Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et cum introisset in domum, " sequestratus ab insidiatoribus, qui digni non erant ad audiendam veritatem. Genes. xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideant etiam domui meae.
" Interrogabant eum discipuli, " qui veritatem sermonis prae caeteris intelligere studuerunt: et videbant quod multa de cibis videbantur lege prohibita, et sic esse immunda : sicut patet, Levit. XI, per totum. Et haec fuit causa quare reputabant apud se, quod Dominus illa dixerit parabolice : et dicit quod ideo " interrogabant eum discipuli ejus parabolam. " Matth. xiii, 36 : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri,.
" Et ait illis, "
Increpando quod post tot doctrinas spiritualium ab ipso auditas, sermonem tam apertum et rationabilem, parabolam esse reputaverunt, dicens : " Sic et vos,)) quos spiritualiter docui, " imprudentes estis ? " non intelligentes quid parabolice, et quid secundum expressam dictum sit veritatem. Ad Hebr. v, 12 : Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei. Matth.xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis?
" Non, "hoc est, nonne " intelligitis, " quia de facili id intelligere potestis : quia hoc dictat ratio naturalis, " quia omne extrinsecus introiens, " sicut esculentum etjpculentum, " in hominem, " naturae est conveniens, et in naturam corporis convertibile. Et ideo, " non potest eum communicare, " alias, coinquinare, hoc est, immundare : sicut nec ipsa natura sui corporis eum immundat: quia aliter semper esset et maneret immundus, et numquam posset mundari.
Et causa, quod non immundat eum, est,
" Quia non intrat in cor ejus, "
Hoc est, in animam, quae causa est omnis immunditiae spiritualis, " sed in ventrem vadit, " hoc est, in locum digestionis, " et " digestum ibi, " in secssum exit: " et ponit secssum in neutro genere : et ideo subdit : " Purgans omnes
escas, " quia secssum, emittit impurum, per quod id quod est purum in esca purgatur.
Ex hoc autem quod dicit, quod secssum purgat omnes escas, quidam dixerunt, quod omnis esca emittitur, et nihil de esca incorporatur, sed corpus augetur et nutritur per multiplicationem sui in seipso, sicut dicunt Dominum multiplicasse quinque panes. Et si hoc est verum, tunc miraculosum est totum naturae opus.
Adhuc autem, calor digestivus praeternecssarius est, quia nihil de cibo incorporat. Et si dicatur quod humor cibi impedit ne substantia corporis a calore naturali consumatur : hoc nihil est : quia substantia tota est de veritate humanae naturae, et consumi non potest. Et si dicatur quod consumi potest, tunc detur quod consumatur : et nihil debet sequi impossibile. Si ergo hoc detur, tunc consumpta non multiplicatur in seipsa : et hoc est contra positionem, et secundum istos impossibile : ergo falsum et impossibile est secundum istos quod consumi possit cibus : ergo totus superflue sumitur et inutiliter.
Adhuc autem, ad quid dicret Dominus, " purgans omnes escas ? Quod enim purgatur in escis, ab impuro depuratur, et cum totum emittatur, nihil remaneret purgatum : et sic inutiliter, et non vere dicret Dominus, " purgans omnes escas. " Ad hoc dicndum, quod revera esca transit in corporis substantiam, in naturae humanae veritatem : et falsum est, quod incrementum accipiat per sui in se multiplicationem, et est haec quorumdam. trufatorum falsa positio.
Et hoc quod dicit : " Purgans omnes escas, " vere intelligendum est, quod omnes purgat secundum speciem escarum, et nullam dimittit non purgatam : sed non purgat omnes secundum materiam, quia aliquid de materia cibi efficitur purum, quod manet. Unde sicut probatur in primo libro de Generatione et Corruptione, quod totum nutritur secundum speciem, et non nutritur totum secundum
materiam, Ita e converso dicndum est, quod omnes et totae escae per digestionem purgantur secundam speciem, et non omnes vel totae purgantur secundum materiam : et sic omnes escae purgantur et emittuntur secundum speciem, et non omnes vel. totae secundum materiam. Et hic est Intellectus verus hujus sermonis. Alibi autem diximus hunc sensum In aliorum Evangelistarum expositionibus, sed hic ratio perspecta et naturaliter est assignata.
