IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur:
" Et nemo apprehendit eum, " cum tamen ad hoc conarentur. Unde, supra, VII, 32, dicitur, quod miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
" Quia necdum venerat hora ejus, " non fatalis, sed electionis. Joan. XIII, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc.
" Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. "
Hic ostenditur qualiter ab excaecatis haec lux quaeritur et non invenitur. Dividitur autem haec pars in duas par-
ticlilas : in quarum prima ostenditur, quod quamvis lux ab excaecatis quaeratur, tamen non invenitur. In secunda autem ostenditur, quod etiam quando exstincta putatur ab eis, maxime orietur et cognoscetur, ibi, v. 28 : Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis, etc.
Adhuc, prior earum in tres dividitur. In prima ostenditur quod lux ali excaeaatis quaesita non invenitur. In secunda, causa caecitatis aperitur, ibi, v. 22 : " Dicebant ergo Judaei: Numquid interficiet semetipsum, etc. " In tertia, quod lux palam ostensa a caecis non videtur, designatur, ibi, v. 25 : " Dicebant ergo ei: Tu quis es ? "
In prima harum quatuor dicuntur : iii quorum primo lux ista significat sui processus transitum ad omnem illuminationem : in secundo, lucis istius ab excaecatis signat inquisitionem : in tertio, inventionis impossibilitatem : et id quarto, istius impossibilitatis signat ex parte caecorum causalitatem.
Dicit ergo : " Dixit ergo iterum eis, " litteratas ingerens illuminationes, " Jesus, " auctor salutis. Luc. II, 32 : Luineh ad revelationem Gentium. Lumen enim semper spargit illuminationem. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux lud : et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Quia semper varias intulit illuminationes tenebrosis, ut notitiam lucis traderet.
" Ego vado. " Tripliciter : quia " vado, " hoc est, sicut lux ad illuminationem omnium procedo : et 5 vado, " quia ad fontem lucis redeo : et " vado, " quia sicut superiores, ita inferiores partes illumino.
De primo dicitur, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Perfecta autem dies est, quando sol totum mundum illuminat. Ita Sol iustitiae ortus in Judaeis in luce processit ad Gentes : ut nullus esset qui lumen ejus non perciperet. Joan. I, 9 : Erat
litis bera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ad Ephes. III, 9 : Illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Et ideo dicit ad Filium Pater caelestis, Isa. xlix, 6 : Partem est ut sis mihi servus da suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis dalus mea usque ad extremum terrae. Sic ergo " vado, " procedendo) ad omnem mundi partem quasi procedens lux.
" Vado " etiam, quia per Crucem, et Resurrectionem) et Ascensionem) ad Patrem sicut ad meae lucis fontem redeo: Unde de sole dicitur in Psalmo XVIII,7 : A summo caelo egressio ejus, etc. Item, Psal. lxvii, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi: Quid cum occumberet, merito occasus cum suis ad Patrem ascendit: quod non faceret nisi Dominus mortis et vitae esset. Eccle. I, 5 : Oritur sol, ei occidit, et ad locum suum revertitur.
" Vado " iterum, quia inferiores per meipsum sicut superiores illumino: Eccli: XXIV, 45 : Penetrabo Omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et iii umbra mortis sedent. Sic ergo ego Vado continuis profectibus illuminationum. Joan.
VII, 33 : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Item, Joan. XVI, 5 : Et nunc vado ad eum qui misit me : et nemo exvobis interrogat me : Quo vadis ? Ita enim manifesta Iuce procedp, quod non est opus ut quis interroget cunctis scientibus : quia ad Patrem sicut ad fontem lucis clare procedo. Isa. xviii, 4 : Quiescam et considerabo in loco meo, sitiit meridiana lux clara est. Sic enim quiescit iri summo caeli in dextera Patris, et considerat caecitatem infidelium, et fidelium per fidem illuminationem:
" Et quaeretis me, etc. "
Hic lucis ab excaecatis ostendit Inquisitionem: Et haec fabia est tripliciter. Quia verum solem nolentes recipere, alium quemdam quaertunt et exspectant. Joan: v, 43 : Ego veni in Homine Putris mel, etc. II ad Thessal: II, 10 et 11 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio) ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, etc: Ad Roman. XI, 7 : Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, caeteri vero exeaecati sunt.
