicando et miracula faciendo plures illuminaret; in quo facto reliquit praedicatoribus exemplum, ut eo tempore et illis in locis studeant praedicare, quando multis prodesse possunt. Sequitur ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: terra zabulon et terra Nephthalim etc..
In prophetia ita habetur: primo tempore alleviata est terra zabulon et terra Nephthalim, et novissimo aggravata est via maris, trans iordanem, Galilaeae gentium.
Hieronymus super Isaiam.
Dicitur autem primo tempore alleviata esse ab onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum, primum salvator evangelium praedicavit, novissimo vero tempore aggravata est fides eorum, plurimis Iudaeorum in errore permanentibus.
Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui iordane influente efficitur, in cuius litore capharnaum et tiberias et bethsaida et corozaim sitae sunt, in qua maxime regione christus praedicavit. Vel, secundum Hebraeos in christum credentes, hae duae tribus zabulon et Nephthalim ab Assyriis captae sunt, et Galilaea deserta est, quam propheta dicit esse alleviatam, eo quod peccata populi sustineret; sed postea reliquae tribus, quae habitabant trans iordanem et in Samaria, ductae sunt in captivitatem et hoc, inquiunt, Scriptura nunc dicit, quod regio, cuius populus primum captivatus est, ipsa primum lucem praedicantis viderit christi.
Vel, secundum Nazaraeos, adveniente christo, primo terra zabulon et Nephtalim est Pharisaeorum erroribus liberata, postea per evangelium apostoli Pauli ingravata est, idest multiplicata praedicatio in terminos gentium. Glossa. Hic autem in evangelio diversi nominativi ad idem verbum reducuntur; ita et terra zabulon et terra Nephthalim, quae est via maris, quae est trans iordanem, scilicet populus Galilaeae gentium, qui ambulabat in tenebris. Hieronymus in Lib. De locis Hebr.. Nota autem, quod duae Galilaeae sunt: una quae dicitur Iudaeorum, et alia quae dicitur gentium. Divisa est enim tempore Salomonis, qui dedit viginti civitates in Galilaea Hyram regi tyri, quae pars dicta est postea Galilaea gentium; reliqua Iudaeorum. Vel legendum est trans iordanem Galilaeae gentium, ita, inquam, ut populus, qui vel sedebat vel ambulabat in tenebris, lucem viderit, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, scilicet illius qui in evangelio loquitur: ego sum lux mundi. Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc interesse puto, quod mors eorum est qui cum operibus mortis ad inferos perrexerunt; umbra autem mortis eorum est qui dum peccant, nondum de hac vita egressi sunt: possunt enim, si voluerint, agere poenitentiam. Chrysostomus super Matth.. Vel in regione umbrae mortis sedebant gentiles, quia colebant idola et Daemones. Iudaei autem, qui legis opera faciebant, in tenebris erant quia dei iustitia nondum erat eis manifesta. Chrysostomus in Matth..
Ut autem discas quod neque lumen neque tenebras sensibiles ait, de lumine dixit lumen magnum, quod alibi dicitur lumen verum; tenebras autem exponens nominavit umbram mortis. Deinde monstrans quod non ipsi quaerentes invenerunt, sed deus ipsis apparuit, dixit quod lumen ortum est et effulsit: non enim prius ipsi ad lumen cucurrerunt, etenim in ultimis malis homines erant ante christi praesentiam: neque enim ambulabant in tenebris, sed sedebant; quod signum erat quia non sperabant liberari; sicut enim nescientes quo oporteret progredi, ita comprehensi a tenebris sedebant, iam non potentes stare. Tenebras autem vocat hic errorem et impietatem.
Rabanus. Allegorice autem ioannes est vox praecedens verbum et alii prophetae.
Postquam autem propheta cessavit et ligatus est, accessit verbum complens quod praedicaverat vox, idest propheta. Et secessit in Galilaeam, idest de figuris ad veritatem. Vel in Galilaeam, idest in ecclesiam, ubi est transmigratio de vitiis ad virtutes. Nazareth interpretatur flos, capharnaum villa pulcherrima. Reliquit ergo florem figurarum, quo fructus evangelii significabatur et venit in ecclesiam, quae est christi virtutibus pulchra. Et maritima est, quia iuxta fluctus saeculi posita, quotidie tunditur procellis persecutionum.
Inter zabulon et Nephthalim sita est, idest Iudaeis communis et gentibus.
Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur: quia apostoli, qui de Iudaea electi sunt, fortes fuerunt. Nephthalim dilagatio, quia gentium ecclesia per orbem dilatata est.
Augustinus de cons. Evang..
Ioannes autem evangelista, priusquam iret iesus in Galilaeam, dicit de Petro et Andrea et Nathanaele, et de miraculo in cana Galilaeae; quae omnia ceteri evangelistae praetermiserunt, id contexentes suis narrationibus quod iesus reversus sit in Galilaeam; unde intelligitur fuisse interpositos aliquos dies, quibus illa de discipulis gesta sunt quae interponuntur a ioanne. Remigius. Sed illud solertius attendendum est, quare ioannes dicat dominum iisse in Galilaeam antequam ioannes missus fuisset in carcerem. Nam post vinum de aqua factum et descensum eius in capharnaum et post ascensum eius in ierusalem, dicitur in evangelio ioannis, quod rediit in Iudaeam et baptizabat, et nondum erat missus ioannes in carcerem. Hic autem dicitur, quod postquam traditus fuit ioannes, secessit in Galilaeam; et hoc quidem dicit marcus.
Non autem debet hoc contrarium videri: nam ioannes primum adventum domini in Galilaeam descripsit, qui scilicet fuit ante incarcerationem ioannis. Sed et de secundo adventu alibi facit mentionem, cum ait quod iesus reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam; et de hoc tantum secundo adventu in Galilaeam, qui scilicet fuit post incarcerationem ioannis, alii evangelistae dicunt. Eusebius hist. Eccl.. Ioannem enim tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus absque ullius Scripturae indiciis evangelium praedicasse; sed cum trium evangeliorum ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat. Certum est enim, quod in aliis tribus evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo ioannes baptista vel inclusus est in carcerem vel punitus. Matthaeus enim post tentationem christi continuo subiecit audiens autem quia ioannes traditus esset; et marcus similiter.
Lucas vero priusquam aliquid de actibus christi referret, dicit quod Herodes conclusit ioannem in carcerem. Rogatus est ergo ioannes apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem ioannis, salvatoris gesta conscriberet: et ideo dicit in evangelio suo: hoc fecit initium signorum iesus.