LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quid sit anima nobilis?
Jam habitum est de ordine causarum primariarum, et de esse ipsarum, et quomodo unaquaeque ipsarum causa est. Consequenter ergo inquirendum est, qualiter utraque primatiarum per suas impressiones et influxus resultent in tertiam, et qualiter tertia operetur et imprimat in universalem naturam, ut gradus ordinis servetur in entibus et causis. Quia vero anima nobilis tertia est, ideo de anima nobili inquirendam est. Cum enim dicitur anima nobilis, et anima est, et nobilis est : et per hoc quidem quod anima est, inclinationem habet ad corpus quod movet, et ad quod comparatur, sicut motor ad mobile : hic autem motus potest esse endelechia et actus alicujus qui est ut forma corporis, quamvis non sit forma corporalis, et secundum hunc modum esset causa motus inaequalis, sicut jam ante probatum est : actus enim corporis si substantialiter est actus corporis, hoc est, per substantialem et diffinitivam rationem, est perfectio corporis, nec potest esse sine corpore: et operatio ipsius variatur secundum variationem corpo- ris : quantum ergo est de se endelechia, non est causa motus aequalis. Motus autem nobilis corporis est motus aequalis. Anima ergo nobilis endelechia esse non potest : et hoc quidem verissimum est secundum dicta Peripateticorum. Endelechiam enim non sunt nisi formae habentes virtutem in corpore, quarum operationes sine corporibus esse non possunt, ita quod aliquam propriam non habeant operationem quae non sit operatio conjuncti. Anima ergo nobilis in genere endelechia) non ponitur.
Est alitem alia animae diffinitio quae secundum substantiam animae propriam data est, scilicet quod anima est principium et causa vitae viventibus omnibus et vitam ex se non habentibus : quae ratio secundum analogiam convenit omni animae, tam in habentibus vitam occultam quam in habentibus vitam manifestam. In plantis enim vita occulta est : in animalibus autem manifesta. Manifestatur autem duobus modis, scilicet per motum vitae quo a seipso movetur animatum localiter tantum, et per motum vitae quo et localiter movetur et secundum formam. Nutriri autem et augeri et universaliter sentire, motus sunt ad formam. Procedere autem de ubi ad ubi, motus est secundum locum. Nutriri enim et augeri non sunt nisi animati generabilis et corruptibilis : propter quod tales motus corporis nobilis esse non possunt. Motus autem localis quandoque principium et causam habet in ipso, quo modo non potest esse nisi animati : id enim quod sine anima est, motum localem non habet nisi a generante vel prohibens removente, ut probatum est octavo Physicorum . Corpus autem nobile nec generans nec impedimentum removens habere potest, ut in principio ejusdem libri probatum est : corpus autem nobile motum a generante recipere non potest. In
omnibus autem in quibus anima est principium motus alimenti et motus localis processivi, motus localis non est nisi propter alimentum quod secundum locum est distans ab eo quod indiget nutrimento : propter quod datur ei motus processivus, ut ad alimentum procedat sine quo vivere non potest. Talis ergo motus localis corpori nobili convenire non potest. Videmus autem quod habet motum localem, et non habet a generante vel prohibens removente. Oportet ergo, quod habeat ab anima. Habet autem. motum circularem, qui de se ubique et semper est, et motus est ad intelligentiae formam, sicut in ante habitis probatum est.
Anima ergo nobilis secundum suam substantiam et diffinitionem est principium et causa motus circularis ad intelligentiae formam : et anima est ex hoc quod est principium et causa talis motus, nobilis autem ex hoc quod motum talem non propter alimentum, sed ad formam habet intelligentiae. Anima enim est vitae principium per hoc quod existens in hoc cujus anima est, vitae facit operationem et actum : actus autem et operatio vitae in. anima nobili motus est circularis. Talis ergo anima est anima nobilis, et secundum analogiam nobilis, et nobilior secundum quod talis motus nobilius causa est et principium. Haec autem nobilitas in simplicitate, continuitate, et regularitate motus consistit : et ideo qui simplicioris et magis continui et magis regularis motus est, causa nobilior est.