Adhuc autem : " Quaeretis me, " persequendo in Apostolis ut ex stinguatis nomen meum: III Regurm, XIX, 14 : Derelictus sum ego soliis : et quaerunt animam meam:
Adhuc, " Quaeretis me, " per legis observationem, quae tunc jam mbrtua erit et mortifefa. Jona. LVIII, 2 : Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas nolunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Amos, VIII, 12 : Circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.
Et hoc est quod dicit: " Et non Invenietis , " sed secundum primam expositionem, invenietis pro me Antichristum, erroris et mendacii operatorem. Secundum aliam, non invenietis me, ad exstinguendum me: Secundum tertiam, non invenietis, Sed meritum aeternae condemnationis recipieitis. De primo, Joan. VII, 34 : Quaeretis me, et non invenietis. De secundo, cantic. III, 1 : Per noctis quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni, hoc est, per bootem tempestatis et persecutionum ex caecitate procedentium. De tertio dicitur, Sapient. XVII, 17 : Una catena tenebrarum Omnes erant colligati. Job, III, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
" Et in peccato vestro moriemini. "
Et ideo me non invenietis, quia in vestro peccato infidelitatis vestrae moriemini. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Sed videtur, quod Deus revelaverit eis suam damnationem. Et hoc videtur inconveniens : quia secundum hoc coegit eos desperare. Hoc autem inconveniens est, cum scientia et revelatio sit pietatis fructus : desperatio autem cum pietate nihil commune habet. Sed ad hoc tripliciter est respondendum, quod non coegit eos desperare : quia illud praemonitio est sicut in omni prophetia comminationis, in qua semper subintelligitur quod mutari potest sicut mutantur merita : quia non intelligitur nisi secundum causam meritoriam, quae si mutatur, mutatur et paena quae praedicitur : sicut, Jonae, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Jerem.XVIII, 7 et 8, ubi dicit, quod si loqueretur de subversione alicujus regni vel civitatis : et illa gens paenitentiam egerit, paenitebit etiam Deus de verbo quod locutus fuit. Et ideo illud quod hic dicit, intelligitur de obstinatione Judaeorum praesenti. Et nisi paenitentiam agant de illa, ipsi in peccato suo morientur. Aliter potest dici, quod in communi dixit: et ideo non ad singulos retulit nisi cum hac conditione, scilicet, nisi recedant ab incredulitate. Tertio solvitur, quod est praevisio futurae caecitatis, et non causa. Et ideo cum causalitas excaecationis fuerit ex parte eorum, et non in Deo, ex parte ipsorum fuit excaecatio. Et cum voluntas excaecationis fuerit ex parte ipsorum, non fuit aliqua in peccato remanendi necessitas, sed voluntas. Et ita non fuit aliqua causa desperationis. Numer.XXVII, 3 : Pater noster mortuus est in deserto..., sed in peccato suo mortuus est. Hoc enim non fuit causa despera- tionis, quia mutare potuit si voluit.
" Quo ego vado, vos non potestis venire. Dicebant ergo Judaei. "
Hic tangit inventionis impossibilitatem.
Dicit ergo : " Quo ego vado, " sive illuminando per praedicationem, sive redeundo ad Patrem, sive per eorum qui sunt in inferno illuminationem, " vos non potestis venire. " Idem, Joan.XIII, 36, dicit Petro: Non potes me modo sequi. Sed ibi addit modo, quia postea fide confirmatus, sequi poterat. Isti autem confirmati et radicati in infidelitate, sequi non poterant. Ad Hebr.iii, 18 et 19 : Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem : et ita nullam viarum suarum sequi poterant. Psal. lxxvi, 20 : Vestigia tua non cognoscentur. Nec enim venientis ad fidem gentium, nec ad thronum dexterae Patris, nec etiam ad liberationem defunctorum : sed potius excaecati, deficietis ab his omnibus. Et hujus causa est, quia in peccatis vestris vultis permanere : et quia ad sequendum me non estis parati.
