Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur : ." Nisi crebro laverint ma-nus " suas, quas putant ex tactu diversorum contrahere immunditias, " non
manducant " Psal. xxv, 6 : Lavabo inter innocentes manus meas : et circumdabo altare tuum Domine. Hoc enim de lotura corporali intelligebant : " tenentes " in hoc " traditionem, " hoc est, institutiones traditas, " seniorum, " Pharisaeorum et Judaeorum, qui carnaliter legem Intelligentes ista tradiderant servanda.
" Et a foro "
Venientes, in quo cum diversis negotiati fuerant, quorum aliquos immundos reputabant, vel timebant, " nisi baptizentur, " hoc est, laventur prius, " non comedunt, " quia se immunditias contraxisse reputabant. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote. Hoc enim de corporali munditia intelligebant, non attendentes quod sequitur, ibidem, v. 18 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Isa. un, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini.
" Et alia multa sunt, "
De corporalibus munditiis et immunditiis, " quae tradita sunt illis , " a superioribus suis, " servare, " qui carnaliter legem intelligebant : " baptismata, " hoc est loturam, " calicum, " vasorum ad bibendum, " et urceorum, " vasorum ad liquores diversos retinendum, " et aeramentorum, " vasorum aereorum ad diversos usus deputatorum, " et lectorum, " in quibus quiescebant, qui ex diversis causis immundi reputabantur. Ad Hebr. IX, 9 et 10 : Non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus , et variis baptismatibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.
" Et interrogabant euro. Pharisaei, "
A facio discipulorum occasionem accipientes : dicentes per modum accusationis : " Quare discipuli tui, " qui tibi obediunt : et ita peccatum eorum in tuam redundat culpam, " non ambulant, " in conxersatione sua, " juxta traditionem " carnalem " seniorum, " qui perfecti in lege sunt reputati ? Et hoc conqueritur Dominus, Isa. XXIX, 13 et 14 : Timuerunt me mandato hominum et doctrinis : ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi el stupendo : peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.a Sed communibus manibus, " hoc est, non lotis inanibus, " manducant panem, " quod illicitum est, quantumcumque pulchrae sint manus. Et Dominus quidem non reprehendit munditiam corporalem, sed hoc reprehendit, quod relicta munditia interiori, tantum exteriorem munditiam sufficere putabant. Adhuc autem, quia mandatis Dei gravioribus omissis, exteriori munditiae studebant, et parvas suas traditiones firmius quam Dei mandata observari faciebant. Matth. xxiii, 25 et 28 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum.
" At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
In vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa, "
Ponitur hic talium observationum irritatio. Hic autem duo facit : primo enim carnalem intellectum per Isaiae auctoritatem redarguit : secundo, per comparationem mandatorum Dei ad suas traditiones, eos irritare legem Dei ostendit.
In primo tria facit, scilicet, redarguit : auctoritatem per quam redarguit, inducit : et auctoritatem exponit.
Redarguit cum dicit : " Bene, " quia vere, " prophetavit Isaias de vobis hypocritis, " qui vos justos simulatis, cum non sitis, " sicut scriptum est " in libro Isaiae ad memoriam rei aeternam : " Populus hic labiis me honorat, " verbo confitens me, et non opere et veritate. Ad Tit. I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Contra quod dicitur, 1 Joan. III, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
" Cor autem eorum longe est a me, " quia in corde non habent affectum ad me. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Contra quod dicitur, I Reg. XVI, 7 : Non juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.
" In vanum autem me colunt. "
Exteriori observantia : quia ego illam, neglecta interiori munditia, nec respicio, nec remunerationem exhibeo. Isa. I, 15: Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Sicut enim Cain extra obtu- lit, quia intus injustus fuit : et ideo Deus ad Cain, et ad munera illius non respexit .
" Docentes doctrinas, " per traditiones carnaliurn munditiarum exteriorum, " et praecepta hominum " districte servantes. Sicut et tempore isto servantur valde statuta hominum in potestate constitutorum, et puniuntur transgressores eorum, Isa. x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei I
" Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum. "
Matth. xv, 6 : Irritum fecistis mandatum, Dei propter traditionem vestram. Littera autem Isaiae in eodem sensu est sub aliis verbis : sic enim legitur, Isa. XXIX, 13: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, ei labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum ei doctrinis,
" Baptismata urceorum. "
Hic interpretatur in cpio sunt istae doctrinae hominum. Quia " facitis baptismata urceorum et calicum, " tamquam in hoc consistat vis legis, " et alia similia his, " in exterioribus loturis. Propter quod dicit, Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores ad cor. Exteriora enim illa a lege et a patribus praecepta, indicant quid in interioribus facere debeatis. Immundus enim spiritus qui per dationem legis a Judaeis exiisse dicitur, in domum unde exivit, revertitur, quando exteriori munditiae vacant, interiori neglecta : et septem alios se nequiores secum reduxit .
