IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Ut caecas nasceretur, " in vindictam talis sui vel parentum peccati : quia Deus non punit sine peccato, sicut dictum est.
" Respondit Jesus : Neque hic, etc."
" Respondit Jesus, " desiderantibus suas ingerens illuminationes. Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.
" Neque hic peccavit. " Job, XVII, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Ibidem, XVI, 18 : Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. Ibidem, VI, 2 : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
" Neque parentes ejus. " Sed contra hoc objicitur, Isa. xliii, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Sed hoc solvitur per ea quae dicta sunt : quia peccatum non est causa poenae, nisi sine qua non. Sed non oportuit quod peccatum sit istius peccati causa meritoria.
Et ideo addit: " Sed ut manifestentur opera Dei in illo. " Ac si dicat, quod non est caecus natus ad punitionem peccati : sed potius dispensativa est caecitas ista, ut manifestato opere miraculi, virtus divina appareat, et sic ad fidem aedificentur credentes.
Sed si objicitur, quod Deus bonorum nostrorum non indiget ad hoc quod nobis benefaciat: multo minus indiget malorum nostrorum, ut virtutem suam ad aedificationem nostrae fidei ostendat : quia multis modis aliis in salutem nostram ostendere potest. Ad hoc dicendum, quod quidem aliter ostendere potuit : sed nullus modus ita familiaris et conveniens nobis fuit. Et ideo defectum quem meruimus, incidere permisit ut salutem desideremus : et oblata salus gratam faciat nobis Salvatoris gratiam. Et hoc modo caecitatem istam Deus dispensavit. Et hoc est quod dicit, Joan.XI, 4 : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Eccli. xliii, 26 et 27 : Audientes auribus nostris admirabimur. Illic praeclara opera et mirabilia, etc.
" Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. "
Hic tangitur temporis ad miracula facienda congruentia.
Et dicuntur duo, scilicet, congruitas, et necessitas.
Congruitas tangitur, cum dicit : " Me oportet, " hoc est, opportunum est : quamvis non necessarium, sed voluntarium, quod oportet " operari opera ejus qui misit me, " scilicet Patris. Joan. vi, 29 : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Et ideo opera fidem aedificantia, sunt opera a Patre Filio in- juncta, et a Filio impleta et perfecta. Joan, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, ei ego operor. Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Luc. ii, 49 : In his quae Patris mei sunt oportet me esse.
" Donec dies est. "
Dies hic est praesentia lucis super nos : et dupliciter, scilicet, per corporalem praesentiam, et per fidem dum vivimus : quia post vitam non valet nobis operatio solis. Psal. CIII, 23 : Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Eccle.IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ad Galat.VI, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Praesentia enim lucis, et ostendit quid operemur, et juvat ad operationem, et operatur in nobis, sicut praesentia solis in mundo. Malach,IV, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Ideo dicitur, Eccli. xliii, 2, quod sol est vas admirabile opus Excelsi. Si ergo occidat sol a nobis, non valebit nobis ipsa operatio solis.