" Dicebant ergo Judaei, "
Sicut infideles, et sicut excaecati, et sicut animales divina non sapientes, et sicut indevoti, et impatientes ad audiendum sermonem Dei. De infidelitate eorum dicitur, Joannis, v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, ei gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis ? De caecitate, Matth. xv, 14 : Caeci sunt, et duces caecorum. De animalitate, I ad Corinth, ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter exa-
minatur. De impatientia, Act. VII, 57 : Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et hoc ostendit dictum eorum :
" Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire?
Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis (alias, superius) sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis mihi quia ego sum, moriemini in peccato vestro. "
In hac enim parte secunda causa caecitatis eorum aperitur. Et habet duos paragraphos : in quorum primo ostendit ipse caecitatis eorum signum in caeca interrogatione quam faciunt ad se invicem. In secundo, caecitatis ostenditur vera causa.
Dicunt ergo : " Numquid interficiet semetipsum. " Et subditur, unde hujus dicti habuerunt occasionem : " Quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire. " Hic exclamant simul Chrysostomus et Augustinus de fatuitate Judaeorum. Interficere enim seipsum non est ire : sed potius per mortem remanere. Adhuc autem, Si interficere se, esset ire: et ipsi hac via possent ire, quia ipsi multo magis possent seipsos interficere. Adhuc autem, Non interficit seipsum (sicut dicit Philosophus) nisi qui et apud se et apud alios turpis est et amarus et complexione et moribus : quia illi nec apud se pacem nec apud homines inveniunt. Mors eis est eligibilior quam vita. Christus autem in complexione, et ad deitatem unione, et omnis gratiae et virtutis plenitudine, et sibi et omnibus aliis Sanctis delectabilissimus fuit. Et ideo vita sua et sibi et aliis jucundissima fuit. Et ideo numquam ad hoc inclinari posset ut interficeret seipsum. Ipsi autem omni bono privati, potius ad hoc inclinarentur. Et ideo omnis caecitatis signum fuit haec quaestio eorum. Hoc enim Deus maxime inhibuit. Psal. CIV, 15 : Nolite tangere christos meos, etc. Zachar.II, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Sed Achitophel et Judas proditores interfecerunt seipsos : quorum isti in proditione contra Christum jam tunc concepta, socii fuerunt. Act. VII, 52: Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis. Et ideo multum fuit vicinum eis ut interficerent seipsos. Sed fatuam hanc quaestionem fecerunt, ideo quia nihil jam aliquid meditabantur nisi Christi interfectionem. Et ideo modica verborum occasio induxit eos ut de illa quocumque modo loquerentur ad invicem. Luc. VI, 45 : Ex abundantia cordis os loquitur. Et ibidem : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro profert malum.
" Quia dixit: Quo ego vado, etc. Mors enim Christi profectus est et non defectus. Et hoc est: " Quo ego vado, vos, " qui non nisi per me accessum ad lumen et ad Patrem habere potestis. Ad Ephes. ii, 18 : Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Et quia accessum non habetis per me : ideo " non potestis venire. " Joan.XIV, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Joan. III, 13 : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, etc. Et quia vos non adhaeretis Filio hominis, ideo ubi ego sum, venire non potestis.
" Et dicebat eis, etc. "
Ostendens causas verissimas demonstrativas suae caecitatis.
Et tangit duo, scilicet, causam, et effectum. Causam autem duplicem tan-
git : natiirani corruptaihj et corruptum affectum.
Natiiram taiigit in hoc quod difclt : " Vos de dedrsnm estis. i Natura enim liuihdtia ifi grStia itiiibcbntiae et iii hiaiiu forhidtdris Dei fiilt iii siimuiB : et ali Hat5 altitudine cecidit, quatido peccato acquie vit et corruptione tunc depressa fuit : et pondere corruptibilis continuo in pejus trahitur. II ad Timoth. III, 13 : Mali homines, ei seductores, proficieilt in pellis, errantes, et iii errorem mittentes. Tales fuerunt isti qui continud pejus et pejus in ista corruptione defecerunt. I ad Corinth. XV, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni, hoc est, qualiter corruptus ruit terrentis pater, tales sunt terreni filii, quos ad iiiiaginem et similitudinem Suae corruptibilis profudit. Sapient. XII, 11 : Semen enim erat maledictum ab initii). Et immutari non poterat naturalis malitia eorum, quia continuo illi malitiae dederunt incrementa. Joan. III, 31 :Qui de terra est, de terra Ioquitur.