" Dicbat autem, "
Reliquam partem sermonis explanans, " quoniam quae de homine exeunt, " et ab homine causantur et principiantur, " illa, " ex malitia radicis, quae non est nisi mala voluntas " communicant, " immunda peccati macula, " hominem. "
" Ab Intus enim de corde homi-
Quod sine gratia semper pravum est. Jerem. xvii, 9 : Pravum est cor omnium, ei inscrutabile.
" Malae cogitationes procdunt, " sicut malitiae principia. Matth. IX, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Isa. I, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
" Adulteria, " quae sunt in nocumentum proximi, In quantum ex conjuge juvatur ad sustentationem et multiplicationem speciei. Exod. xx, 14 : Non maechaberis.
" Fornicationes, " quae sunt secundum libidinem corrumpentes et rationem et sensualitatem : sicut quando ex ratione consentit in concupisoentiam soluti concubitus. Et ideo, ut dicit Aristoteles, " Fornicator pejor est incontinente, quia incontinens detestatur passionem concupiscentiae : vel violentia tentationis vincitur et trahitur ad eam. Fornicator autem eligit delectari et delectatur in concupiscentia. " Apocal. II,. 22 : Ecceego mittam mulierem Jezabel in lectum : et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt. Dicitur autem fornicatio prostitutio, quae primo facta est sub fornicibus, hoc est, arcubus triumphalibus, qui tironibus in titulum suae strenuitatis aedificabantur : ad quos spectandos, quia frequenter convenerunt juvenes mulieres libidine sola ductae ibi se prostituerunt, ut multos coeuntes secum invenirent,
" Homicidia, " sive voluntaria, sive quae consilio procurantur, sive quae fiunt per effectum. Exod. xx, 13 : Non occides, cc Furta, " quae fiunt in illicita contrectatione rei alienae invito domino, et praecipue In furno, hoc est, in nigro sive in tenebris : quando nescit ille cui subtrahitur. Exod. xx, 15 : Non furtum facies, " Avaritiae, " quae fiunt in illicita cupiditate rei alienae. Exod. xx, 17 : Non concupisces domum proximi tui. Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius... Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
" Nequitiae, " Hae sunt cordis malitiae, quando tam magna mala machinatur, quae vires suas excedunt, ita quod ea perficere nequit. Isa. XVI, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus," Dolus " est fraus, quae malum quod intendit, simulatione non nocendi operit. Unde Augustinus : " Dolus est occulta " malitia, blandis verbis adornata. " Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnauit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
" Impudicitiae. " Augustinus : " lmpu-" dicitia est Immunditia cordis ad. libidi-" nem incontinentiae pertinens. " Sicut tactus impudici, et impudica oscula, et amplexus, et nutus oculorum meretricii, et hujusmodi. Augustinus : " Impudicus " oculus, impudici cordis est nuntius. " Pudicitia enim est pudor virginalis, quae signa venereorum non admittit. Thren.
v, 13 : Adolescentibus impudice obusi sunt.
