Graecus. Transcendentium rerum notitia quoties in memoriam venerit, toties renovat in mente miraculum; unde dicitur et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.
Origenes in Lucam. Tam ab Angelo quam a multitudine caelestis exercitus, necnon et a pastoribus et ipso simeone.
Beda. Patrem salvatoris appellat, non quod vere pater fuerit ei, sed quod ad famam mariae conservandam pater sit ab omnibus aestimatus. Augustinus de cons. Evang.. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir mariae recte intelligitur sine commixtione carnis, ipsa copulatione coniugii; multo videlicet coniunctius quam si esset aliunde adoptatus.
Neque enim propterea non erat appellandus ioseph pater christi, quia non eum concumbendo genuerat; quandoquidem pater esset et ei quem non ex sua coniuge procreatum aliunde adoptasset.
Origenes. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere quoniam generationis ordo a David usque ad ioseph deducitur; et ne videretur frustra ioseph nominari, quia pater non fuerat salvatoris, ut generationis ordo haberet locum, pater domini appellatus est. Graecus.
Laudibus autem divinis exhibitis, vertit se simeon ad benedictionem adducentium puerum; unde sequitur et benedixit illis simeon. Benedictione igitur utrumque donat; occultorum vero praesagia dirigit tantum ad matrem; quatenus per communem benedictionem non privetur ioseph similitudine patris; per ea vero quae dicit matri seorsum a ioseph, veram praedicet genitricem; unde sequitur et dixit ad matrem eius: ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Ambrosius. Vide uberem in omnes gratiam domini in generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. Ecce et simeon prophetizat, in ruinam et resurrectionem multorum venisse christum iesum. Origenes.
Qui simpliciter exponit, potest dicere in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium. Chrysostomus.
Sicut enim lux, etsi oculos debiles turbet, lux est; hoc modo salvator perseverat, etsi corruant plurimi; neque enim est eius officium destructio, sed eorum vesaniae. Quamobrem non solum ex salute bonorum, sed etiam ex malorum dissipatione virtus eius ostenditur; nam sol quoniam multum radiat, propterea visus debiles praecipue perturbat. Gregorius Nyssenus. Attende autem distinctionis exquisitam prolationem: praeparatio quippe salutis dicitur coram omni populo; sed casus et sublevatio plurium. Divinum enim propositum est salus et deificatio singulorum: casus autem et sublevatio consistit in plurium intentione, credentium et non credentium. Quod autem iacentes et increduli subleventur, non est absurdum.
Origenes. Qui autem curiosus interpres est, dicit nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur qui fuerit ille qui stetit, et in cuius ruinam salvator advenerit? Gregorius Nyssenus.
Sed per hoc designat ruinam ad infima: quasi non puniendos aequaliter ante incarnationis mysterium et post datam dispensationem et praedicationem. Et maxime hi sunt ex Israel, quos necesse erat et pristinis bonis carere, et poenas luere graviores quam omnes aliae gentes: eo quod dudum prophetatum in eis et adoratum et ex eis productum minime susceperunt.
Idcirco specialiter eis minatur ruinam, non solum a spirituali salute, sed etiam propter destructionem urbis et habitantium civitatem. Resurrectio vero promittitur credentibus, partim quidem velut sub lege iacentibus, et ab eius servitute sublevandis; partim vero velut consepultis cum christo, et ei consurgentibus.
His autem verbis intellige per concordiam intellectuum ad dicta prophetica, unum et eumdem deum et legislatorem et in prophetis et in novo testamento locutum esse: lapidem namque ruinae et petram scandali futurum, ne confundantur credentes in eum, sermo propheticus declaravit.
Origenes in Lucam. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos qui contra conditorem latrant dicentes: ecce deus legis et prophetarum, videte qualis sit. Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo. Sed si propterea cruentus est iudex et crudelis conditor, quia haec dicit, manifestissimum est et iesum esse illius filium; eadem siquidem de eo hic scripta sunt, quod veniat in ruinam et resurrectionem multorum.
Ambrosius. Ut scilicet iustorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum iudex verus et iustus aut supplicia decernat aut praemia.