" Ego, " per oppositum, " de supennis sum, " quia quoad naturam divinam, sum de aequalitate Patris : et quoad naturam humanam, de altitudine immunitatis peccati et innocentiae, et plenitudinis gratiae, quam ab instanti conceptionis accepi, et numquam deserui, sed semper ea plenus fui. Joan. III, 31 : Qui de caelo Venit, super omnes est. I fid Corinth. XV, 48 : Qualis caelestis) lates et. caelestes. Sapient, XVIII, 15: OmiUptiteni seruio Iuus de caelo, a regdlibils sediblis... prdsihvit.
" Vos, " per affectum et voluntatem, " de mundo hoc estis. " Non de mundo Simpliciter, sed " de hoc, " signanter, " mundo, " in malitia fundato. 1 Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. I Joannis, II, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Ad Roman. viii, 5 : Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt. Att Philip. III, 19 Gloria in confusione ipioriim, qui terrena sapiunt." "Ego, " per oppositum vobis affectum, " non sum de hoc mundo, " sed potius de caelo, et caelestis Patris affectu et voluntate. Joan. xvii, 14: Non sunt de murlao, sicut et ego non sum de inundo. Joan. xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Et quia tales estis, obscuritati terrenae commixti, et nihil in vobis est de lumine caelesti i ideo caeci estis: Terra enim non confert visum, sed lumen caelesle.
Dixi ergo vobis, "
Hoc est, hac de causa, " quia moriemini iii peccatis vestris " obstinati : quia luirien visus veritatis, per quem visum de peccatis exeatis, recipere non vultis. Joan. III, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam : sed ira Dei manet super eum. Unde patet quod dictum Domini non imponit necessitatem : sed potius declarat hoc quod sequitur eorum in malo obstinatam voluntatem. Hi enim qui per pondus malitiae semper descendunt, et augent malitiam : de se spem nullam dant exeundi de peccato, sed sunt diffidentiae filii, de quibus dicitur, ad Ephes. II, 2 : Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc Speratur in filios diffidentiae. Item, V. 6 : Vehit ira Dei in filios diffidentiae. Et hoc signatur, Exod. XV, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis. Ezechiel. XXXII, 27 : Descenderunt ad inferiiuhi cum arrhis suis,... et iniquitates eorum iii ossibus ebrum. Jerem. XVII, 1 : Peccatum Juda scriptum test stylo ferreo in ungue adfimdhiinb, exaratum super latitudinem cordis eorum: ut indelebile sit factum. Et quia sermo Christi non facit desperationem istam, sed potius obstinatum bor eorum, ideo addit:
" Si enim enim non credideritis mihi quia ego sum. "
Ecce via salutis per quam solatii exire possunt de peccatis. Quamvis aut fides
domitii Dei sit, hoc tamen nulli negatur credere volenti: et sic in voluntate nostra est obicem pollere fidei, vel consentire ad credendum: et per consequeris in voluntate nostra est in peccatis mori, vel de peccatis exire.
Et hoc est quod dicit: " Si enim non credideritis. " Act. XV, 9 : fide purificans corda eorum. Ad Roman. iii, 28 : Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. ttein,ad Roman. x, 9 : Si confitearis in ore tuo Domiiluni Jesum, ei in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a morinis, salvus eris.a Quia ego sum, " hoc est, quia Vere sum : quia idipsum semper sum. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Exod. III, 14 : Ego sum qui sum. Quod verimest nomen Dei, a quo fluit omne esse.
" Moriemini in peccato vestro: " Et sic a vero esse deficitis : nec resurgere, nec redire ad verum esse potestis. Joan. I, 3 : Sine ipso factum est nihil. Augustinus : " Peccatum nihil est: et nihil fiunt homines dum peccant. " Ezebhiel. XXVIII, 19 : Nihil factus es, et non eris iii petpetuum: Et qui sic ad nihll appropinquat, continuo moritur : nec umquam redibit ad esse, ad quod vobis reditus non patebit nisi per fidem, quam vos caeci non habetis, nec habere vultis, nec habere quaeritis : quia caecitatem vestram non. cognoscitis, et in ea vos pacem habere putatis. Sapient. XIV, 22 : In inagnd viventes inscientiae bello, lot et lam magna mala pacem appellant.
