LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quid sit causa ordinis istius, quod una causa primaria est, altera vero secundaria ?
Cum autem ab uno non sit nisi unum, dubium habet unde veniat primarium et secundarium. Cum enim prima causa uno modo se habeat in causando causata, videtur quod quodlibet causatorum aeque propinquum sit causae primae : et sic unum non est primarium ad alterum et alterum secundarium ad aliud.
Ad hoc autem diversi diversas assignant rationes. Aristoteles autem et omnes qui eum sequuntur, dicunt quod procedens a primo in eo quod procedens est vel fluens, efficitur secundum inferioris gradus quam primum : procedit enim in diversitate essentiae, eo quod primum indivisibile sit secundum essentiam : et cum esse habeat a primo, necesse est quod habeat convenientiam cum primo, et per esse quod habet, efficitur causa : sed per id quod est, efficitur causa distans a causa prima. Secundum ergo quod distans est, secundum est. Secundum au- tem quod causa est, effluens est et processus emittens : et id quod procedit ab ipso, tertium est, eadem ratione distans et differens : et sic est deinceps in entibus secundum operationem intellectus agentis, cujus actio est intelligentias et intellecta producere, sicut actio artis est intelligendo producere formas artificiales. Et hanc viam jam in habitis ante prosecuti sumus. Aliud enim constituitur secundum quod talis intellectus intelligit se secundum suum esse quod habet a causa praecedente se, et aliud secundum quod intelligit se secundum hoc quod est ex nihilo . ''Hoc ergo modo secundum antiquos Peripateticos causatur numerus et ordo entium : differentia enim intelligendi causat numerum, distantia vero processuum et fluxuum est causa ordinis primarii ad secundarium.
Rabbi Moyses autem solus ivit contra hanc viam, theologizare volens : dixit enim sapientiam causae primae causam esse numeri et ordinis rerum, quod mirabile videtur. Quamvis enim dicat Aristoteles quod sapientis est ordinare et ordinari, tamen hoc verum est de sapientia quae concipit rationes ordinatorum, quae non uno modo se habent ad ordinata. Talis autem non est sapientia primae causae, quae non causatur a ratione ordinatorum, sed ab ea uno modo se habente constituuntur ordinata : et cum uno modo se habeat, adhuc remanet quaestio, quae sit causa ordinis et numeri. Propter quod sciendum, quod sapientia intellectus universaliter agentis aequivoca est ad sapientiam intellectus speculativi qui perficitur rationibus speculatorum . Sapientia enim activi intellectus in hoc est, quod scit et sapit se emittere et lumine suo constituere intellecta, secundum numerum et gradum eorum,
quae ratio sapientiae non competit sapientiae intellectus speculativi. Et ideo quod dicit Rabbi Moyses, ad idem redit quod dixerunt antiqui Peripatetici. Aliter enim est sapientia in agente per sapientiam, et aliter in sapiente concipiente rationes eorum quae sapit. Agens enim per sapientiam causa est eorum quae sapit. Sapientia autem quae concipiens est, causatur ex his quae sapit. Cum autem agens per sapientiam constituit ea et causat quae sapit, processus causatorum ex consequenti efficitur causa numeri et ordinis a primo usque ad ultimum.
Patet igitur quod omnis causa primaria et influens est et plus influens et simplicius et eminentius quam aliqua secundariarum : et cum causo secunda universalis virtutem suam removet a re quam causat causa universalis primaria, non propter hoc removet virtutem causalitatis suae ab eadem : et hoc est propter hoc, quia causa universalis prima agit in causatum causae secundae antequam agat in ipsum causa universalis secunda, quae sequitur ipsam secundum intelligendi ordinem : et cum causa secunda agit quae sequitur primam, causalitas ipsius non sequitur sive excusatur a causalitate primae causae : dictum est enim, quod secunda ideo est secunda, quia non agit nisi agente primaria, quae est supra eam secundum naturae ordinem : et quando secundae causae causalitas a causato separatur, non separatur causalitas primae, quae superior est quam secunda, ab eodem causato. Quia tertia causa est secundae in eo quod est et in eo quod causa est.