Origenes. Videndum est autem ne forte salvator non aeque aliis in ruinam venerit et in resurrectionem: quia enim peccato stabam, primo mihi utilitas fuit ut caderem et peccato morerer. Denique et sancti prophetae cum augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam, ut peccata per ruinam plenius purgarentur: hoc ipsum et salvator tibi primum concedit. Peccator eras; cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: si commortui sumus, et convivemus.
Chrysostomus. Resurrectio quidem est conversatio nova: cum enim lascivus castus efficitur, avarus misericors, atrox mansuescit, resurrectio celebratur, mortuo quidem peccato, resurgente vero iustitia.
Sequitur et in signum cui contradicetur.
Basilius. Signum contradictionem accipiens proprie crux dicitur a Scriptura.
Fecit enim, inquit, Moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo.
Gregorius Nyssenus. Miscet autem dedecus gloriae. Huius enim rei nobis christicolis est hoc signum indicium; contradictionis vero, dum ab his quidem accipitur ut ridiculosum et horribile, ab his vero admodum venerandum.
Vel forsan ipsum christum nominat signum, tamquam supra naturam existentem et signorum auctorem. Basilius. Est enim signum alicuius rei mirabilis et occultae indicativum; visum quidem a simplicioribus, intellectum vero ab habentibus exercitatum intellectum. Origenes in Lucam.
Omnia autem quae de christo narrat historia, signum sunt cui contradicitur: non quod contradicant hi qui credunt in eum: nos quippe scimus omnia vera esse quae scripta sunt: sed quia apud incredulos universa quae de eo scripta sunt, signum sunt cui contradicetur.
Gregorius Nyssenus. Haec siquidem de filio dicuntur; spectant tamen ad eius genitricem, dum singula sibi assumit simul periclitata et glorificata: nec tantum prospera, sed illi denuntiat etiam dolorosa; nam sequitur et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Origenes. Nulla docet historia beatam mariam ex hac vita gladii occisione migrasse; praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici: unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: et gladius in labiis eorum, hoc est, dolorem dominicae passionis animam eius pertransisse: quae etsi christum utpote dei filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum: ex sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Ambrosius.
Vel prudentiam mariae non ignaram mysterii caelestis ostendit: vivum est enim verbum dei, et validum et acutius omni gladio acutissimo. Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam..
Vel per hoc significavit quod maria, per quam gestum est incarnationis mysterium, in morte domini stupore quodam dubitavit, videns filium dei sic humiliatum ut usque ad mortem descenderet. Et sicut gladius pertransiens iuxta hominem, timorem facit, non percutit; ita et dubitatio moestitiam fecit, non tamen occidit: quia non sedit in animo, sed pertransiit quasi per umbram.
Gregorius Nyssenus. Sed nec ipsam solam in ea passione occupari significat cum subditur ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quod dicit ut eventum designat; non autem causaliter ponitur.
His enim omnibus evenientibus, secuta est erga multos intentionum detectio: quidam enim deum fatebantur in cruce; alii nec sic ab infamiis et criminationibus desistebant. Vel hoc dictum est, quatenus tempore passionis pateant ex plurium cordibus meditationes, et emendentur per resurrectionem: velox enim illis post ambiguitatem certitudo supervenit: nisi forte revelationem illuminationem quis aestimet, ut solitum est Scripturae. Beda.
Sed et usque ad consummationem saeculi praesentis ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici; cum audito dei verbo multos cum christo resurgere, sed plures a credulitate ruere, gemebunda pertractat; cum revelatis multorum cordium cogitationibus, ubi optimum evangelii sevit semen, ibi zizania vitiorum vel plus iusto praevalere, vel sola germinare conspicit. Origenes in Lucam. Cogitationes etiam malae in hominibus erant; quae propterea revelatae sunt, ut occideret eas ille qui pro nobis mortuus est. Quamdiu enim absconditae erant, impossibile erat eas penitus interfici; unde et nos si peccaverimus, debemus dicere: iniquitatem meam non abscondi. Si enim revelaverimus peccata nostra non solum deo, sed his qui possunt mederi vulneribus nostris, delebuntur peccata nostra.