" Dicebant ergo ei: Tu quis es? "
Hic Ungitur qualiter lux caecis Ostenditur, nec tamen videtur.
Dicit ergo :"Dibebant ergo ei. "
Hic duo dicdritut: in quordril primo quaestio est de lumine : in secuhdd adtem osteditur lumen, nec tamen videtur.
Dicit 6rgb : " Dicebant ergo ei, " adhiic infideles Judaei. Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.
" Tu quis es ? " in persona, vel nomine: Hanc quaestionem faciebant occasione ejus quod dixerat supra, V. 24 : " Sinon credideritis Mihi quia ego sum. " Unde quaerunt : " Tu quis es? " in persona) vel nomine: Unde Glossa : a Quia dixisti quia ego sum : et non addidisti quis, nunc ergo dicunt : Quis es? ut credamus. " lsa. xlv) 13 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israeli Salvator. Est autem istorum caebltas, quiat voluerunt quod nomine diffinito de se responderet, qui indiflinibilis est et infinitus: Genes. xxxii, 29 : Cur quaeris nomen meum ? quia est mirabile.
" Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. "
Hic in responsione tanguntrr duo : in quorum primo lux ostenditur : in secundo, caecitas eorum qui lucfein non viderit arguitur.
In primo librum tria dicuntur : in quorum primo lux vera monstratur: in secundo, judicium de his qui lucem hanc caturiihiaritur ostenditur: in tertio, veritas de lucis denibiistratibhe aperitur.
Dicit ergo : " Principium, qui et loquor vobis. " A duobus se lux ista quae sit ostendit : ab origine, et a propria operatione. Ab origine cum dicit : " Principium. " Augustinus : " Pater dicitur principium noti de principio, a quo alius, id est, Filius, qui dicitur principium de principio, id est, a Patre, fier quem omnia. Omnia enim per Filium Pater operatus est. Ipse enim est manus, et dextera, et fortitudo, et sapientia, et Verbum est Patris. Principium autem Se dicit Filius : quia licet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus Sitit linunt principium omnis creaturae, et Pater Sit principium totius divinitatis : tamen si princip inui in ratione causae efficientis et formalis sumatur, tunc secundum modum intelligendi Filio apprbpriatur ratio principii:
quia ipse in quantum virtus Patris, est formalis causa principii. " Et sic quidem bonitas (quae attribuitur Spiritui sancto) ad causandum inclinat. Sic etiam Pater cui attribuitur potentia, causat. Sed rationem causalitatis adhibet ars et sapientia, quae Filio attribuitur. Et sic secundum rationem, Filius proxima causa est effectui. Et hoc modo divina nomina ordinat Dionysius. Proxima autem causa maxime nota est quoad nos. Et ideo ostendit quis sit, per hoc quod maxime notum erat eis. Psal. CIX, 3 : Tecum principium in die virtutis tuae, etc. Apocal.I, 8 : Ego sum Alpha et Omega, princium et finis.
" Qui et loquor vobis. " .
Ecce lucis proprius actus. Sicut enim omnium principium est per hoc quod omnia per ipsum facta sunt, ita etiam proprius ejus actus est diffundere lumen et spargere. Et hoc proprie facit verbum per loquelam. Sic enim verbum lumen suum ad cor propalat. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Loquendo enim lumen spargit, et omnes illuminat. Ad Hebr.I, 1 : Multifariam multisque modis, etc. Unde, ibidem dicitur, .v. 3 : Qui cum sit splendor gloriae. Quia in loquendo se ostendit splendorem esse. Et ideo sic se manifestavit per originem et actum.
Si autem quaeritur, Per quid trahitur hoc quod dico principium, ad standum pro Filio, cum hoc nomen principium conveniat tribus personis ? Jam patet ex dictis : quia Verbum dicit rationem principii proximam creaturae, et per hanc appropriationem stat pro Filio. Tamen quamvis sic legamus secundum Augustinum et Bedam, non habet hanc litteram Chrysostomus : sed dicit in graecis codicibus, in veris exemplaribus esse hanc litteram : " Et a principio dixi vobis. " Et sic exponit: Vos quaeritis, quis sum? et hoc non oportet: quia " a principio " praedicationis meae " dixi vobis " quis sum, et quia Filius Dei sum : et unde sum, quia a Deo Patre missus sum. Et hoc dixi verbo, et probavi per effectum in opere : quia sum Filius Dei secundum divinam generationem, et Filius hominis secundum humanam. Joan. xx, 31 : Ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Tamen Augustinus dicit, quod in graeco patet quod principium est accusativi casus, et feminini generis. Ac si dicat : Veritatem credite me esse : quia illa est omnium principium. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.
