Supra praemissi sunt Psalmi pro liberatione ab hostibus; hic ponitur Psalmus in quo petit vindictam de eis: et praeponitur titulus talis, in finem quem cantavit domino pro verbis chusi filii gemini.
Historia habetur 2 Reg. 17, quod David fugit a facie filii sui, et Achitophel sapientissimus adhaesit Absaloni. Chusi vero adhaesit David: quem remisit ut sciret consilia Achitophel, et ea sibi significaret.
Cum autem Achitophel consilium dedisset Absaloni nocivum valde patri suo David, scilicet ut statim eum invaderet antequam tutaretur alicubi, chusi secreto significavit David, ut de campestribus fugeret ubi erat, et transiret jordanem ad loca munitissima.
Isto ergo nuncio chusi audito David, hoc canticum cecinit domino: et ideo dicitur hic, quem cantavit domino pro verbis chusi filii gemini. Dicitur autem filius gemini, quia forte de tribu beniamin erat: vel ex aliquo descenderat qui habebat hoc nomen.
Hieronymus non habet, in finem: nec pro victoria, sed pro ignoratione, vel ignorantibus. Et dicit super verbis Aethiopis: tamen nescitur an fuerit Aethiops.
Mystice autem hic Psalmus potest esse ecclesiae, et contra persecutores. Et dicitur pro verbis chusi, qui interpretatur silentium, sed gemini dextera; quasi dicat: occulto divinae providentiae judicio factum est ut Achitophel, qui fratris ruina interpretatur, scilicet Judas Iscariotes, in ruinam, idest in mortem fratris sui, christi videlicet, qui non confunditur eos vocare fratres, Hebr. 2 consilio et auxilio conspiravit. Sed quod ille ad perniciem unius hominis fecit, christus ad salutem omnium inflexit, ut dicit Augustinus in Glossa. Hic autem Psalmus habet tres partes. Primo ponitur oratio. Secundo exauditio, ibi, dominus judicat.
Tertio gratiarum actio, confitebor domino. Circa primum duo facit. Primo orat ut liberaretur ab hostibus. Secundo, ut hostes deprimantur, exurge domine in ira tua. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam. Secundo allegat suam innocentiam: domine deus meus si feci istud. Circa primum tria facit. Primo praemittit orantis affectionem.
Secundo proponit petitionem: salvum me fac.
Tertio petitionis rationem, ne quando rapiat. Affectus orationis est ut speret in domino: Eccl. 2: quia nullus speravit in domino, et confusus est: et ideo dicit, in te speravi. Petitio est duplex; petit enim salvari et liberari, secundum dionysium.
Liberari est removeri a malo; salvari conservari in bonis. Sic ergo petit quod salvetur a corruptione hostium, et liberetur ab eis. Et potest intelligi de corporalibus hostibus, et de spiritualibus: quasi dicat: salvum me fac ab hostibus, et a tentationibus: Psal. 21: salva me ex ore leonis. Idem, ibidem, libera animam meam a malignitate eorum. Ponit petitionis rationem cum dicit, nequando rapiat, etc.: quasi dicat: nisi subvenias mihi, devorabit me Absalon, sicut leo: 2 Reg. 15: surgite fugiamus: neque erit nobis refugium a facie Absalonis.
Et supra dicit in plurali, ab omnibus persequentibus: hic in singulari: ne quando rapiat ut leo, quia omnes sub uno capite comprehenduntur: spirituales sub uno diabolo: corporales sub Absalone.
De primo 1 Petri 5: adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens etc.. Psal. 9. Insidiatur in abscondito quasi leo etc.. Rapiat quasi subito, et velociter: joa. 10: lupus rapit: quia diabolus insidiose facit. Et hoc faciet, dum non est qui redimat etc.. Redimitur quis, dum liberatur a malo: et hoc refertur ad liberationem a poena: Osee 13: de morte redimam eos. Neque qui salvum faciat, per liberationem a culpa: Matth. 1: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hieronymus: ne forte rapiat ut leo animam meam, et laceret; et non sit qui eripiat. Deinde allegat suam innocentiam: domine deus meus, si feci istud. Et hoc potest intelligi dupliciter: vel per modum juramenti, vel praenuntiationis. Si per modum juramenti, sic sciendum est quod duplex est juramentum, scilicet per contestationem, sicut ad Rom. 1: testis est mihi deus cui servio in spiritu meo etc..
Et per execrationem, ut cum dicitur, si ita feci sic contingat mihi; job 31: si gavisus sum ad ruinam illius qui me oderat etc.. 2 Cor. 1: ego testem deum invoco in animam meam: quasi dicat, si non sum innocens rapiat me. Vel potest intelligi per modum praenuntiationis; quasi dicat.
Si ego sum in istis defectibus, haec erit poena mea, decidam etc.. Et secundum hoc excludit primo a se culpam, si feci istud, etc.. Secundo determinat sibi poenam, decidam etc.. Excludit autem a se culpam, primo in generali, cum dicit, domine deus meus, si feci istud. Quid istud? peccatum, scilicet superbiae secundum Glossam, quod est quasi universale peccatum: Eccl. 10: initium omnis peccati superbia. Vel aliter; istud, quia quando quis patitur tribulationem aliquam ex culpa sua, dicitur ei, tu fecisti tibi istud; quasi dicat; tu es in causa ut hoc fiat. Et sic dicit: si feci istud, ego huic persecutioni causam dedi: 2 Reg. 8: faciebat David judicium et justitiam cum populo suo. Mich. 7: iram domini portabo: quia peccavi ei etc.. Secundo, cum dicit, si est iniquitas etc. Excludit culpam in speciali; ubi tria facit: nam primo dicit quod nulli fecit injuriam; et ideo dicit, si est iniquitas: job 51: si iniquitatem quae est in manu etc.. 1 Reg. 24: animadverte et vide, quod non est in manu mea malum neque iniquitas. Unde cum homo nulli facit injuriam, injustum videtur quod affligatur. Secundo quidem remisit offensam; et ideo dicit, si reddidi etc.. Et hoc 1 Reg. 24: pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: non extendam manum meam in dominum meum: quia christus domini est.
Levit. 19: ne quaeras ultionem: nec memoreris injurias civium tuorum. Tertio, quod inimicis benefecit: quod est tertium bonum. Unde littera Hieronymi habet, dimisi hostes meos vacuos. Rom. 12: noli vinci a malo, sed vince etc.. Prov. 25: si esurierit inimicus tuus etc.. Matth. 5: benefacite eis qui oderunt vos. 4 Reg. 6; regi Samariae mandavit elisaeus ut apponeret cibos exercitui regis syriae, qui venerat ad capiendum eum.
Appositaque est eis ciborum magna praeparatio.