" Oculus malus, " hoc est, Invidia, quae intus videt bonum proximi, et vulneratur ex ipso ad cordis tristitiam et dejectionem. Eccli. XIV, 8 : Nequam est oculus lividi, et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
" Blasphemiae, " scilicet impositio falsi, criminis in Deum : dum vel Deo attribuitur .quod non convenit, vel aufertur ab eo quod convenit. Levit. XXIV, 14 Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. Matth. xii, 31 et 32 : Spiritus blasphemianon remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro,
" Superbia, " quae est propriae excellentiae sive dignitatis improba delectatio. Tobiae, IV, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio,
" Stultitia, " hoc est, stoliditas, quando homo est insipiens. Et talis est, ut dicit Ptolemaeus, qui sui ipsius ignorat quantitatem. Ad Galat. VI, 3 : Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Apocal. 17: Dicis : Quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Et subdit generaliter :
" Omnia haec mala ab intus, "
A corrupta voluntate, " procedunt " ad extra, " et communicant, " hoc est, coinquinant " hominem. " Exteriora autem creaturae Dei sunt, et neminem secundum seipsa coinquinant. Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Ad Tit. I, 15 :Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inqui-natae sunt eorum et mens et conscientia. Sic igitur terminatur pars de fama potestatis Leonis.
" Et inde surgens abiit In fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejieeret de filia ejus. "
Hic incipit pars illa, in qua Leo curam suae forturti tuinis ostendit, contra id. quod est in actuali peccato, per vexationem improbae libidinis, quae fit in cordis voluntate per consensum statim perficiendum in opere : et hoc sub typo curae filiae Syrophaenissae.
Dividitur autem haec pars in tres partes : in quarum prima miraculi hujus describitur locus : in secunda, describitur hujus miraculi impetrationis modus : in tertia autem miraculi describitur plenus effectus.
In prima dicuntur tria : locus communis, et locus proprius, et instructionis cautela.
Dicit igitur : " Et inde surgens, " ubi insidias et observationes invidorum represserat, tamquam ab indignis recedens, " abiit in fines Tyri et Sidonis, " hoc est, in extremam partem Sidoniae, in qua Tyrus erat : et illa pars Judaeae conjungebatur. Matth. xv, 21 : Egressus inde Jesus, secessit in paries Tyri et Sidonis. Sed videtur contra suum dictum facere : quia, Matth. x, 5, dicitur : In viam gentium ne abieritis. Ad hoc dicendum quod in finibus illis, Judaei et gentes permistim habitabant, et ipse ad Judaeos declinabat. Adhuc autem non declinabat ad manendum, sed ad transeundum : sicut et venit in civitatem Samariae quae dicitur Sichar .
" Et ingressus domum, " causa quietis, ex labore viae. Joan. IV, 6 : Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem .
" Neminem voluit scire, " ut nos erudiret humiliter nos ad hominum laudem occultare. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, ei requiescite pusillum.
" Et non potuit latere, " non de impotentia propria, sed de precatione suae laudis. Sicut dicitur, Matth. v, 14 : Non potest civitas abscondi supra montem posita.
Et Ideo tangit causam quare latere non potuit, dicens :
" Mulier enim, etc. "
Et haec est pars secunda de modo impetrationis miraculi : et haec impetratio fuit per mulierem : et haec commendatur a sex, scilicet a fide, ab affectu naturae, a sui adventus devotione, a cultus rectitudine, ab orationis supplicatione, a suae indignitatis humana recognitione,
A fide, quia " statim ut audivit de eo, " fide mota est ad ipsum. Unde, Matth. xv, 28 : 0 mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Matth. VIII, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel.
Non enim tardavit, sed " statim ud audivit, " festina cucurrit, scieris quod in digito Dei ejioeret daemonium : et quod sic in ipsam perveniret Dei regnum, regno diaboli expulso .
" Cujus filia habebat spiritum immundum. " Ab affectu naturae ordinato hic commendatur : quia filiam diligens, non diligebat in ea spiritum immundum : per contrarium eorum, qui non nisi ad spiritum immundum diligunt suos natos. Isa, xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infan-tem suum, ud non misereatur filio uteri sui ? Spiritus autem immundus erat, qui ad immunditias vexando impellebat libidinum immundarum. Psal. cv, 28 : Initiati, hoc est, consecrati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. Beelphegor est idolum tentiginis, quod extenso veretro figurabatur : et hoc vexabat ad libidinem Maacha, matrem Joas, qui fuit sacerdos in templo Priapi. Sed ista non ad hoc dilexit filiam, sed potius ad munditiam : et ideo ad fontem munditiae per fidem festinavit. Eccli. xlii, 11 : Super fitiam luxuriosam confirma custodiam : ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis.