" Et dicebat illis : Bene irritum facilis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Moyses enim dixit : Honora patrem tuum et matrem tuam : et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.
Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri aut matri : Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri,
Rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis. "
" Et dicebat illis, " ostendens qualiter magnam de minimis, et parvam vel nullam de maximis curam habebant.
Dicit autem quatuor. Primo enim ostendit generaliter quod irritum faciunt Dei. mandatum : secundo, ostendit in quo potissime hoc faciunt: tertio, ostendit qualiter : quarto autem, concludit quod in aliis militis faciunt similiter.
Dicit igitur : " Bene," hoc est, veraciter sine excusatione, " inuium facitis praeceptum Dei: " quod Deus et in natura hominis, et in tabula descripsit, " ut servetis, " hoc est, ut servari faciatis " vestram traditionem, " quam ad avaritiam vestram faciendam tradidistis. Luc. XI, 40 et 41 : Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit ? Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ac si dicat : Si aliquid adhaesit vobis maculae, non per loturam manuum, sed per eleemosynam purgatur.
Et idem intendit hic probare :
" Moyses enim, "
Ex verbo Dei, " dixit. "
Et ostendit hic, in quo potissime irritum Dei mandatum fecerunt : " Honora patrem tuum et matrem tuam , " Qui honor maxime consistit in temporalium administratione : quia crescente virtute lucrandi, et providendi in filiis, decrescit eadem virtus in parentibus : et ideo filii parentum vicem tenentur in senectute supplere. I ad Timoth. v, 4: Discat domum suam regere, ei mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo." Et : Qui maledixerit patri vel matri , "potius maledictione operis quam verbi, hoc est, quando necessaria subtrahuntur (tunc enim maledictioni exponuntur) " morte moriatur. " Dignum enim est ut qui suae vitae principia et causas maledicit, auferatur ab Ipso vita potius quam ab eis auferatur. Proverb. xxx, 17 : Oculum qui subsannat patrem, ei qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Et haec sunt praecepta divina.
" Vos autem dicitis"
In traditionibus vestris id per quod praeceptum divinum evacuatur.
" Si dixerit homo patri aut matri " a se necessaria petentibus ad vitae sustentationem, (quam alias habere non possunt) : " Corban. " Corban fuit theca, in qua reponebantur vota, et oblationes ad sacerdotes pertinentes: et ponitur hic per metonymiam, continens pro contento, ut sit sensus, quod filius dicat parentibus necessaria petentibus : " Corban, " hoc est, hoc quod habeo est devotum sacerdotibus, et pertinet ad corban. in quo reponuntur sacerdotum vota : et ideo sacratum est, et non licet ad usus vestros hoc resumere.
Et in hoc sensu subdit Evangelista ex- positionem dicens : " Corban quod est " dicere " donum " sacerdotibus devotum, " quodcumque "est " ex me, " hoc est, ex mea voluntate sacratum, " tibi profuerit, " hoc est, repetens, tibi prodesse poterit. Quasi dicat : Non proderit. Quia, Proverb. XX, 25, dicitur : Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Et ideo si retractarem votum, esset ruina, et mihi et tibi. Et hoc est verum, quando votum fit de superfluo, praeter quod adhuc habetur, unde pauperes parentes sustentari (possunt : de necessario enim ad sustentationem parentum pauperum, et alias non habentium, non debet fieri votum. Hoc autem sacerdotes non attenderunt, sed populum angariaverunt, ut de necessario ad propriam et parentum sustentationem vota facerent In corbonam.
Simile aliquid faciunt nostri temporis Religiosi et Sacerdotes, qui sibi victum pauperum offerri faciunt et cogunt, dicentes has bonas esse consuetudines, et servandas. Mich. III, 5 : Haec dicit Dominus super Prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem : et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones . Eccli. XXXIV, 24 et seq. : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium, vita pauperum est : qui defraudat illum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Hoc est quod conqueritur de sacerdotibus Deus, Malach. II, 13 : Operiebatis lacrymis altare Domini, quia cum pauperes coguntur ad offerendum de necessario super altare, fundunt lacrymas contra Sacerdotes. Hoc etiam est contra decretum Apostolicum, II ad Corinth. VIII, 13 : Non enim ut aliis sit remissio, vobis au-
tem tribulatio. Remissio autem in. talibus, et consolatio fit sacerdotibus: aliis autem fit tribulatio paupertatis. Unde post parum dicit Apostolus, IX, 7 : Non ex tristitia, aut ex necessitate, supple, fiat eleemosyna, vel oblatio. Ex omnibus his patet quod de necessario sibi, vel parentibus, non debet fieri votum : et quod sacerdotes peccant contra veritatem Evangelicam, si de talibus vota fieri praecipiant, vel cogant, vel etiam recipiant oblationes. Et de talibus dicit :
" Et ultra, "
Postquam sua vovit in corban, " non dimittitis, " de facultatibus sic in corban sacratis, " eum, " filium, " quidquam " boni ad vitae sustentationem pertinentis, " facere patri suo aut matri " suae indigentibus, et aliter viae sustentationem non habentibus.
