In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Qui habet aurem " cordis, id est, intelligentiam, " audiat, " id est, intelligat " quid Spiritus dicat Ecclesiis, " ut prius. Nota : Triplex est Ecclesia : malorum. Psal. xxv, 5 : Odivi Ecclesiam malignantium. Item, justorum, de qua, Matth. XVI, 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Item, bonorum. Psal. cxlix, 1 : Laus ejus in Ecclesia Sanctorum. Primae loquitur, arguendo et comminando. Joan. XVI, 8 : Arguet mundum de peccato, etc. Secundae loquitur, consolando et erudiendo. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, etc. Tertiae loquitur, sicut solet homo loqui ad amicum suum, omnia sua secreta ei revelando. Joan. xv, 15 : Vos autem dixi amicos, etc.
Et dicit: " Audiat quid Spiritus dicat, " non quid dicat diabolus, Genes. iii, 4 : Nequaquam morte moriemini. Non quid dicat mundus, Sapient. II, 8 : Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Non quid dicat caro, Isa. XXII, 13 : Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
" Qui vicerit, " scilicet, mundum, pressuram tribulationum, impetum persecutorum, vel carnem, mundum, et diabolum, " non laedetur a morte secunda. " Prima mors animae est in peccatis : secunda est in paenis. Prima est in separatione animae et corporis : secunda in aeterna damnatione. Nota quod peccatum dicitur mors, Sapient. I, 12 : Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae. Et bene : quia sicut mors corporalis laedit in quatuor, sic peccatum. Mors corporis separat animam ab ipso corpore, sic peccatum a Deo. Item, illa ab amicis et parentibus separat, sic peccatum ab Angelis et Sanctis omnibus. Item, illa facit dimittere divitias mundi, sic peccatum divitias spirituales. Item, ista privat visu corporali, sic peccatum spirituali. Item, mors animae, id est, peccatum assimilatur morti corporis in multis : quia primo corpus distemperatur, deinde infirmatur, postea moritur, postea effertur, postea sepelitur, deinde lapide operitur. Sic anima primo distemperatur per malam affectionem, infirmatur per noxiam delectationem, moritur per consensum, effertur per opus, sepelitur per consuetudinem, operitur lapide per obdurationem.
" Et Angelo Pergami Ecclesiae scribe : Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam. "
Haec est tertia Epistola, et tertia pars principalis hujus capituli,
. Et dividitur sicut aliae in tres partes, scilicet, exordium : et narrationem, ibi, v. 13 : " Scio ubi habitas : " et conclusionem, ibi, v. 17 : " Qui habet aurem. "
In exordio duo facit. Primo, tangit cui scribit. Secundo, cujus auctoritate hoc facit, ibi, " Qui habet rhomphaeam. "