IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT IX JOANNIS

ENARBATIO.

" Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate. "

Hic incipit pars illa, quae est de doctrina illuminationis Verbi incarnati, secundum quod illuminativum ostenditur per corporale factum.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima signum illuminationis cum suis perlinentiis plene describitur : in secunda autem, doctrina illuminationis in signo significata proponitur, ibi, v. 35 : " Audivit Jesus quod eiecerunt eum foras. "

Adhuc, prima pars in tres dividitur partes : in quarum prima signum perficitur : in secunda, veritas signi certificatur, ibi, v. 8 : " Itaque vicini, et qui viderant eum prius. " In tertia autem, signum manifestatur, ibi, v. 13 : " Adducunt eum ad Pharisaeos. "

In prima harum partium tria dicuntur, scilicet, opportunitas ad faciendum miraculum, modus utilis ad perficiendum, et obedientia illuminati ad beneficium miraculi suscipiendum.

Opportunitas autem ad faciendum miraculum est in quatuor, scilicet, in caeci miseria, in discipulorum instructione necessaria, in temporali ad miracula facienda congruentia,et in Salvatoris benevolentia.

Caeci quidem miseria exprimitur per hoc quod dicit : " Et praeteriens, " quando exivit de medio peccatorum : et non stans in via peccatorum. Luc. IV, 30 : Ipse autem, scilicet Jesus, transiens per medium illorum, ibat. Psal. i, 1 : In via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

" Vidit. " Chrysostomus : " Diligenter, oculo fixo et visu, adspectum ad cae- cum direxit: ut ex hoc se misericordem ad miserum ostenderet, et discipulos in admirationem et ad quaerendum provocaret. "

De primo, Tobiae, IV, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Thren. v, 1 : Intuere, Domine, et respice opprobrium nostrum. Thren, I, 20 : Vide, Domine, quoniam tribulor. Exod.III, 7 : Videns vidi afflictionem populi mei.

De secundo, in Psalmo XXXI, 8 : In via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos. Ad hoc enim praeteriit ut omnibus se exhiberet. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Sicut enim, Joan, IV, 27 : Mirabantur, scilicet discipuli, quia cum muliere, id est, cum paupercula et peccatrice, et alienigena foemina loquebatur: ita hic mirantur quod despectis multis spectaculis, visum suae dignationis figit in pauperem mendicum caecum : hominem ad imaginem Dei creatum deturpatam faciem habentem.

" Caecum, " visu carentem. Et quod major miseria est, " a nativitate, " qui numquam hujus mundi lucem viderat. Job, III, 16 : Qui concepti non viderunt lucem. Et hoc facit ad gloriam miraculi: quia in caeco nato magis profundata fuit causa caecitatis quam in eo qui aliquando vidit. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.

" Et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. "

Ecce instructio discipulis necessaria.

Et habet duo : interrogationem dubitationis, et responsionem illuminationis.

Dicit ergo : " Et interrogaverunt eum discipuli ejus, " excitati ad modum visus, ad caecum directi. Deuter, xxxii, 7 :

Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.

" Rabbi. " Magistrum confitentur : cujus volunt esse discipuli. Joan. iii, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Joel.II, 23 : Dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum.

" Quis peccavit, hic aut parentes ejus ? " Isti supponebant quoddam falsum, scilicet, quod nullus punitur a Deo nisi pro peccato. Hoc autem falsum est, sicut patet in Beato Job. Et ideo quaerunt.

Videtur tamen, sicut dicit Augustinus, quod stulta sit hujusmodi quaestio : quia pars ejus est contra Legem et Prophetiam, et pars ejus contra rationem. Contra Legem est, quod propter peccata parentum iste sit punitus. Deuter.XXIV,

16 : Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus suis : sed unusquisque in peccato suo morietur. Contra Prophetiam autem, Ezechiel. xviii, 20 : Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Altera autem pars fuit contra rationem : quia antequam iste nasceretur, peccare non potuit : quia liberam vitam ad respirandum non habuit. Ergo ista quaestio in toto stulta fuit, et super positionem falsi fundata.