Et sic
" Rescindentes "
Ab effectu estis " verbum Dei, " quod sub praecepto legis naturae et scriptae posuit, " per traditionem vestram, " Deo et naturae contrariam, " quam tradidistis, " ad avaritiam vestram satiandam. I ad Timoth. VI, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Et ideo tales leges, et decretales, et statuta, quae sunt ad exhauriendas bursas, nihil aliud utilitatis habentes, vocat Isaias iniquas, dicens, Isa. x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes , et vim facerent causae humilium populi mei : ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. De Religiosis autem hoc idem facientibus dicitur, Matth. xxiii, 14 : Comeditis domos viduarum, orationes longas orantes : propter hoc amplius accipietis judicium. Ezechiel, XIII, 19 :
Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis.
Sic ergo ostensum est quomodo contra pietatem sunt traditiones illorum : et ideo in irritum revocandae.
" Et advocans Iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
Nihil est extra hominem introieris in eum, quod possit eum coinquinare : sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem.
Si quis habet aures audiendi, audiat. "
" Et advocans iterum turbam, " Glossa : Confutatis superbis humiles, advocat et docet.
" Dicebat illis, " suas aequissimas leges promulgans.
Et facit tria : attentos reddit, veritatem proponit, intellectum ex spiritu accipiendum fore praedicit.
Dicit igitur : " Audite me omnes, " quia res est, quam omnibus persuadet naturalis ratio : " et intelligite " attente, ne erretis : quia nihil est ita verum, quin malus intellectus in eo possit accipi. Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. II ad Timoth. II, 7 : Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Ipse enim dicit : " Intelligite, " idem est, quod intus in corde legite : quia cor vestrum idem vobis dictabit.
" Nihil est extra hominem, "
Ab extra, " introiens in eum, " ut cibus et potus, " quod possit eum, " hominem, " coinquinare, " ad animae inquinationem : et haec est propositio veritatis Christianae. Et si objicitur quod, II Machab, VI, 18 et 19, Eleazarus potius mortem elegit, quam carnem suillam comederet. Dicendum quod hoc non fecit
propter cibum, sed propter praecepti legis prohibitionem : sicut et Adam non ex cibo, sed ex inobedientia inquinatus est, et nos omnes inquinavit.
Si autem objicitur de veneno, quod inquinat hominem. Dicendum, quod venenum non est de naturaliter ingredientibus in hominem, sed potius de corrumpentibus ipsum. Verbum autem Christi de his quae naturaliter ingrediuntur intelligitur. I ad Timoth. IV, 4 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.
Sed adhuc objicitur, quia verbum Christi ad propositum facere non videtur. Isti enim causabantur quod non lotis manibus manducarent : et Christus instat de cibis. Ad hoc dicendum quod Christus ostendere voluit, quod non esset vis in exterioribus immunditiis : et arguit a majori : quia sinon est vis in cibis, in quibus magis vis esse videbatur, tunc multo minus vis facienda est in absolutionibus exterioribus.
" Sed quae de homine procedunt, "
Ab inferiori radice voluntatis informata, " illa sunt quae, " ut causa, " communicant hominem, " quia causa immunditiae spiritualis non potest esse nisi mala voluntas. Matth. XII, 35 : Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Matth. VII, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere,
" Si quis, etc. "
Docet a Spiritu intellectum verum in dictis esse accipiendum, dicens : " Si quis, " hoc est, si aliquis, quia pauci erant tunc tales, " habet aures, " quibus auditum et " audiendi " virtutem ministrat Spiritus sanctus : illae enim sunt " aures audiendi: " caeteri habent figu- ram aurium, et non veras aures. Psal. CXIII, 6 : Aures habent, et non audient. Luc. VIII, 8 : Jesus haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat .
"Audiat, " hoc est, audiendo veritatem in dictis percipiat. Ad Roman x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi,
" Et cum introisset in. domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare :
Quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Omnia mala haec ab intus procedunt, et communicant hominem, "
Tangitur dictorum interpretatio. Et dicit tria : interrogationem discipulorum, increpationem non intelligentium, et interpretationem dictorum tam in communi quam in. singulari.