Chrysostomus super Matth..
Antequam christus aliquid dicat vel faciat, vocat apostolos, ut nihil illos lateat nec verborum christi nec operum, ut postmodum fiducialiter dicere possint: non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Hinc est quod dicitur ambulans iesus iuxta mare Galilaeae. Rabanus. Mare Galilaeae idem est quod stagnum Genesareth, mare tiberiadis et lacus salinarum. Glossa.
Decenter autem per piscatoria vadit loca, piscatores piscaturus; unde sequitur vidit duos fratres, simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius.
Remigius. Vidit autem non tam corporaliter quam spiritualiter ad corda eorum respiciens. Chrysostomus in Matth..
In mediis autem operationibus existentes eos vocavit, monstrans quod omnibus occupationibus sequelam suam praeponere oportet; unde sequitur mittentes retia in mare, quod quidem eorum officio congruebat; propter quod sequitur erant enim piscatores. Augustinus de verb. Dom.. Non enim elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo elegit plebeios, pauperes et indoctos piscatores. Augustinus super ioann.. Si enim doctus eligeretur, fortassis ideo se diceret electum, quia doctrina eius eligi meruit. Dominus autem noster iesus christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator. Chrysostomus super Matth..
Futurae etiam dignitatis gratiam artificii opera prophetabant: nam sicut qui retia iactat in aquam, nescit quos pisces comprehensurus est, sic doctor, quando divini sermonis retia super populum iactat, nescit qui sunt accessuri ad deum. Sed quoscumque deus excitaverit, illi adhaerent eius doctrinae.
Remigius. De his autem piscatoribus loquitur dominus per ieremiam dicens: mittam in vos piscatores meos et piscabuntur vos. Unde et hic subditur venite post me. Glossa. Non tam pedibus, quam affectu et imitatione. Et faciam vos fieri piscatores hominum. Chrysostomus super Matth..
Idest doctores; ut cum rete verbi dei comprehendatis homines de mundo tempestuoso et periculoso ubi homines non ambulant, sed feruntur, quia diabolus cum delectatione compellit eos in mala, ubi alterutrum homines se comedunt, sicut pisces fortiores devorant iuniores - ut translati vivant in terra, corporis christi membra facti. Gregorius in evang.. Nulla autem Petrus et Andreas christum miracula facere viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti sunt; unde sequitur at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. In quo affectum debemus potius pensare quam censum.
Multum enim reliquit qui sibi nihil retinuit, multum dimisit qui cum re possessa et concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Exteriora enim nostra domino quantumlibet parva sufficiunt, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur.
Aestimationem quippe pretii regnum dei non habet, sed tantum valet quantum habes.
Chrysostomus super Matth..
Non autem praedicti discipuli secuti sunt christum, doctoris cupientes honorem, sed operis lucrum: sciebant enim quam pretiosa est anima hominis, quam grata est apud deum salus ipsius et quanta est merces. Chrysostomus in Matth.. Tantae igitur promissioni crediderunt, et per sermones quibus sunt capti, crediderunt se alios posse piscari. Chrysostomus super Matth..
Haec igitur cupientes, secuti sunt, omnibus relictis; in quo nos docuerunt quia nemo potest terrena possidere et perfecte ad caelestia pervenire.
Glossa. In his ergo datum est exemplum illis qui censum deserunt pro christi amore. Subditur autem exemplum eorum qui etiam carnales affectus pro deo postponunt; unde dicitur et procedens inde, vidit alios duos. Nota, quia vocat binos et binos, sicut alibi legitur quod misit eos binos et binos ad praedicandum.
Gregorius in evang.. Quatenus hic nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.
Duo enim sunt praecepta caritatis, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Chrysostomus super Matth..
Super caritatem etiam fraternitatis ecclesiae recte posuit fundamenta, ut ex radicibus caritatis exuberans quasi humor ascendat in ramos; et hoc super naturalem caritatem, ut non solum per gratiam, sed etiam per naturam ipsa caritas firmior habeatur; unde dicit fratres: sic enim fecit deus et in veteri testamento, super Moysen et Aaron fratres, ponens aedificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia novi testamenti quam veteris, ideo primum populum aedificavit super unam fraternitatem, hunc autem super duas. Iacobum, inquit, zebedaei, et ioannem fratrem eius in navi cum zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, quod est maximae paupertatis indicium: vetera enim reficiebant qui nova unde emerent non habebant. Et quod ad maiorem pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo succurrebant, ut secum eum baiularent, in navi, non ut ille istos adiuvaret in opere, sed ut isti illum consolarentur sua praesentia. Chrysostomus in Matth.. Non parva autem est hic demonstratio virtutis, inopiam facile ferre, ex iustis nutriri laboribus, colligari invicem amoris virtute, patrem inopem habere secum et in eius obsequio laborare. Chrysostomus super Matth..
Aestimare autem primos velociores ad praedicandum, quia retia mittebant, istos autem quasi pigriores quia adhuc retia componebant, non sumus ausi, quia differentiam eorum cognoscere solius est christi. Forte ergo illi propter Petrum dicti sunt mittentes retia, qui praedicavit evangelium, sed non composuit; isti autem propter ioannem componentes, qui evangelium composuit.