Ad hoc autem dicendum, quod quaestio quidem fuit simplex : sed non penitus stulta. Et ideo voluit eos Dominus ad quaerendum provocare. Quia quamvis aeternaliter filius pro patre non puniatur, nec etiam temporaliter filius puniatur pro patre : tamen malus pater aliquando punitur in filio temporaliter, ut filium videndo torqueatur : sicut, Genes, IX, 25, Cham, filius Noe, punitus est in filio suo Chanaan : in hoc quod servituti et maledictioni sit addictus, et ad liberos actus patris sui non sit idoneus. Et sic dicitur, Exod, xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitatis iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui ode-runt me. Quia per tertiam et quartam generationem patres frequenter vident filios et nepotes. Et sic simplex quidem et non stulta fuit haec quaestio ex parte parentum. Et quod Lex dicit, et Prophetia, refertur ad paenam aeternam. Quantum autem ad secundam partem, quaestio fuit bona : quia de peccato originali intelligitur quod trahitur a parentibus primis : sicut dicitur in Psalmo l, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

Et est sensus : " Quis peccavit ? etc. " Hoc est, Utrum peccatum actuale in parentibus, an tantum originale fuerit hujus caecitatis causa? Ad Ephes, ii, 3 : Eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Filius autem irae merito punitur. II Regum, XIX, 28 : Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi.

Si autem objiciat aliquis, quia sic quilibet puniendus esset, cum quilibet in originali concipiatur et formetur in utero matris. Dicendum, quod misericordiae divinae est quod alicui parcitur: justitiae autem est quando aliquis punitur. Thren, III, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.

Ad hoc autem quod supponunt, quod nullus puniatur nisi pro peccato, auctoritatem pro se habuerunt, Eccle.VII, 21 : Non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. III Regum, viii, 46 : Non est enim homo qui non peccet. Job, xv, 14 : Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus demuliere?IJoannis, I, 8: Si dixerimus quoniam peccatum noti habemus, etc. Et ideo dicit Hieronymus : " Quidquid patimur, peccata nostra promeruerunt. " Gregorius : " Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. " Thren. v, 16 : Vae nobis, quia peccavimus.

Ad haec et similia dicendum, quod pro certo peccatum est paenae prima causa,etsi non proxima : et haec causa consuevit vo-

cari a Sanctis causa sine qua non, et remota : quia si nouesset culpa, non esset paena. Sed haec non est causa proxima meritoria paenae in eadem persona, quae punitur. Quia et Christus punitus est propter peccata : non quae fecit ipse, sed quae fecerunt primi parentes et posteritas eorum. Isa. liii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Et sic intelliguntur omnes inductae auctoritates.

Et sic patet quod simplex fuit quidem quaestio, sed non stulta, neque suppositio est omnino falsa.

Dicit enim Damascenus, quod multis de causis punitur aliquis. Primo enim infligitur alicui paena propter reatum culpae : sicut Maria,soror Moysi,percussa est lepra propter peccatum murmuris . Et Giezi propter simoniam . Secundo, ad virtutis probationem et manifestationem sicut Job et Tobias. Tob. XII, 13 : Quia placuisti Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Tertio, ad virtutis conservationem : sicut Paulo, II ad Corinth. xii, 7 : Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Quarto, propter divini consilii dispensationem, ut in Christo. Luc. XXIV, 26 : Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Quinto, ad divinae virtutis in Christo latentis manifestationem : ut divinae virtutis operatio manifestata, multis fiat occasio salutis : sicut hic in isto caeco. Sexto, ut in aliis gloria passionis impigra fiat. Ad Hebr. xii, 3 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Septimo, ut mors judicii aeterni jam in ipsum praeveniat : sicut, Act. xii, 23, Herodes con-sumptus a vermibus, exspiravit. Octavo, ut ostendatur quam acerbum in peccatores erit. II Petri, ii, 4 : Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, etc. Luc. XXIII, 31 : Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? Sic ergo patet quod in toto non fuit falsa discipulorum suppositio. Et ideo locum habuit quaestio.

Et hoc est quod dicunt : " Rabbi, quis peccavit ? " Ad Roman. iii, 23 : Omnes enim peccaverunt, et egent gratiaDei.

Dederat etiam Dominus occasionem huic quaestioni : quia paralytico dixerat, Joan.V, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ubi innuit propter peccatum fuisse punitum. Baruch, di, 10 et seq. : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ? Dereliquisti fontem sapientiae. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.

" Hic aut parentes ejus. "

Sic, supple, quod vindicatum est peccatum ista caecitate. Et ideo, Tobiae, iii, 3, dicitur : Et nunc, Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicia mea, vel parentum meorum.