" Multa habeo de vobis loqui, et judicare. Sed qui me misit, verax est: et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.
Et non cognoverunt quia patrem ejus dicebat Deum. "
Hic ostendit judicium futurum de his qui lucem hanc calumniantur.
Duo autem dicit, scilicet, quod suum est de talibus judicare, et quod differt judicium usque ad tempus praefinitum a Patre.
Dicit ergo : " Multa, " male contra me per calumniam facta, " habeo de vobis loqui, et judicare. " Et si objicitur quod supra, III, 17, dicitur, quod non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum : dicit Augustinus, quod aliud est nunc judicare, hoc est, nunc verba condemnationis proferre, aliud multa judicare habere in futuro : quando cum tempus acceperit, justitias judicabit. Matth.VII, 2 : In quo enim judicaveritis, judicabimini.
Sic ergo : " Multa habeo de vobis loqui, " docendo si credideritis. Ezechiel.
III, 10 et 11 : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te assume in corde tuo, et auribus tuis audi: ei
vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis : Haec dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
" Et judicare " in futuro : quamvis condemnationis verba modo non proferam. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus. Michaeae, VI, 1 : Surge, et contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Isa. v, 3 : Judicate inter me et vineam meam.
" Sed qui misit me, " Pater, " verax est " in judicio, et personam non accipiet nec munera : et ideo ad judicium illius refero me. Verax enim est Pater ex se : ex quo sum ego veritas quam gerit ex se. Et ideo ut veritas, et filius veritatis, vera dico et judico : et ideo quae habeo judicare, non manebunt indiscussa. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Act. x, 34 : Non est personarum acceptor Deus, nec etiam munerum acceptor. Proverb. VI, 35 : Nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
" Ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. "
Et ideo veritatis habet auctoritatem. Audire autem Filium a Patre, est veritatem in signo veritatis percipere. Signum autem veritatis est verbum. Verbum autem est, et percipit se esse Filius, in quantum est sapientia genita, profluens a sapientia ingenita. Et ideo diximus supra, quod Filius videt a Patre per indifferentiam essentiae, sed audit per distinctionem personae in quantum est Filius Verbum. Joan. v, 30 : Sicut audio, judico : ei judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Dicit ergo : " Haec loquor in mundo. " Ad Hebr. i, 2 : Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
" Et non cognoverunt, etc. "
Ecce caecitas quae sibi lucem clare ostensam non videt. " Non " enim,istis omnibus declarationibus adhibitis, " cognoverunt, " per discretionem certam et fidem, " quia patrem ejus " naturalen et consubstantialem, " dicebat Deum, i supple, esse. Ad Roman. i, 21 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Abdiae, v.8 : Perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monti Esau.
" Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor:
Et qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper. "
Hic incipit ostendere quod etiam cum haec lux maxime exstincta ab eis esse putatur, tunc maxime orietur, et ostendetur, et cognoscetur.
Dicit autem hic duo, scilicet, quod lux Christus post mortem maxime cognoscetur. Dicit etiam et causam illius.
Dicit ergo duo. In primo, cognitionem scilicet naturae post mortem : et cognitionem veritatis, scilicet in sermone.