" Intravit. " Laudatur a devotione, per quam appropinquans intravit ad Dominum. Sicut, Luc. VII, 37 : Mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus occubuisset, non jussa venit.
" Et procidit ad pedes ejus. " Ecce laudatur a cultu : Creatorem et Deum esse confitens per cultum, qui soli Deo debetur. 1 ad Corinth. XIV, 25 : Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Psal. cxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Et tangitur fidei ipsius commendatio cum dicit :
" Erat enim mulier, "
Cujus virtus magis est commendabil.is quam viri, quanto minus ad. virtutem per constantiam animi disponitur. II Machab. VII, 21 : Supra modum mater mirabilis, ei bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens , bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat: singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : ei femineae cogitationi masculinum animum inserens, etc.
" Gentilis, " non edocta per prophetas et legem. Ad Roman. ii, 27 : Nonne... judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es ?
" Syrophoenissa, " hoc est, de Syro et Phoenice exorta, " genere. " Huic autem contrarium videtur quod dicitur, Matth. xv, 22: Et ecce mulier Chananaea, a finibus illis egressa. Ad hoc respondet Hilarius : " Chananaei terras in quibus sunt, " incoluerunt, qui remanentes, aliis gla-" dio consumptis, aut in loca vicina dis" persi sunt, aut in servitutem subjecti, " et nomen tantum sine patria circumfe-" runt. " Ex illa ergo dispersione contingit, quod haec Chananaea a primis progenitoribus fuit, et tamen propinqui genitorem ipsius erant de Syria ei Phoenice : et Judaeis admista, Proselytorum formam tenebat. Unde ex vicinitate Judaeorum, legem existimatur cognovisse, et cognitionem habuisse, quod Christum, et Deum, et Dominum, et Filium David esse confitebatur.
" Et rogabat eum, " instanter clamans, ut dicitur Matth. xv,
23, post eum : ita ut etiam discipuli dicerent Domino : Dimitte eam, quia clamat post nos.
" Ut daemonium ejiceret de filia ejus. " Et commendatur a simplicitate orationis. Matth, xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David : filia mea male a daemonio vexatur.
" Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
At illa respondit, et dixit illi. : Utique, Domine : nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Et ait illi : Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua.
Et cum abiisset domum suam, inveriit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse. "
Tangit hic commendationem a suae indignitatis recognitione. Et dicit duo, scilicet objectionem indignitatis, et recognitionem.
De primo dicit : " Sine prius saturari filios. " Filii dicuntur Judaei. Osee, XI, 1 : Ex aegypto vocavi filium meum. Exod. x, 3 : Dimitte populum meum. Hos ergo prius gratia mea dimitte saturari usque ad nauseam, ita quod abjiciant eam : et tunc derivabitur haec gratia ad te, quae, es gentilis. Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
Et tangit causam hujus, per metaphoram loquens :
" Non est bonum. "
Ordinis debiti bonum non observaretur aliter : " sumere panem filiorum, " a filiis qui sunt Judaei, " et mittere canibus, " hoc est, gentilibus ;nisi prius panis a filiis saturatis projiciatur. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Panis autem gratia curationis, et divini verbi refectio vocatur.
