Discedite. Haec est tertia pars principalis, in qua fructus poenitentiae ponitur: unde hic se exauditum ostendit, et exinde gratulatur: et circa hoc tria facit. Primo enim repellit a se inimicos. Secundo confitetur se esse exauditum, ibi, quoniam exaudisti. Tertio praenunciat inimicorum eventum, ibi, erubescant. Dicit ergo, discedite, etc.. Detur quod aliquis propter peccatum afflictus fuerit: post datam indulgentiam insultare potest inimicis, vel inducentibus ad peccatum, vel persequentibus corporaliter.
Ad litteram Hieronymus dicit, discedite a me, inducentibus me ad peccatum: quia societatem vestram nolo: 2 Cor. 6: propter quod separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. Vel discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, idest vos operarii iniqui persequendo me injuste.
Discedite, inquam, a me quia dominus mecum est tamquam bellator fortis: hiere. 29. Unde Ps. 26: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Et per hoc signatur futura persecutio, et separatio malorum a bonis: Matth. 13: separabunt malos de medio justorum. Item ejusdem 23: separabunt eos ab invicem, sicut pastor segregat etc.. Et infra eod. Cap. Discedite a me maledicti etc.. Consequenter cum dicit quoniam exaudivit, praenuntiat se exauditum. Ubi advertendum est, quod superius tria praemisit: scilicet orationem, cum dixit, miserere: secundo deprecationem, ut liberaretur: convertere. Tertio luctum: laboravi etc.. Et haec tria dicit exaudita ordine retrogrado. Et primo gemitum, dicens, exaudivit dominus etc.. Gemitus sanctorum vocem habet apud deum: Eccl. 35: non despiciet vocem pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? a maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et dominus exauditor non delectabitur in illis. Et genes. 4: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Propterea dicebat illa sancta domina Judith 8: indulgentiam ejus cum lacrymis postulemus.
Secundo deprecationem: est namque deprecatio proprie secundum Glossam cassiodori, pro removendis malis; Luc. 1: exaudita est deprecatio tua. Dicit ibi Glossa, qua rogasti pro liberatione plebis.
Ut ergo ostendat se liberatum a malis pro quibus rogaverat dicens: convertere etc., subjungit, hic, exaudivit dominus deprecationem meam. Tertio orationem, ut scilicet intret in conspectu ejus: et hoc est quod subinfert, dominus orationem meam suscepit. Et nota, quod ponit hic ter dominus ut ostendat se exauditum a tota trinitate: Ps. 66: benedicat nos deus deus noster, benedicat nos deus.