Dicit ergo : " Cum exaltaveritis. " Mors filii Dei exaltatio dicitur : quia per ipsam ascendit, et in cognitione, et in virtute, et in redemptione, et in beatitudine, et in caelum. In cognitione, ad Philip.II, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, etc. : et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. De virtute, quam exaltatus ostendit, quia totus mundus contremuit, Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. In redemptionis opere,Joan. xii,
32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. De exaltatione autem beatitudinis, Psal. XXIX, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, hoc est, ad beatitudinem tuam me sublevasti. De caeli exaltatione, Psal. viii, 2 : Elevata est magnificentia tua super cael los, Deus. His de causis dicitur exallafio, mors Christi. Et quamvis isti exaltationes istas non intenderent, tamen Deus Pater causavit eas in pessimis voluntatibus eorum, sicut dicit Augustinus : " Deus optimus numquam malum fieri permitteret, nisi sciret bona quae ex malis eliceret. "
Et quia hoc bonum ex malo elicitum est, ideo dicit : " Cum exaltaveritis Filiwri hominis, " quia secundum quod Filius Dei, secundum conditionem naturae divinae et proprietatem, pati non potuit. Joan.III, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
" Tunc cognoscetis quia ego sum, " quia tunc secundum Psalmistam, Psal. xcii, 3 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Unde Centurio dixit : Vere hic homo Filius Dei erat . Luc. xxiii, 18 : Omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.''
" Et a meipso facio nihil. "
Tunc enim ipse Pater ostendit quod omnia quae feeit Filius, ab ipso.fecit : quia tunc omnia per maxima prodigia confirmavit. Joan. V, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod .viderit Patrem facientem. Horum autem maximum fuit, quod virtute propriae deitatis Christus resurrexit. Per haec enim omnia probata sunt : sicut optime, Judicum, XVI, 2, significatur, quod cum Philistbini Samsonem (qui sol fortis in terpretatur) dormientem se conclusisse gaudebant, iste vincula confregit, et verticem montis ascendit. Quia Judaei cum Christum dormientem somno mortis se apud inferos conclusisse gaudebant, ille ut sol fortis, lumen ubique sparsit, et fractis vinculis mortis et portis inferni, in caeli verticem cum suis se exaltavit. Et sic omnia quae fecit, a Patre coelesti se habere probavit. Psal), XV, 11 : Notas mihi fecisti vias vitae : adimplebis me laetitia cum vultu tua. Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo,
" Sed sicut docuit me Pater. " Docere Patrem Filium est, sicut aliam personam generantem, alii a se personae ab ipso genitae, per liqc qupd Verbum suum est, et in lumine suo Verbjjm de ipso proce dit, tradere notitiam. Ad Coloss. II, 3 : In qua sunt omnes thesauri sapientiae et sciendae, scilicet Dei, absconditi. Psal. LXX, 17 : Docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Joan, VII, 16 : Mea doctrina non est mea." Haec loquor, " quia una est doctrina Patris docentis et Filii docti. Et ideo sicut docet Pater, haec loquitur Filius. Os enim Patris est Filius. Joan. XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
" Et qui me misit, mecum est, etc. "
Horum quae dixit tangit hic propriam causam. Hpc enim dicit propter essentiae unitatem, et propter consensus conformitatem. De essentiae quidem unitate dicitur, Joan. XIV, 10 : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. Joan. X, 30 : Ego et Pater unum sumus. De consensus conformitate, Jerem. I, 8 : Ne timeas a facie corum, quia ego sum tecum ut eruam te, dicit Dominus. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione.
" Et non reliquit me solum, " quia numquam sum relictus ab ipso, cujus deitati sum unitus, et voluntati per omnia conformis. Ad Hebr. xiii, 5 : Non te deseram, neque derelinquam.
Et rationem hujus ulterius assignat : " Quia ego, quae placita sunt ei, facio semper, " cum continuitate et perseverantia, numquam interrumpens, numquam deficiens. Joan.IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus, scilicet Patris. Et ideo Pater dicit de Filio, Lue. iii, 33 : Tu es Filius meus dilectus : in te complacui mihi.
Sed contra hoc quod dicitur : " Non reliquit me solum, " videtur esse quod dicitur, Matth. xxvii, 46 : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Sed ad hoc dicendum, quod numquam dereliquit quoad unionem et beneplacitam. Sed dicitur dereliquisse quoad exteriorem hominis assumpti defensionem : quando hominem illum passionibus et tribulationibus exposuit, et a Judaeorum pessima voluntate non defendit. Ad Roman. viii, 33 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, etc.
" Haec ille loquente, multi .erediderant in eum. "
Hic incipit pars illa quae est de Verbo Det, et luce, secundum quod a servitute est liberativa.
Et habet duas partes : in quarum prima doctrinae hujus ex auditoribus sumitur occasio : inseeunda autem, doctrina ponitur per ordinem.