" At illa respondit, "
Objectam sibi recognoscns indignitatem. " Et dixit illi : Utique, Domine, " supple, canis sum, et cane immundior. " Nam, " hoc est, quia tantum in misericordia tua, non in dignitate mea confidens, gratiam tuam peto. Daniel. IX, 18 : Non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
" Nam, " hoc est, quia " catelli, " imbecilles, et saturitatem filiorum exspe- clare non valentes, " comedunt sub mensa, " interim, dum adhuc reficiuntur filii, " de micis " minutis " puerorum, " hoc est, filiorum. Ita ego necessitatem patiens in filia, non possum exspectare communem Gentilium, qui canes sunt, refectionem : sed statim dum reficis filios, est mihi succurrendum. Unde, Matth.XV, 27, dixit : Etiam, Domine : nam ei catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Micae autem significant subtiles intellectus, et gratias Spiritus sancti.
" Et ait illi, "
Tangens perfectionem miraculi impetratu " Propter hunc sermonem, " magnam tuam fidem et devotionem indicantem, " vade, " sciens me corpore absentem, potentia deitatis quae ubique praesens est, posse curare. " Exiit, " jam fidei tuae merito, " a filia tua daemonium. " Matth. xv, 28 : Fiat tibi sicut vis. Luc. vii, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace,
" Et cum abiisset domum, "
Plene credens sermoni Domini. Ad Roman. IV, 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere.
" Invenit puellam jacentem supra lectum " strati sui, a quo ante per daemonium praecipitabatur : " et daemonium " Invenit ab ea " exiisse, " et a vexatione immunditiae cessasse. Matth. xv, 28 : Et sanata est filia ejus ex illa hora, qua hoc dixit Dominus.
" Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos. "
Tangit hic curam actualis peccati ex fortitudine Leonis de tribu Juda provenientem contra peccatum actuale, secundum hoc quod exhibentur membra corporis, arma iniquitatis peccato, quando perpetratur in opere.
Habet autem haec pars duas partes, scilicet, locum in quo factum est miraculum, et historiam de miraculi perfectione.
in primo tangit locum quem reliquit, dicens :
" Ei iterum exiens de finibus Tyri, " ubi permistim Judaei et Gentiles habitabant. Exivit autem, ut et alibi gratiam suam indigentibus communicaret et praedicaret. Luc. IV, 43 : Quia ei aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
" Venit per Sidonem, " transiens ut venator animarum : quia Sidon venatio interpretatur. Genes. XXVII, 3 et 4 : Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam, hoc est, mihi incorporem. Hoc dixit Patriarcha filio suo. Venit autem sic transiens " ad mare Galilaeae, " hoc est, stagnum Genesareth. Quae (inquam) Galilaea quantum ad partem provinciae in quam venit, " est inter medios fines Decapoleos, " hoc est, decem civitatum ibi aedificatarum, quarum territoria ibi conveniunt : et significant congregationes fidelium, qui decem mandatis decalogi conjunguntur. Luc. XIX, 17 : Eris potestatem habens super decem civitates.
" Et adducunt ei surdum et motum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. "
Hic tangitur historia miraculi. Habet autem tres particulas, intercessionem ad impetrandum, modum specialem ad perficiendum, et utilitatem ad aedificandum.
In intercessione tria sunt : adductio, Intercessio, et manus impositio.
De adductione dicit : " Et adducuntei, " per fidei suae devoti onera, Psah xxviii, 1 : Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, hoc est, Praelatorum etf Praedicatorum : qui arietes, hoc est, duces sunt gregis, et filios sibi commissos adducere debent ad Dominum ut curentur.
" Surdum, " quia aures arma iniquitatis peccato exhibuerat : ideo diabolus in auribus fecerat surditatem : et maxime a verbo Dei audiendo. Aures enim sic aperuerat serpenti prima mater : et sic aures exhibuerat mulieri a serpente persuasae primus pater.