Sequitur et vocavit eos: erant enim habitatione cives, dilectione concordes, artificio pares, fraternitatis coniuncti pietate.
Ideo simul vocavit eos, ne tot bonis coniunctos dissimilis vocatio separaret.
Chrysostomus in Matth.. Vocando autem nihil eis promisit, sicut prioribus; obedientia enim eorum qui praevenerant, viam eis ad credendum praeparaverat.
Sed et multa de ipso audierant, scilicet tamquam familiares et consanguinitate coniuncti.
Sequitur illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Chrysostomus super Matth..
Tria enim sunt quae relinquere debet qui venit ad christum: actus carnales, qui per retia piscationis significantur; substantiam mundialem, quae per navem; et parentes, qui per patrem. Reliquerunt ergo navem, ut fierent ecclesiasticae navis gubernatores; reliquerunt retia, ut non pisces afferrent ad civitatem terrenam, sed homines ad caelestem; reliquerunt unum patrem, ut spirituales patres omnium fierent.
Hilarius in Matth.. Eis igitur artem et patriam domum relinquentibus, docemur, christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus consuetudine non teneri. Remigius.
Mystice autem per mare designatur iste mundus, propter amaritudinem et fluctuationem. Galilaea autem interpretatur volubilis, sive rota, et significat mundi volubilitatem. Ambulavit igitur iesus iuxta mare dum ad nos per incarnationem venit: quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati suscepit ex virgine.
Per duos fratres duo populi designantur qui ab uno deo patre creati sunt, quos vidit quando eos misericorditer respexit.
Per Petrum enim, qui interpretatur agnoscens, et dicitur simon, idest obediens, designatur Iudaicus populus, qui per legem deum agnovit et praeceptis eius obedivit; per Andream, qui interpretatur virilis sive decorus, intelligitur gentilis populus qui post agnitionem dei viriliter in fide permansit. Nos populum vocavit quando praedicatores in mundum misit, dicens venite post me, idest relinquite deceptorem et sequimini creatorem. De utroque etiam populo facti sunt hominum piscatores, idest praedicatores. Relictis autem navibus, idest carnalibus desideriis, et retibus, idest mundi cupiditatibus, secuti sunt christum. Per Iacobum etiam intelligitur Iudaicus populus, qui per cognitionem dei diabolum supplantavit; per ioannem gentilis populus, qui sola gratia salvatus est. Zebedaeus autem, quem relinquunt, et interpretatur fugitivus sive labens, significat mundum qui transit et diabolum qui de caelis lapsus est. Per Petrum etiam et Andream mittentes retia in mare, designantur illi qui in prima aetate, dum de navi corporis sui mittunt retia carnalis concupiscentiae in mare huius saeculi, vocantur a domino. Per Iacobum et ioannem reficientes retia designantur illi qui post peccata ante adversitates veniunt ad christum recuperantes quae perdiderunt.
Rabanus. Duae naves duas ecclesias figurant: eam quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Quilibet etiam fidelis fit simon, deo obediendo; Petrus, peccatum suum agnoscendo; Andreas, viriliter labores patiendo; Iacobus, vitia supplantando. Glossa. Et ioannes, ut totum gratiae dei adscribat. Et ideo quarta tantum vocatio ponitur, per quos praedicatores dei a quatuor mundi partibus vocatos signetur. Hilarius in Matth..
Vel in hoc futurorum evangelistarum numerus figuratur. Remigius. Per hoc etiam quatuor virtutes principales designantur: prudentia enim refertur ad Petrum, propter divinam cognitionem; iustitia ad Andream, propter operum virilitatem; fortitudo ad Iacobum, propter diaboli supplantationem; temperantia ad ioannem, propter divinae gratiae effectum.
Augustinus de cons. Evang..
Sane movere potest quomodo ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta iordanem Andream secutum esse dominum cum alio cuius nomen tacetur; deinde Petrum ab illo nomen accepisse; ceteri autem tres evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt, satis inter se convenienter, maxime matthaeus et marcus; nam Lucas Andream non nominat, qui tantum intelligitur in eadem navi fuisse. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a domino dictum esse commemorat Lucas: ex hoc iam homines eris capiens quod matthaeus et marcus ambobus dixisse narrant. Sed potuit prius Petro dici secundum Lucam, et ambobus postea secundum alios duos. Sed quod de ioanne diximus, diligenter considerandum est, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Sed intelligendum est, Petrum et Andream non sic vidisse dominum iuxta iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent, sed tantum cognovisse quis esset, et eum miratos ad propria remeasse. Forte autem quod praetermiserat recapitulat, quia sine ulla consequentis temporis differentia dicit ambulans autem iuxta mare. Quaeri etiam potest quomodo binos et binos seorsum eos vocaverit, sicut narrat matthaeus et marcus, cum Lucas dicat Iacobum et ioannem tamquam socios Petri ad adiuvandum vocatos fuisse, et simul subductis ad terram navibus christum secutos? unde intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et eos ad capturam piscium ex more remeasse: non enim erat dictum Petro quod pisces nunquam esset capturus, cum post resurrectionem hoc fecerit, sed quod homines esset capturus; postea hoc factum est quod matthaeus et marcus narrant: non enim subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi secuti sunt eum, sed tamquam iubentem ut sequerentur.