Dicit itaque : " Haec " ergo " illo, " Salvatore nostro ut luce vera, " loquente, " et omnes illuminante, " multi, " de turba, " crediderunt in illum, " non perfecta fide sed infirma. Et ideo post modicum, ut dicit Chrysostomus, conversi sunt ad contumelias. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu : auditusautem per verbum Christi. Erant de pis tamen de quibus dicitur, Luc. viii, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentat tionis recedunt.
Tamen quia infirmis fovenda est fides donec convalescant, ideo loquitur eis Dominus, dicens:
" Dicebat ergo Jesus ad eos, quicrediderunl ei, Judaeos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos, "
" Dicebat ergo Jesus, a monita salutis dans eis, " ad eos qui crediderunt ei. "
Haec pars est in qua per ordinem ponitur libertatis doctrina. Et dividitur in duas partes : in quarum prima verae libertatis doctrina ponitur : in secunda vero, quomodo contumelia pro tanto beneficio Christo a Judaeis irrogatur, ibi, v. 48 : " Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos,etc. "
Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima verae libertatis principia ponuntur : in secunda autem, gloriantibus in falsa libertate causae gloriationis excluduntur, ibi, V. 33 : " Responderunt ei : Semen Abrahae sumus. "
Quinque autem in prima harum partium notantur : quorum primum est, ad quos ista doctrina refertur, quia ad eos qui jam liberi esse inceperunt: secundum est verae libertatis principium : tertium, verae libertatis incrementum : quartum est perfectionis libertatis perfectivum : quintum vero, totius libertatis complementum.
" Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei. " Quia illi jam incipiebant esse liberi, per hoc quod ad fidem sunt vocali. Ad Galat. v. 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Fides enim est libertatis initium, quia facit sci-
re quae sit libertas in gratia. Et ideo illis tamquam libertatem intelligentibus loquitur. Job, xxxiv, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiatme.
" Si vos manseritis, " perseveranter, et intelligibiliter, et obedienter, " in sermone meo. " Perseveranter, ut in illo meditemini per studium : intelligibiliter, ut in illo intelligatis sancti Spiritus mysterium : obedienter, ut illum impleatis per operis exercitium. De quorum primo dicitur, ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : filii autem Dei sunt liberi. De intelligibilitate verborum, II ad Timoth.II, 7 : Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Psal. XXXI, 8 : Intellectum tibi dabo, etc. De obedientia, Deuter.XXVII, 26 : Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Deuter. xxviii, 1 : Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, hoc est, in affectu terreno : quia tu eris liber et earum dominus. Ecce verae libertatis principium est sic in sermone Domini manere.
" Vere discipuli mei eritis. "
Discipulus enim verus est, qui vere doctrinis sui magistri sine errore est imbutus. Et hoc est libertatis incrementum. Studia enim liberalia, ut dicunt Philosophi, liberant hominem. Dicit enim Philosophus, quod liberum dicimus hominem, qui causa sui est. Homo enim ut dicitur in X Ethicorum, solus intellectus est : quia alia non sunt humana quae sunt in ipso sed sunt brutalia. Intellectus disciplinis divinis perficitur, et non in aliis. Ad Hebr. xii, 8 : Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adul-teri, et non filii estis. Ac si dicat : De semine libero nati non estis, sed de spurio et servili. Isa. l, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem : quia dilectio vos facit tenere meam disciplinam. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Discipulus enim verus est, qui ita tenet disciplinam prout tradita est a magistro. Matth.XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
" Et cognoscetis veritatem. "
Ecce verae libertatis perfectivum. Cognitio autem veritatis est cognitio ejus per quod res vere est id quod est. Et hoc non est nisi ars et sapientia divina in verbis Dei proposita. Per artem enim et sapientiam Dei est vere id quod est. Et per quaelibet alia principia cadit a veritate suae entitatis, per hoc, quod materialia et mutabilia sunt, et a vero esse nutantia. Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Joan.I, 14, dicitur de Verbo : Plenum gratiae et veritatis. Item, XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. III Esdrae, III, 38 : Veritas manet, et invalescit in aeternum, etc. Et ibidem, v. 11 : Super omnia vincit veritas. Et ideo liberat a vanitate mutabilitatis, et est perfectivum principium ipsius libertatis.