" Et mutum. " Omnis enim surdus naturaliter est mutus : quia quid loquatur audiendo, non potest discere. Tamen iste (ut inferius patebit) et linguam ligatam habuit, ne ad loquendum movere posset : unde infra, v. 35, dicitur: " Solutum est vinculum linguae ejus. " Ezechiel. III, 26 : Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mulus. Ps a1. XXXVII, 14 : Ego tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et hoc etiam merito primae praevaricationis incurrerat, in qua lingua ad loquendum cum serpente contra Deum laxata fuerat. Psah. CXXXVI, 6 : Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: hoc est, quia non ero memor tui, sed potius verborum diaboli, cum quo loqueris.
cc Et deprecabantur eum ", hoc est, Dominum, Et haec est intercessio adstantium, quae significat sanctae Ecclesiae intercessionem. Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua,
" Ut imponat illi, " muto et surdo, " manum " omnipotentem, quae eum condiderat: istius enim erat et reformare corruptum. Job, v, 18: Ipse vulnerat, et medetur: percutit, ei manus ejus sanabunt. Psah cxxxviii, 5 et 6 : Posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam. Sciverunt enim quod dicitur, Job, XXVI, 13 : Obstetri-cante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Et ideo hoc beneficium manus petiverunt. Marc. XVI, 18 : Super aegros manus imponent, et bene habebunt.
" Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens, tetigit linguam ejus. "
Tangitur modus perfectionis miraculi dupliciter, scilicet, ex parte Domini facientis, et ex parte infirmi in quo factum est.
Ex parte Domini triplex tangitur modus : in factis, in adspectibus, et in verbis.
In factis tangitur quadruplex modus : primo enim tangitur modus apprehensionis, in qua Dominus infirmo jungitur : et significat apprehensionem misericordiae et charitatis, in quibus Deus nos apprehendit. Ad Hebraeos, ii, 16: Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Et hoc est quod dicit: " Apprehendens eum, " Ad Philip. m,12 : Sequor, si quo modo comprehendam in quo ei comprehensus sum a Christo Jesu.
Secundum est apprehensi de turba segregatio : et significat segregationem a massa perditionis et perditorum, quae fit per gratiae apprehensionem. Numer. XVI, 26: Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Ad Galat, I, 15 et 16: Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, ei vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium sinim in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni ei sanguini. Segregatio enim ab utero matris Synagogae, separatio est a massa, perditorum : et hoc est quod significat, cum dicit : " De turba seorsum. "
Tertium factum est, quia " misit digi-ios suos in auriculas ejus, " Digiti enim isti significarit virtutem operativam, qua cuncta condidit per potentiam, sapientiam, et bonitatem. Isa. xl, 12 : Quis appendit tribus digitis molem terrae ? Et isti sunt tres primi digiti. Digitus etiam est index virtutis sancti Spiritus per dona sapientiae, et intellectus, et caetera, quae Isaias enumerat . Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Digiti etiam sunt, quibus perfecit subtiliter opus Redemptionis in magna amaritudine Passionis. Cantic, v, 5 : Manus meae stillauerunt myrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Et contra hos digitos nulla potuit stare virtus inimici daemonis : quia ex primis digitis expulit impotentiam audiendi, et ignorantiam audienda non percipiendi, et malitiam auditum divinum repellendi. Ex quarto digito expulit peccatum per Spiritus sancti donum. Et ex quinto expulit obligationem ad surditatem per solutum pretium per passionem. Hos ergo digitos potius spiritualiter intellectos immisit, quam corporales digitos exterius immitteret : quia illis intus tetigit, et vim daemonis effugavit.
Dicit autem : " In auriculas ejus, " quia auris habens solam figuram auris, et non habens virtutem audiendi, diminuta est et non perfecta.
" Et exspuens, tetigit linguam ejus, " Quartum factum est. Sputum autem quod a capite descendit, saporem signiflcat divinorum, quo sapor redit ad linguam, et solvitur vinculum ad loquendum. I Reg. XIV, 29: Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto : quod modo video quid saporandum et loquendum sit. Mel autem, quod est sub lingua Domini, significat dulcedinem doctrinae ejus. Cantic, IV, 11 : Mel ei lac. sub lin-
gua tua. Hoc igitur melle tetigit linguam istius.