Et haec quidem exemplificare possumus per ea quae supra diximus, scilicet esse vivum hominem, sive per esse, vivere, et intelligere. In qualibet enim re causata primum est esse in quo fundantur omnia sequentia : deinde est vivum per quod esse formatur : postea est homo sive rationale per quod determinetur esse vivere ad speciem : propter quod dicit Aristoteles, quod secundum consequentiam naturae non est vivum et animal simul, nec animal et homo simul. Vivum ergo in causis formalibus substantiam hominis ingredientibus est causa hominis propinqua, non tamen ultima : et esse est causa hominis longinqua, et prima in causis formalibus substantiam hominis ingredientibus. Esse ergo vehementius secundum influentiam est causa hominis quam vivum : propter hoc quia esse est causa vivo, quod est causa hominis propinqua : et similiter si rationalitas ponatur causa: hominis esse, erit esse quod est causa longinqua, vehementius causa hominis quam rationabilitas, quae est causa hominis ultima ad speciem hominis determinans. Et hujus quidem significatio est : quia si per intellectum removeatur virtus rationalis quae ultima causa est ad speciem hominis, non remanet homo : sed tamen secundum intellectum remanet vivum spirans sensibile. Et ulterius si per intellectum removeatur vivum, tunc quidem non remanet vivum secundum vivi rationem, sed nihil prohibet remanere esse secundum intellectum : esse enim non necessario removetur quando removetur vivum : non enim necesse est quod remoto causato removeatur causa : antecedente enim destructo, non necessario destruitur consequens : remoto igitur vivo, remanet esse secundum intellectum : cum enim individuum aliquod non est homo, non sequitur quod non sit animal : et si non sit animal, non sequitur quod non habeat esse.
Ex his jam manifestum est et planum, quod causa prima ab effectu ultimo est plus comprehendens esse rei causatae et vehementius causa ejus, quam causa propinqua : et propter hoc operatio vel processus causae longinquae primariae, vehe-
mentioris adhaerentiae est cum re creata, quam processus vel fluxus causae propinquae. Et hujus causa est, quia res causata secundum rationem intelligendi et ordinem naturae in primis patitur sive recipit virtutem causalitatis longinquae causae sive primariae : deinde secundo patitur sive recipit a virtute causalitatem causae secundariae, quae est sub primaria: etiam causa primaria adjuvat causam secundariam ad esse et ad operationem suam, quoniam omnem operationem suam quam facit causa secundaria, facit etiam causa primaria : sed primaria facit causam per alium modum quam secunda: qui modus est altior et sublimior quam modus causae secundariae : simplicior enim est et universalior : et ideo quando a causato removetur causa secundaria, non necessario removetur causa primaria : quoniam, sicut diximus, causa prima vehementioris est et majoris adhaerentiae cum re quam causa propinqua, sive secundaria : non enim agitur sive fundatur in esse causatum causae secundae, nisi per virtutem sive influentiam causae primae. Et hujus quidem causa est, quia quando secunda causa facit rem per formam suam, tunc causa prima quae est superior quam causa secunda, per virtutem suae influentiae influit super rem eamdem esse in quo fundatur formatio causae secundae : propter quod in fluxu a causa secunda, vehementi adhaerentia adhaeret rei et fundat et servat eam.
Jam ergo manifestum est et planum, quod causa primaria ab ultimo causato longinqua, vehementius est causa rei causatae quam causa secunda quae propinqua est causato, et sequitur in ordine naturae ad primariam.
Item manifestum est, quod causa primaria virtutem suam influit super secundariam, et super effectum ejus : et quod influxum est a primaria, non separatur a causato per separationem ejus quod influxum est a causa propinqua, sed remanet in ea influxus a causa primaria, et adhaeret ei adhaerentia vehementi secun- dum quod probando ostendimus, et per exempla positum est.