In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua: Ita scripsisti Ecclesiis supra dictis. " Et Angelo, " id est, Episcopo " Pergami Ecclesiae scribe, " scilicet sicut aliis. Nota : Per hanc Ecclesiam significatur status Ecclesiae in tempore haereticorum. Pergamus enim: interpretatur divisio cornuum, et ipsa Ecclesia distinxit judicando inter virtutem fidelium, et perfidiam haereticorum : ut cornua peccatorum confringerentur, et exaltarentur cornua justi . Huic etiam competit quod dicit " rhomphaeam, " quia locuturus de divisione, ponit instrumentum dividendi.
" Haec dicit qui habet rhomphaeam, " id est, judiciariam potestatem, vel judicii sententiam, " utraque parte acutam, " id est, scindentem in anima et corpore. Vel, quia scindit nobiles et ignobiles, Praelatos et subditos, laicos et clericos, et sic de aliis. Vel, " Utraque parte, " quia reddet paenam malis, et gloriam bonis. Matth. xxv, 34, 41: Discedite a me, maledicti.... Venite, benedicti, Supra, I, 16 : De ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. Vel, " Utraque parte acutam, " propter peccatum omissionis, .et commissionis. Jerem. II, 13 : Me dereliquerunt fontem aquae.vivae : ecce omissio : et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas : ecce commissio. Vel, " Utraque parte acutam, " id est, punientem peccatores utriusque temporis, scilicet, ante gratiam, et sub gratia.
Vel, " Qui habet rhomphaeam utraque parte acutam, " id est, verbum Dei, vel sermonem divinum, de quo, ad Hebr. IV, 12: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Et dicitur rhomphaea utraque parte acuta. Utraque, propter Vetus, et Novum Testamentum : quia sicut dicit Haymo, huic resecat peccata operis, huic resecat peccata cogitationis. De primo, Exod. xx, 13 et 14 : Non occides. Non moechaberis. In Novo Testamento dicitur, Matth. v, 22 et 28 : Omnis qui irascitur fratri suo, etc. Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam. Nota : Isidorus, Etym. 18: " Rhomphaeam idem est quod framea quae est gladius ferreus. Framea autem dicitur: quia ferrea est, ac proinde omnis gladius framea est. "
" Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. ".
Hic incipit narratio. Et dicuntur ibi quatuor. Primo, praemittit consolationem laudis. Secundo, ostendit rigorem increpationis, ibi, v. 14 : " Sed habeo adversus te. " Tertio, admonitionem emendationis, ibi, v. 16 : " Similiter paenitentiam age. " Quarto, timorem comminationis, ibidem : " Si quo minus. "
In primo commendat eum a tribus. Primo, a perseverantia fidei inter infideles. Secundo, quia Christi nomen tenuit contra disputantes, ibi, " Et tenes nomen meum. " Tertio, quia non negavit fidem propter persecutiones, ibi, " Et non negasti. "