" Et suspiciens in coelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. "
Ecce hic tangitur modus duplex suspectionis : unus quidem in oculis corporis significat, quod ad Patrem omnia refert per concordiam et unitatem quam habet ad ipsum : et alter cordis, qui significatur per gemitum, quo ingemuit pro nobis: et hunc tangit cum dicit: " Ingemuit. " Joan. XI, 41, dicitur de primo : Jesus elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Docet etiam nos ad coelum dirigere intentiones nostras, cum aliquid volumus impetrare. II Paralip, xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. De gemitu autem dicitur, Cantic. II, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra: quae gemitum habet pro cantu: quia Christus gemuit pro nobis, Psal. xxxvii, 9 : Rugiebam a gemitu cordis mei.
" Et ait. " Tangit modum miraculi in verbis, dicens : " Ephphetha, " in Hebraeo. Et hoc exponens Evangelista subinfert: " Quod est, Adaperire, " tam in vinculis aurium, quam in vinculis linguae : ut et audias, et loquaris. Isa. l, 5 : Dominus Deus aperint mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Isa. l, 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo,
" Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte, "
Tangit modum perfectionis miraculi in effectu ex parte infirmi. Et tria dicit: modum in auribus : " Et statim apertae sunt aures ejus, " quae prius erant auriculae, modo factae aures, quia audiunt. " Sunt apertae, " ut intret sonus et vox ad audiendum. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, ei oculum videntem, Dominus fecit utrumque. Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt,
" Et solutum est vinculum linguae ejus. " Secundum est, ex parte linguae ejus. Isa. xxxv, 6 : Aperta erit lingua mutorum. Luc. XI, 14 : Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus.
" Et loquebatur recte. " Tertium est ex parte actus demonstrantis solutum esse vinculum linguae et aurium: qui non loqueretur, nisi audiret. Isa. XXXII, 3 et 4: Non caligabunt oculi videntium, ei aures audientium diligenter ausculiatabunl. Et cor stultorum intelliget scientiam, ei lingua balborum velociter loquetur et plane.
" Et praecepit illis ne cui dicerent. "
Tangitur aedificatio secuta miraculum. Tanguntur autem duo : aedificatio ad humilitatem ex parte Domini: et aedficatio laudis divinae ex parte turbae et amicorum curati.
Dicit igitur: " Et praeoepit illis, " non praecepto observationis, sed praecepto instructionis, ad humiliandum in magnis factis exemplo Domini, " ne, cui dicerent, " et per hoc non jactare bona sua discerent. Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Matth. XI, 29 :
Discite a me quia mitis sum ei humilis corde.
" Quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant:
Et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. "
Tangit secundum. Et dicit tria, scilicet aedificationem ad ampliorem gloriam, aedificationem ad ampliorem admirationem, et aedificationem ad ampliorem laudem.
Dicit igitur : " Quanto autem eis, " et abundantiore humilitate, " praecipiebat, " praecepto instructionis, " tanto magis plus praedicabant " gloriam ipsius. Quia, sicut dicit Tullius in fine primi libri Rhetoricae, " gloria est ore multo-" rurn praedicata laudatio. " Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare honorificum est. Isa. lxvi, 19 : Et annuntiabunt gloriam meam gentibus.
" Et eo amplius admirabantur. "
Quantum ille ex humilitate non dilatandum esse praecepit. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine: et facies tua plena est gratiarum. Hoc enim valde mirabile : quia in tanta facie, hoc est, praesentia gratiarum tam humilis fuit.
" Dicentes, " in magnifica laudis aedificatione : " Bene omnia fecit, " hoc est, bene se omnia facere posse probavit, hoc est, omnipotentiam demonstravit. Ad Romam IX, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?
" Et surdos fecit audire, " quotquot voluit, " et muros loqui. " Surdi enim prius est audire, ut sciat quid loquatur. Proverb. xviii, 13 : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
Sic ergo per virtutem Leonis curatur actuale peccatum.